Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum resurrectio sit omnium.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Ioannis 5, 28: "Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei" ; sed non possunt omnes audire nisi omnes resurgant : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia sententia mortis data est propter culpam originalem ; sed omnes habent hanc culpam : ergo omnes moriuntur. Sed resurrectio, ut probatum est prius, debet esse, ut anima corpori iungatur : ergo omnes debent resurgere.
Item, omnes homines sunt mortales ; sed mortale et corruptibile de necessitate corrumpitur : ergo necesse est omnes corrumpi. Rursus, poena et praemium sunt aeterna ; et haec debentur homini : ergo necesse est hominem privari hac vita, et iterum dari sibi aliam vitam, ergo resurgere.
Item, hoc ipsum ostenditur per hypothesim, quia bene sequitur, quodsi anima Socratis est immortalis, quod omnis anima : ergo pari ratione sequitur, si unum corpus resurget, et omne ; sed unum corpus resurrexit, scilicet Christi : ergo et omne.
Contra : Danielis 12, 2 : "Multi de his qui dormiunt in pulvere terrae evigilabunt". Ergo, cum hoc nomen multi sit partitivum , si multi evigilent, non ergo omnes ; ergo non omnium est resurrectio.
Item, Ioannis 6, 44: "Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die". Cum ergo hoc promittat ad se venientibus, scilicet resurrectionem, et non omnes veniant : non ergo omnes resurgent.
Item, idem videtur ratione, quia pro peccato quod operata est anima in corpore, sufficienter punitur in purgatorio sine corpore. Ergo et in inferno sufficienter punitur pro utroque pari ratione, sic etc.
Conclusio
Resurrectio erit omnium
Respondeo : Dicendum quod omnium est mors et omnium erit resurrectio. Corpus enim unitur animae immortali per naturam et mortuae per culpam in ipsa unione ; et ideo necessitatem contrahit ad moriendum et possibilitatem ad semper vivendum, quae secundum ordinem divinae providentiae ad actum semper debet prodire, exigente hoc nihilominus merito vel demerito et etiam divino iudicio.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod multi evigilabunt, respondet Augustinus, XX De civitate Dei, quod multi id est omnes. Et talis modus loquendi frequenter invenitur in Scriptura. Vel facienda est vis in verbo quia evigilare plus dicit quam resurgere, quia vigilia est usus sensuum et dicit discretionem, quae non vigebit in parvulis damnatis, quia non erit in eis tristitia.
Ad illud quod obicitur, quod nemo venit etc., dicendum quod vita accipitur dupliciter, scilicet large et proprie : large vivificatio corporis, proprie vivificatio corporis cum salute. Sic et resurrectio ; et secundo modo promittit Dominus resurrectionem bonis ad se venientibus ; sed quantum ad primum modum omnibus praedicit.
Ad illud quod obicitur de poena purgatoria, dicendum quod non est simile, quia purgatorium dicit transitum, non terminum, nec dicit statum, sed status supplementum : ut quia praeclusa est homini per mortem via merendi et peccatum remanere multum nec poterat nec debebat, constituit Dominus locum per quem anima transiret ad patriam, ut anima solvat separata, quod non fecit coniuncta ; et quia hoc magis dicit supplementum quam terminum, ideo non oportet resumi corpus. Et sic patet illud.
Ad illud quod obicitur, quod resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis in anima etc., dicendum quod non est simile, quia resurrectio animae est tantum ad bonum, sed resurrectio corporis est ad bonum et ad malum ; et resurrectio animae fit nostra voluntate, sed corporis exigente divinae iustitiae aequitate ; ideo ista est omnium, Iicet non illa.
Ad illud quod obicitur de parvulis, dicendum quod, si anima non exierit in actum, tamen originale traxit in corpore et per corpus ; et ideo illi uniri debet, ut sicut ex coniunctione ad corpus peccavit, ita simul cum illo multetur poena damni. Amplius, remuneratio non est tota ratio quare fiat resurrectio ; sed divinae ordinationis decretum, qui, coniungendo animam immortalem corpori, per hoc decrevit illud corpus perpetuo vivificari. Si ergo divinum decretum non potest infirmari, necesse est illud corpus animae revivificari, ut sicut corpus separatum est ab anima propter divinam sententiam, quae respiciebat culpam, ita reiungatur animae pnopter divinam dispositionem, quae sic decreverat constituere humanam substantiam. Ratione cuius decreti corpus humanum dicitur ordinari et possibilitatem habere ad incorruptionem, quamvis in sui natura nihil habeat plus de incorruptibilitate quam alia corpora mixta, ut patebit ; secundum statum praesentem loquor.