Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum resurrectio sit futura.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod resurrectio sit futura: Primo, auctoritate Iob 19, 25 : "In novissimo die de terra surrecturus sum".

Item, Ioannis 11, 24 Martha fidetis dixit : "Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die".

Item, ratione videtur, quia praemium respondet merito : ergo, si anima meretur in corpore, debet etiam remunerari in ipso corpore ; sed Deus est iustus remunerator : ergo oportet quod anima resumat corpus, et sic etc.

Item, anima habet naturalem appetitum ad corpus ; quod patet, quia non vult separari, etiam corpore existente misero ; sed beatitudo est quies omnium desideriorum : ergo ad hoc quod perfecte beatificetur anima, necesse est corpus sibi reddi ; et si hoc, patet etc.

Item, perfectior est forma compositi quam aliqua pars, quia partes ordinantur ad formam compositi : ergo completior et perfectior est forma humanitatis quam ipsa forma quae est anima : ergo cum perfectio gratiae et gloriae praesupponat perfectionem naturae, necesse est totum hominem, non tantum animam, glorificari.

Item, ad perfectionem universi reperitur substantia spiritualis et corporalis et composita ex utraque : ergo, cum universum sit incorruptibile, et aliquando stet generatio, ut infra videbitur, necesse est compositum aliquod ex anima et corpore remanere. Hoc autem non est nisi homo : ergo post consumptionem istius discretionis necesse est hominem resurgere.

Contra : Iob 14, 12 : "Homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum" ; sed caelum nunquam atteretur, cum sit incorruptibile : ergo homo non resilrget.

Item, I ad Corinthios 15, 50 : "Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt".

Item, ratione videtur, quia nullum instrumentum remuneratur propter actionem factam per ipsum ; sed corpus se habet ad animam ut instrumentum : ergo etc. Si dicas quod in instrumento coniuncto non est verum, contra : angelus assumit sibi corpus per quod ministrat, et tamen illud non resurget : ergo etc.

Item, nihil quod impedit viam perveniendi ad beatitudinem debet resumi, cum perventum fuerit ad beatitudinem ; sed corpus impedit, quia concupiscit adversus spiritum : ergo ab ipso non debet resumi.

Item, anima vivit Deo sicut corpus anima ; sed merito peccati contingit per divinam sententiam animam separari a corpore in morte naturae et animam a Deo in morte damnationis futurae ; sed anima damnata per sententiam nunquam vivificatur : ergo nec corpus mortuum per divinam sententiam debet resumere vitam.

Item, facilius coniunguntur quae separantur voluntate quam quae necessitate ; sed spiritus malus separatur a Deo per voluntatem, et ideo non potest ei uniri : ergo nec anima potest uniri corpori quae separatur ab eo necessitate.

Conclusio

Fide testante, erit resurrection corporum nostrorum

Respondeo : Dicendum quod recta fides dicit resurrectionem corporum nostrorum esse futuram. Et ad hoc credendum adiuvatur per fidem resurrectionis Christi iam factae. Si enim Christus est caput et membra debent conformari capiti , cum Christus resurrexerit, consequens est ut et nos resurgamus. Ut autem credat fidelis resurrectionem Christi, persuasum est sibi per multa testimonia Apostolorum, qui etiam per multa sunt argumenta certificati. Persuadet etiam ipsa pietas fidei, quae nullo modo corpus Christi incineratum potest excogitare. Super hoc fidei fundamentum superaedificatur persuasio rationis, quia quod resurrectio sit futura, exigit remuneratio divinae iustitiae, quae homini retribuit sicut et meruit ; secundo, consummatio gloriae, quae omnem animae appetitum complebit vel quietabit ; tertio, perfectio naturae, quae consistit.in toto composito, non in altera eius parte. Et hae sunt rationes supra fidem fundatae.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod illa attritio intelligitur quantum ad figuram, non quantum ad substantiam ; figura autem accipitur secundum quod accipit Apostolus, pro exteriori rei facie.

Ad illud quod obicitur, quod caro et sanguis etc., dicendum quod illud non intelligitur de carne quantum ad substantiam, sed quantum ad corruptionem et malitiam, sicut accipitur ad Galatas 5, 16.

Ad illud quod obicitur, quod instrumentum non debet remunerari, dicendum quod est instrumentum quod est separatum et instrumentum sive organum unitum, non tantum ad aliquam operationem faciendam, sed.ad unam formam constituendam ; et hoc perficitur et convenit cum motore in unitate formae totius et operationis per consequens ; et sine tali nunquam habet motor perfecte compleri propter colligantiam ad illud. Ideo non est simile de instrumenta separato vel de corpore ab angelo assumpto.

Ad illud quod obicitur, quod impedit, dicendum quod non impedit secundum substantiam, quia natum est obedire, sed ratione corruptionis ; et illa non resumetur, sed corpus incorruptum.

Ad illud quod obicitur, quod anima vivit Deo, sicut corpus anima etc., dicendum quod non est simile ; quia sententia damnationis est sententia aeterna, sed sententia mortis non est aeterna. Ratio autem hllius est meritum, quia culpa Adae deleta est morte Christi, sed culpa animae post mortem est indelebilis, pro eo quod in culpa illa perpetuo vivet. Amplius, sententia mortis lata contra hominem non fuit sententia definitiva, sed potius propter inobedientiam fuit sententia interlocutoria ; sed ultima sententia est definitiva, a qua non potest appellari, nec potest retractari.

Ad illud quod obicitur, quod facilius coniunguntur quae separantur voluntate, quam illa quae necessitate etc., dicendum quod quaedam separantur ita quod post separationem unum non habet inclinationem ad alterum ; et talia non sunt apta ad reiungendum ; et quia sic est angelicus spiritus a Deo separatus ut ipsum odiat, non satisfactione appetat : ideo non potest nec debet ei coniungi. Quaedam separantur, ita tamen quod unum habet appetitum et inclinationem ad alterum, et talia sunt ad iteratam coniunctionem habilia ; talia autem sunt anima et corpus. Quod ergo obicitur de voluntate et necessitate, dicendum quod hoc nihil facit ad reiunctionem, scilicet modus separandi, sed qualitas separatorum vel potius divinum iudicium.

PrevBack to TopNext