Quaestio 6
Quaestio 6
Quae sit causa nostrae resurrectionis.
Et quod resurrectio Christi : Dicit Glossa super illud ad Romanos 1, 4 : "Ex resurrectione mortuorum Iesu Christi": "Christi resurrectio nostram efficit generalem resurrectionem". Idem ipsum dicit Glossa super illud Psalmi [29, 6]: "Ad vesperum demorabitur fletus".
Item, ratione videtur, quia Apostolus arguit sic : si Christus resurrexit, et nos resurgemus ; sed talis argumentatio non valeret nisi aliqua habitudo causalitatis esset resurrectionis Christi ad resurrectionem nostram : ergo etc.
Item, videtur quod vox Christi sit causa. Super illud Psalmi [67, 34] : Dabit voci suae vocem virtutis, dicit Glossa : suscitandi mortuos.
Item, hoc ipsum videtur per rationem, quia illud est causa excitationis in dormiente, quo audito excitatur, scilicet vox vocantis ; sed mortui in monumentis excitabuntur auditu vocis Filii Dei : ergo etc. Minor patet 5, 28 Ioannis : Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei.
Sed contra : Quod resurrectio Christi non sit causa aliquo modo videtur : Quia illud sine quo res esset, non est causa ; sed, si Christus etiam non resurrexisset, tamen mortui resurgerent, quia necesse erat malos saltem remunerari in anima et corpore sive puniri, et boni etiam qui meruerunt.
Item, si est causa, quaero, in quo genere ? Non efficiens ; constat, quia Christi resurrectio est praeterita ; sed quidquid praeteritum est non efficit id quod futurum est. Non finalis nec materialis ; constat : ergo est exemplaris. Sed contra : causa exemplaris non infert suum effectum ; sed resurrectio Christi infert nostram : ergo etc.
Item, malorum resurrectio non assimilatur resurrectioni Christi : ergo non est exemplar resurrectionis malorum, ergo nec generalis resurrectionis.
Item, quod vox Christi non sit causa, videtur : Quia resurrectio fit subito, et aequalis virtutis est corpus reformare sicut et animam ; sed hoc est potentiae infinitae, et illa est Filii Dei : ergo etc.
Item, si mortui audiunt vocem, aut antequam resurgant aut post. Si ante, ergo ante audiunt quam vivunt ; si post, ergo vox non erat causa resurrectionis.
Item, super illud : Dabit voci suae vocem virtutis, dicit Glossa: "Resuscitandi corpora" ; sed quando aliqua potentia datur alicui, quamvis miraculose detur, operatio, tamen egrediens ab illa est naturalis, sicut patet in caeco illuminato : ergo, si est per potentiam datam voci, resurrectio est naturalis, cuius contrarium ostensum est supra.
Conclusio
Resurrectio et vox Christi aliquo modo sunt causa tum exemplaris tum instrumentalis resurrectionis nostrae
Respondeo : Dicendum quod in Christo est assignare nostrae resurrectionis duplicem causam, scilicet efficientem et exemplarem. Efficientem autem dupliciter est assignare : aut sicut primum principium aut sicut instrumentum. Efficiens sicut primum principium est Christus secundum Divinitatem et tota Trinitas ; efficiens sicut instrumentum est vox Christi, ad cuius prolationem et vocationem mortui resurgent. Similiter causa exemplaris duplex est : una, in qua res cognoscitur et disponitur, et sic est Dei Filius secundum divinam natutam et tota Trinitas ; alio modo, in qua res inchoatur et exemplificatur, et sic est resurrectio Christi ; quia, ut dicit Augustinus, De civitate Dei, "talia erunt corpora nostra quale Christus sua resurrectione monstravit". Unde fuit quasi exemplum in quo nostra resurrectio est inchoata, tamquam membrorum in capite, sicut dicitur. ad Ephesios 2, 5 : "Convivificavit nos Christo et resuscitavit" etc. Patet igitur quomodo Christi resurrectio et vox eius est causa nostrae resurrectionis. Et quia resurrectio et vox est Filii Dei in carne, ideo dicit Augustinus, super Ioannis 5, 27, quod per Verbum carnem factum fit resurrectio corporum.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod alias esset resurrectio etc., dicendum quod tunc Deus aliter faceret ; sed cum decrevit sic facere, haec est causa.
Ad illud quod obicitur, quod exemplar non infert, dicendum quod verum est de exemplari in quo res cognoscitur ; tamen exemplar in quo res inchoatur, ubi non potest relinqui imperfectum, de necessitate infert ; unde sicut caput non potest esse sine membris, sic nec resurrectio capitis quin consequatur resurrectio membrorum.
Ad illud quod obicitur, quod non assimilatur, dicendum quod non perfecte assimilatur resurrectioni malorum, et ideo non sunt perfecte exemplata ; assimilatur tamen in corporis iterata vivificatione et indissolubili unione ; et ideo est generalis resurrectionis exemplar.
Ad illud quod obicitur de voce Christi, quod non sit causa, quia resurrectio est opus virtutis infinitae, dici potest, sicut praedictum est supra de sacramentis, quod Deus virtute infinita faciet, licet ad prolationem vocis ; unde non est ibi proprie causalitas.
Ad illud quod obicitur : quando audiunt vocem ? dicendum quod simul tempore, tamen prius natura resurgunt quam audiant ; unde vocis auditus non resuscitat, sed virtus vocem concomitans. In evigilatione autem corporali, dicendum quod auditus vocis excitat ; sed in auditu sunt duo, scilicet receptio speciei in organo et iudicium de re recepta ; quantum ad receptionem praecedit excitationem, sed quantum ad iudicium sequitur.
Ad illud quod ultimo obicitur de operatione illius vocis, quod est naturalis, dicendum quod sicut sanctis viris datur gratia miraculorum et virtus suscitandi mortuos, non quia ipsi suscitent per aliquid quod sit in se, sed quia Deus facit ad petitionem ipsorum : sic in proposito est intelligendum quod Deus facit ; et ita miraculum est, si suscitantur ad vocem illam sicut si ad preces Pauli. Praeterea, esto quod data sit virtus ; quia est ad actum supra naturam et modum operandi supra naturam, hinc est quod miraculose exit in suam operationem, sicut exemplo patet de potentia pariendi, quae dicitur data beatae Virgini.
Sic igitur patet quod resurrectio Christi est causa et vox aliquo modo, tamen principalis causa est Dei virtus et Dei sapientia ; et resurrectio Christi nostram infert resurrectionem, sive per hypothesim - ut si una anima est immortalis, et omnes ; similiter si unus resurrexit, et omnes - sive per locum a minori, quia anima Christi beata minus egebat corpore quam aliae ; sive per locum a causa exemplari relata ad efficientem, scilicet quia ibi est resurrectio nostra inchoata et propter nos Christus est incarnatus, passus et mortuus, et resurrexit propter nos etiam et nostra resurrectio in eo est inchoata tamquam in quodam exemplo. Ergo si Dei perfecta sunt opera, oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Et sic patet illud.