Quaestio 1
Quaestio 1
De quidditate libri vitae.
Rationes princiopales
Quantum ergo ad primum sic proceditur. Et ostenditur, quod liber ille sit ipse Dei Filius. Super illud Psalmi [68, 29] : "Deleantur de libro", Glossa : id est, "Dei notitia, qua praedestinavit et praescivit conformes fieri imaginis Filii Dei"
Item, Apocalypsis 20, 12 : "Alius liber apertus est", Glossa : "Liber iste est praedestinatio, in qua omnes salvandi scripti sunt".
Quod autem liber vitae sit Christus secundum humanitatem, videtur : Quia Gregorius, in Moralibus dicit : "Liber vitae est visio iudicis advenientis, quia, quisquis eum viderit, mox, teste conscientia, quidquid boni vel mali fecerit, intelligit". Sed Christus iudicaturus est in forma servi : ergo etc.
Item, Glossa Apocalypsis 20, 12 dicit quod "liber vitae est Christus, qui, tunc potens omnibus apparebit". Sed non apparebit omnibus nisi secundum humanitatem : ergo etc.
Sed quod sit vis quaedam, nec Divinitas nec humanitas, videtur dicere Augustinus, XX De civitate Dei: "Vis quaedam divina nomine libri intelligenda, qua fiet ut cuique bona et mala ad memoriam revocentur, quae libri nomen accepit".
Item, libri intentio ad legendum, est : ergo proprie dicitur liber illud per quod recolit homo bona vel mala ; hoc autem est virtus : ergo etc.
Sed contra : Quod non sit Dei notitia, videtur, quia in libro est scripturae impressio, in Deo autem nulla est impressio : ergo, si translatio debet esse secundum similitudinem, non videtur talis translatio recta.
Conclusio
Liber vitae dicitur Dei notitia et vis secundum duplicem eius proprietatem
Respondeo : Dicendum quod libri duplex est proptietas : una in se, scilicet scientiae retentio in simultate et uniformitate ; et ratione huius proprietatis nomen libri transfertur ad Dei notitiam. Alia proprietas est ad nos, quia per librum est in nobis oblitorum recordatio ; et ratione huius transfertur ad vim illam per quam fit recordatio praeteritorum. Humanitas autem sive visio eius non dicitur liber ; et quod dicit Gregorius et Glossa intelligitur per quamdam concomitantiam. Concedendum. igitur quod liber dicitur Dei notitia et quod dicitur illa virtus divina secundum duplicem proprietatem, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod in libro illo non est scripturae impressio, dicendum quod quantum ad hanc proprietatem non transfertur, immo in hac differunt, quia liber iste repraesentat quod in eo fit, sed ille liber repraesentat quod facit.
Ad illud quod obicitur, quod virtus illa reducit mala ad memoriam quae sunt causa mortis, dicendum quod liber et vis Dei causa vitae in se est, et quod mortis sit, hoc est solum per occasionem et rationem aliorum librorum, scilicet conscientiarum ; et ideo ab eo denominatur ad quod principaliter est. Vel dicendum quod non dicitur liber vitae, quia det vitam ; sed notitia Dei dicitur liber vitae, quia omnia ibi sunt vita. Similiter, vis illa liber dicitur, quia recolit ; sed vita dicitur, quia hoc non facit per creaturae defectibilitatem et fallibilitatem, sed secundum divinae notitiae vivam veritatem.