Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum resurrectio sit naturalis an miraculosa.

Quinto quaeritur, utrum resurrectio sit naturalis an miraculosa.

Rationes principales

Et quod non sit naturalis, ostenditur : A parte initii, quia a privatione in habitum per naturam non fit regressus. Sed in morte est summa privatio : ergo resurrectio, cum sit a morte, non est per naturam.

Item, hoc ipsum ostenditur a parte termini, quia omne quod natura producit est corruptibile et mortale ; sed corpus glorificatum est immortale et incorruptibile : ergo etc.

Item, tertio ostenditur a parte modi operandi, quia natura operatur successive, non subito ; sed resurrectio erit subito, in ictu oculi : ergo non est a natura.

Item, ostenditur etiam a parte principii effectivi, quia natura est vis insita. rebus, ex similibus similia procreans. Sed in resurrectione non fit simile ex simili : ergo etc.

Ultimo ostenditur a parte omnium horum, quia est articulus fidei ; quae non est de his quae fiunt per naturam, sed supra naturam : ergo etc.

Contra : Iob comparat resurrectionem hominis germinationi ligni praecisi, Iob 14, 7 ; Apostolus vivificationi grani mortui, I ad Corinthios 15, 36 ; Gregorius in homilia Paschali, generationi circulari corporis arboris ex parvo semine. Et in his ostendere volunt et probare resurrectionem : ergo, si ratio et similitudo bona est quam ponunt ; cum omnia haec sint a natura, resurrectio est naturalis.

Item, hoc ipsum ostenditur, quia dicit Augustinus, in libro De quantitate animae : "Si cursum naturalium rerum attendamus, certius erit nobis resurrectionem esse futuram quam solem oriri cras".

Item, Apostolus dicit : "Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem" ; sed quod et supra naturam non. oportet evenire ; ergo resurrectio est in potentia naturae.

Item, ratione probatur hoc ipsum, quia maior est aptitudo pulveris hominis ad generationem hominis quam alterius animalis ; sed natura per putrefactionem potest de tali pulvere aliud animal generare : ergo et corpus hominis reparare.

Item, maior est aptitudo materiae corporis hominis ad ipsum quam virgarum ad serpentes ; sed productio serpentum ex virgis magorum, quamvis ministerio fieret diabolico, tamen erat naturalis : ergo etc.

Item, quod est in appetitu naturae est naturale, quia natura non fundavit appetitum frustra ; sed anima naturaliter appetit reuniri corpori ; hoc constat per Augustinum, Super Genesim ad litteram, ubi dicit quod anima propter appetitum ad corpus retardatur ne tota intentione feratur in summum caelum : ergo etc. Si tu dicas quod appetitus est tantum ex parte animae, ostenditur etiam quod ex parte pulverum, quia corpus humanum ex coniunctione sui cum anima habet ordinari ad immortalitatem ; sed coniunctio cum anima est naturalis : ergo et illa ordinatio. Sed ad illud ad quod res naturaliter ordinatur, habet naturalem appetitum, ut ignis sursum ferri : ergo etc. Praeterea, pulveres illi aut resolvuntur in elementa prima aut non. Si sic, cum elementa sint homogenea, non magis habent ordinationem ad corpus humanum quam alia pars elementi quae nunquam fuit corpus : ergo non est maior ratio quare de eo iterum fiat corpus humanum quam de alio ; quod falsum est. Si non resolvuntur ad elementa, aliqua vis tenet quae est in ipsis pulveribus et per ipsam ordinantur ad ulteriorem formam, ergo naturalem : ergo ex parte corporis et animae est resurrectio naturalis.

