Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum secundae nuptiae sint honorabiles.

Tertio quaeritur, utrum secundae nuptiae sint honorabiles.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia omne illud in quo salvatur ratio honesti, salvatur ratio honorabilis ; sed in secundis nuptiis salvatur ratio honesti, quia vitatur inhonestas fornicationis : ergo etc.

Item, gloria est patris filios successores in bonis relinquere et maxime bonos ; sed frequenter in primis nuptiis non acquiruntur filii, sed in secundis ; ergo videtur quod non habenti prolem honorabile sit secundo nubere.

ltem, omnia sacramenta divina sunt honoranda : ergo omne quod tenet in se rationem sacramenti, tenet rationem honorabilis ; sed secundae nuptiae su.nt huiusmodi, ut prius probatum est : ergo secundae nuptiae sunt honorabiles.

Item, in Lege qui nolebat suscitare semen fratri extrahebatur calceamentum de pede et exspuebatur in faciem eius in signum opprobrii sempiterni, Deuteronomii 25, 7. Ergo, si multo magis debet quis sollicitus esse de prole sua quam de aliena, videtur, quodsi aliquis non habens filios de prima uxore, ipsa mortua, nolit contrahere cum alia, quod sit sibi opprobrium : ergo, ab oppositis, contrahere cum secunda est honorificum. Si tu dicas quod secus est nunc in Lege Nova, in qua quaeritur fecunditas mentis magis quam ventris, obicitur in contrarium, quod illud non solvit, quia, si aliquid est bonum, sua iteratione non fit malum, sed melius, quia duplex melius est quam simplex : ergo, si aliquid est honorabile, sua iteratione non fit vituperabile. Sed primae nuptiae sunt honorabiles : ergo, etc.

Contra : Omne illud est indecens a quo arcentur, honestae personae ne intersint ; sed. secundae nuptiae sunt huiusmodi : ergo etc. Maior manifesta est ; minor probatur per illud Caesariensis Concilii quod ponitur in littera : Presbyterum, inquit, prandere in nuptiis bigami non convenit, cum poenitentia bigamus indigeat. Ergo etc.

Item, omne illud est indecens per quod efficitur quis ineptus ad gradum dignitatis ad quem prius erat idoneus ; sed per secundas nuptias efficitur quis ineptus ad gradum sacerdotii ad quem erat prius aptus : ergo secundas nuptias contrahere est vituperabile et indecorum.

Item, omne illud est in opprobrium quod reddit hominem notabilem de aliquo vitio ; sed secundae nuptiae sunt huiusmodi : ergo etc. Et hoc confirmatur per illud Ambrosii quod habetur in littera, quod etiam in praesenti carent gloria.

Item, omne illud est in opprobrium quod reddit indignum ecclesiastica benedictione ; sed secundae nuptiae, quamvis sint licitae, privatae sunt benedictione quae debetur illi sacramento : ergo sunt opprobriosae.

Conclusio

Secundae nuptiae, proprie loquendo, non sunt honorabiles, non tamen sunt vituperabiles, sed tolerabiles

Respondeo : Dicendum quod Matrimonii sacramentum est utile et honorabile. Et quamvis utile et honorabile sit ratione triplicis boni, fidei, prolis et sacramenti, tamen, ut appropriate loquamur, nuptiae sunt honorabiles, quia torus est immaculatus, et hoc est per bonum fidei ; utiles vero sunt, quia venter est fecundus, et hoc est per bonum prolis. Bonum vero sacramenti ad utrumque refertur : ad honorabilitatem, in quantum significat : sic enim sacramentum hoc magnum est et honorabile, scilicet ratione significati, in Christo scilicet et Ecclesia ; ad utilitatem vero in quantum remedium peccati.

Si ergo loquamur de secundis nuptiis ratione utilitatis, sic salvatur ratio utilitatis. Utiles enim erant, quia erant in officium et in remedium ; et utrumque horum ut plurimum in secundis nuptiis reperitur. Si ratione honorabilitatis, dicendum quod honorabiles erant ratione continentiae coniugalis et significationis sacramentalis et utrumque horum ibi est imperfecte et defective. Nam significatio sacramentalis defective est secundum veritatem, continentia coniugalis secundum probabilitatem. Ideo dico quod carent gloria , et ideo non sunt honorabiles ; tamen, quia carent culpa, non sunt vituperabiles, sed sunt tolerabiles. Unde nec Dominus nec Sancti eas prohibent tamquam malas, sed tamen eas non persuadent quasi defectivas. Concedendum igitur quod, proprie loquendo, secundae nuptiae non sunt honorabiles, sicut ostendunt rationes ; et hoc est quod dicit Ambrosius et habetur in littera, quod etiam in praesenti carent gloria.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod vitatur fornicatio, dicendum quod vitatur secundum statum imperfectionis ; et ideo potius hoc ad utilitatem quam ad laudem vel honorem dignoscitur pertinere.

Ad illud quod obicitur de cognatione, dicendum quod hoc non dicit secundum tempus gratiae, sed secundum tempus legis scriptae. Vel si nunc dicat honorem, hoc est quantum ad hominem, non quantum ad Deum, quia quaeritur modo successio religionis, non sanguinis ; ideo utilitati potius quam honori hoc attribuendum est.

Ad illud quod obicitur de sacramento, dicendum quod verum est quod est sacramentum ; tamen est cum defectu, ratione cuius habet quamdam ignobilitatem ; ac per hoc potius minuitur gloria, quam amplificetur in talis sacramenti contractione.

Ad illud quod obicitur de suscitatione seminis, dicendum quod illud fuit proprium Legis Veteris, propter hoc quod ibi erat benedictio in prole carnali et promissio temporalis ; sed nunc illa lex non habet locum. Et si tu obicias, quod idem iteratum est melius, ergo honorabilius, dicendum quod verum est, si iteratio competat suae naturae, sicut in his quae acquiruntur per assuefactionem. Hoc tamen non habet ubique locum, quia Baptismus iteratus non est melior quam simplex, quia non competit ei iteratio ; sic iteratio Matrimonii non competit significationi nec competit usui honestatis sive castitatis nisi sit propter infirmitatem carnis, quae magis facit excusabilitatem quam honorem. His visis, satis ptent quae sunt circa litteram.

PrevBack to TopNext