Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in libro vitae omnia scribantur.

Secundo quaeritur, quae sit huius libri scriptura.

Rationes principales

Et quod omnia ibi scribantur, videtur : Quia ipse Dei Filius est omnium exemplar et omnia cognoscit, qui dicitur liber vitae.

Item, videtur quod etiam mali scribantur in eo, quia dicitur in Psalmo [68, 29] : Deleantur de libro viventium ; sed nihil deletur de aliquo, nisi quod est scriptum in eo : ergo etc.

Item, liber ille est immutabilis : ergo, si mali semel scripti sunt, semper scripti sunt : non ergo delentur.

Contra : Quod non omnia ibi scribantur, videtur, quia tunc secundum hoc videtur quod lapis esset scriptus in libro vitae ; quod non dicitur nisi de electis.

Item, quod mali non sint in eo, videtur, quia malum non habet exemplar in Deo : ergo, si liber ille est exemplar, patet etc.

Item, Lucae 10, 20 dixit Dominus discipulis : "Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis" ; sed si hic liber esset omnium, tunc omnibus esset gaudendum ; quod cum non sit, patet. etc.

Iuxta hoc quaeritur : quomodo potest in illo libro transumi deletio, cum dicat variationem et privationem et corruptionem, quae nullo modo sunt in Deo ?

Conclusio

Libri vitae scriptura dicitur praedestinatio salvandorum quoad ipsos et gratiam et gloriam, quam habituri sunt

Respondeo : Dicendum quod sicut ars et exemplar est totius Trinitatis, tamen appropriatur Filio, sic liber vitae. Sed notandum quod creaturarum ad Deum est duplex comparatio : una in exeundo, et haec est omnium creaturarum, quia omnes a Deo exierunt ; alia est in redeundo, et haec est creaturarum ad beatitudinem ordinatarum, quia regressus est per virtutem et quies per beatitudinem.

Quantum ergo ad primam comparationem dicitur Filius ars plena omnium rationum viventium ; et scriptura istius libri est aeterna dispositio omnium producendorum quantum ad suas rationes et ideas. Quantum ad secundam comparationem dicitur Filius liber vitae ; et scriptura istius libri est praedestinatio omnium salvandorum quantum ad ipsos et gratiam et gloriam quam habituri sunt.

Sed attendendum quod gratiam, per quam est regredi. ad Deum, quidam habent temporaliter, quidam vero finaliter. Qui habent finaliter, ipsi scribuntur et eorum gratia, quia ipsi redeunt per gratiam. Qui autem temporaliter, ipsi quidem in praedestinatione scripti non sunt, quia non sunt praedestinati, sed eorum gratia scripta est secundum veritatem et merita quae semper rememorabuntur ; et ratione illius scripti dicuntur, non simpliciter, sed solum secundum reputationem, quia iustitia divina ad tempus iudicat eos gloria dignos, et cum cadunt, iudicat indignos. Ideo dicuntur deleri, non quia prius sint scripti et postmodum deleti, sed quia prius secundum merita scripta iudicantur digni, deinde indigni. Ex his patent quaesita.

1-2. Primum patet, quia liber vitae non continet rationem exemplaris totam, sed tantum praedestinationis. Secundum patet, quia mali, qui habent praesentem iustitiam, secundum reputationem scripti sunt et post non reputantur ; ideo deleri dicuntur.

Ex his patet ultimum, quia quod Deus iudicat aliquem prius dignum et post indignum, solum dicit mutationem in homine, non in Deo : et ita deletio illa non dicit permutationem in scriptura, sed in his quae per illam scripturam repraesentantur.

PrevBack to TopNext