Conclusio

Resurrectio non est naturalis, sed supra naturam

Respondeo : Dicendum quod in resurrectione tria sunt : primum est corporis ex pulveribus reformatio ; secundum, ipsi corpori reformato animae unio ; tertium, unitorum inseparabilis colligatio. Primum est contra naturam, id est contra solitum cursum naturae, quae potest perfecta destruere, non destructa reparare. Secundum est secundum naturam, quod anima optime corpori sibi organizato, cui desiderabat uniri, uniatur. Tertium est supra naturam, scilicet quod ex corruptibili fiat incorruptibile non separabile. Quoniam igitur primum et ultimum est non a natura, sed supra vel contra, ideo non est dicendum resurrectionem naturalem esse, sed supra naturam.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod probatur et comparatur operationibus naturae, dicendum quod probatio est bona et per locum a minori. Si enim natura creata potest facere vivum de mortuo, de semine parvo facere magnum corpus, quae est potentiae finitae, multo magis Deus potest per se facere de homine ; et ad hoc tendunt illae rationes et comparationes. Et propter hoc dicit Augustinus: Certissima erit nobis resurrectio, si cursum naturalem attendamus, non quia ipsa sit a natura, sed quia a Deo melius hoc potest fieri quam a natura possint fieri opera sua.

Ad illud quod obicitur de opportunitate, dicendum quod est opportunitas materiae et efficientis sicut et necessitas ; et opportunitas a parte efficientis est ratione immutabilitatis, non coactionis ; et ideo opportunum, quia Deus decrevit et disposuit, non quia compellatur vel materia necessario ex parte naturae praeparetur. Et ideo talis opportunitas non infert huiusmodi resurrectionem esse a causa naturali, cum stet cum causa supernaturaliter operante.

4-5. Ad illud quod obicitur, quod natura potest de his quae generata sunt per putrefactionem, et de serpentibus, dicendum quod quaedam animalia modicam organizationem habent, utpote vermes et animalia corporis anulosi ; et talium est natura productiva per putrefactionem. Quaedam completam, ut animalia sensibilia perfecta et gradientia, ut equus ; et talia non potest nisi per vim formativam influxam cum decisione seminis ; et tale est corpus humanum, quod non potest naturaliter organizari nisi adsit semen et debitum vas suscipiens, scilicet matrix ; et ideo non est simile de serpentibus.

Ad illud, quod obicitur de appetitu naturae, dupliciter potest responderi : uno modo, quod propositio illa falsa est. Quaedam enim sunt in naturae appetitu, quae tamen non sunt in eius potestate ; et talia non sunt naturalia, ut patet de beatitudine. Quae autem sunt in appetitu et potestate, talia sunt naturalia ; tale autem non est resurrectio. Aliter solvi potest quod ex parte animae est appetitus, ex parte pulverum non est appetitus, nec ex illa parte est naturalis, sed contra naturam.

Unde nota de pulveribus tres opiniones. Quidam enim dicunt quod habent appetitum et naturalem ordinationem ad. incorruptionem propter animam ; et ratione illius habent quod non possunt resolvi usque ad elementa, tamen possunt esse materia quorumlibet corporum. Sed istud non capio, quod in corpus vermis possit reverti homo, vel in corpus lupi, et non resolvi in elementa ; immo Glossa super illud Psalmi [78, 2) : Posuerunt morticina, videtur dicere quod resurrectio est ex occultissimis naturae sinibus. Verbum etiam Augustini, in Enchiridio, repugnat, quod innuit quod in ipsa etiam elementa possunt resolvi.

Alia opinio est quod resolvuntur in elementa, et tamen manet appetitus, propter hoc quod elementa illa, ut fuerunt corporis humani materia, habuerunt multum de natura lucis, quae stat cum omnibus elementis ; et ratione illius naturae habent appetitum et ordinationem. Sed nec hoc intelligo, quomodo lux maneat simul cum terra et quod terra, quae est materia corporis humani, magis sit lucida ; et quod vermis, qui generatur de humano corpore, plus habeat de natura lucis quam alius vermis.

Tertia opinio est quod pulveres resolvuntur vel resolvi possunt in elementa ; nec elementa illa habent aliquem appetitum nec ordinationem ad corpus secundum naturam, sed solum secundum divinam providentiam, quae disponit illud idem corpus reformare animae, ut in eo remuneretur ; nec est distincta illa pars ab aliis partibus elementi in se, sed in comparatione ad divinam sapientiam, quam nihil latet, nihil subterfugit. Et haec opinio probabilior est, ut credo. Et tunc patet responsio ad illud, quia nunquam corpus ex unione ad animam aliquam recipit qualitatem creatam vel dispositionem incorruptibilitatis secundum statum praesentem -nisi forte dicas meritum vel demeritum, sed illud manet in anima, non in corpore - aut si quam aliam des dispositionem, aut post corruptionem et resolutionem non manet, aut in potentia valde remota manet. Hoc tamen sine calumnia verum est, quod corpus, ex quo unitur animae rationali, ordinationem statim habet ad immortalitatem secundum divinam providentiam.

Et si tu quaeras : quomodo anima habet appetitum ad hanc partem elementi, cum sit omnino homogeneum et unius naturae cum aliis partibus elementi nec etiam distinctionem habeat, quia potest omnino aliis commisceri, et iterum aeque bene possit ei corpus ex alia parte elementi reparari et eiusdem complexionis et habitudinis et complementi ? dicendum quod, quantumcumque fuerit simile et commisceatur aliis elementis, sive uni sive pluribus, semper tamen manet substantia materiae cum ratione seminali, et pars substantiae illius materiae, etsi non sit actu separata ab aliis partibus, quibus est commixta, est tamen separabilis ; et quamvis non sit separabilis nec distinguibilis secundum humanam potentiam, est tamen separabilis et distinguibilis secundum potentiam et sapientiam divinam, quae novit in quid redierit corpus humanum, quotcumque et quibuscumque mutationibus et conversionibus sit mutatum : et sic per illius sapientiae discretionem et potentiae operationem illud per easdem formas, per quas disponebatur ad formationem animae, postmodum disponitur.

Et si tu quaeras, quare anima appetat magis illud quam aliud, cum nulla sit praeelectio propter uniformitatem, dicendum quod magis appetit propter colligantiam et coniunctionem quam habuit ad illud. Et hoc patet sic. Anima enim rationalis, quia est anima, differt ab angelo et convenit cum aliis animabus, et per hoc habet inclinationem ad corpus ; quia rationalis, ad corpus humanum ; quia nobilis, ad nobilius organizatum ; sed ad hoc magis quam ad aliud ; propter coniunctionem quam habuit ad illud. Exemplum est : si quis velit contrahere cum duabus virginibus existentibus aeque pulcris et bonis et paribus conditionibus ceteris, hic erit indifferens respectu utriusque. Sed esto quod coniungatur alteri, ipsa coniunctio iam alligabit adeo isti, si fuit ex amore, ut iam non consoletur habere aliam nec daret hanc pro alia pulcriori et meliori. Sic anima tanto affectu unitur substantiae carnis quam prius vivificavit, quod non complete ei satisfit nisi illa eadem, ubicumque lateat, reparetur.

Et sic patet quod anima habet ordinationem et appetitum per quem ordinatur ad illud corpus, quantumcumque aliis conformetur ; sed corpus habet ordinationem ratione divinae providentiae. Quod autem habeat per aliquid quod sit in se, ex quo plene resolutum est, non audeo asserere, propter hoc quia nec ratio nec auctoritas nec fides compellit. Attamen, quia potest esse quod Deus dedit, non audeo pertinaciter negare. Ideo certum tenentes, incertum profundioribus relinquamus. Nam esto quod non sit in pulveribus appetitus et quod fiat resolutio usque ad ultima, non perit aliquid quod ad resurrectionem spectet, propter hoc quod, sicut dicit Augustinus, non perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro. Sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasve diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quemcumque cibum etc., illi animae etiam in puncto temporis redit, quae ipsam primitus animavit.

PrevBack to TopNext