Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliquis invitus sive coactus recipiat sacramentum Baptismi.

Et quod aliquis invitus non recipiat Baptismum, videtur :

Rationes principales

Quia dicitur in decretali Innocentii quod "si aliquis omnino recusans immergatur, non est baptizatus".

Item, in sacramento Baptismi contrahitur matrimonium spirituate et desponsatur anima Deo ; sed matri monium spirituale aut tantum aut plus exigit de consensu quam matrimonium carnale : ergo, si coactio impedit matrimonium carnale, similiter videtur quod impediat ne quis suscipiat Baptismatis sacramentum.

Item, sacramentum est donum Dei, non solum ratione gratiae gratum facientis, sed etiam characteris impressi ; sed Dei gratia, non tantum non datur repugnantibus, immo etiam subtrahitur : ergo videtur quod tali nullo modo conferatur sacramentum.

Item, lex evangelica est tex libertatis : ergo et sacramenta evangelica sunt libertatis ; sed quod libertatis est libere suscipitur a voluntate : ergo videtur quod nec de iure nec de facto aliquis sacramentum Baptismi recipiat invitus.

Contra : Parvulus et furiosus recipiunt sacramentum, quantumcumque renitantur, sicut patebit infra. Si ergo hoc verum est, ad receptionem eius non concurrit actus voluntatis : ergo ita recipit invitus ut voluntarius.

Item, Baptismus est remedium contra originale ; sed originale contrahit necessario puer, cum nascitur : ergo videtur similiter quod ad Baptismum possit inferri alicui necessitas violentiae.

Item, non potest magis cogi voluntas quam comminando vel intentando mortem ; sed si aliquis compulsus timore mortis sacrificet, erit idololatra : ergo similiter, si sacramentum Baptismi recipiat timore mortis, sacramentum verum est.

Item, si aliquis baptizatur ex amore male inflammante, baptizatus est de facto : ergo si non minus repugnat Baptismo amor male inflammans quam timor male humilians, si hic baptizatus ex malo amore baptizatus est, similiter videtur quod baptizatus ex timore sit baptizatus.

Conclusio

Deficiente in adultis penitus intentione, non recipitur Sacramentum, ut in invito ob coactionem sufficientem

Respondeo : Dicendum quod coactio duplex est, scilicet sufficiens et inducens. Si aliquis mer-. gatur coactione sufficiente - utpote quia violenter acceptus est et, ipso renitente manibus et pedibus, mersus est - talis nulla modo baptizatus est, quia nullo modo fuit in eo consensus nec voluntas, immo ftiit omnino repugnans. Si autem aliquis inimergatur coactione inducente, utpote minis vel flagellis, ita quod magis vult se subicere sacramento Ecclesiae quam morte perire, dico quod aut intendit alios illudere et mortem evadere, et tunc, quia non est intentio ; non est sacramentum, cum nullus dicatur baptizatus esse qui consentit se immergi ad iocum ; aut ipse vult illud quod facit Ecclesia circa se fieri magis quam velit perire, et tunc, sive credat sive non, sive velit habere gratiam sive non, dicendum quod recipit sacramentum, eo quod, quamvis non sit ibi voluntas meritoria, est tamen ibi consensus et voluntas, nec est simpliciter involuntarium. Unde, quia talis vult exterius sacramentum recipere, etsi nolit interius aliquid in se fieri, fit tamen, propter hoc quod qui subicit se causae subicit se necessario annexo : et ideo secundum canones et doctores theologiae talis iudicandus est baptizatus.

Ad rationes

Ex hoc patet illud quod primo obicitur ; nam ista est intentio Innocentii.

Ad illud quod obicitur de matrimonio carnali, dicendum quod non est simile. Quia enim coacta connubia consueverunt habere malos exitus, ideo sacri canones non indulserunt ipsa. Alia tamen potest esse ratio huius, ut dicetur infra. Nihilominus tamen illud verum est quod non tanta voluntas requiritur in aliquo ad susceptionem Baptismi sicut ad contractionem matrimonii. Si enim pater exponat parvulum ad baptizandum, non potest parvulus, cum ad adultam aetatem venerit, revocare ; non sic est de matrimonio, quia, quantumcumque pater obliget parvulum, nunquam obligatur nisi consentiat cum pervenerit ad annos discretionis.

Ad illud quod obicitur, quod sacramentum est donum Dei, dicendum quod est donum gratiae gratis datae et gratum. facientis. Quamvis autem donum gratiae gratum facientis non detur habenti duplex cor et duplicem voluntatem, datur tamen donum gratiae gratis datae, quod non exigit tantam dispositionem in suscipiente.

Ad illud quod obicitur, quod lex evangelica est lex libertatis, dicendum quod verum est quod de iure non datur nec dari debet ei qui libera voluntate non accedit ; et ius divinum hoc dictat et Constantinus de hoc legem condidit De facto tamen, si fiat, factum est ; hoc tamen habet veritatem in re sacramenti quod facit esse in lege libertatis.

Ad illud quod obicitur in contrarium, quod quantumcumque renitenti sacramentum dari potest, propter parvulum et furiosum, dicendum quod non est simile, quia illi non habent usum voluntatis ; unde non statur appetitui suo, sed voluntati offerentium. Tamen de furioso distinguitur, quia aut habuit aliquando usum liberi arbitrii aut non habuit. Si non habuit, iudicandum est sicut e parvulo. Si habuit et in illo baptizari voluit, iudicandum est eum Baptismum recipere ; sed si nullo modo voluit, non est credendum ipsum recipere sacramentum.

Ad illud quod obicitur, quod originale contrahit quis invitus, dicendum quod non est simile, quia originalis contractio est quasi naturalis, et ideo inevitabilis ; sed remedium Baptismi non respicit naturam, sed potius voluntatem personae ; et ideo non est simile.

3-4. Ad illud quod obicitur ultimo de comminatione mortis, dicendum quod maior potest esse coactio quam haec ; nam haec est solum inducens, non sufficiens. Sed cum accipitur, velit nolit, et immergitur, ibi est sufficiens coactio. Quamvis enim voluntas non possit cogi in volendo, potest tamen simpliciter homini fieri coactio in actu exteriori. Unde voluntas inducta voluntas est ; et ideo hic imprimitur character et ibi non. Et est exemplum in eo qui ponit thura timore mortis et de eo cuius manus trahitur violenter ; primus consentit et peccat et dicitur sacrificare, secundus non. Sic qui sacramentum inductus suscipit dicitur consentire ; sive inducatur amore bono vel malo, sive timore bono vel malo, suscipit sacramentum, quia sacramenti susceptio est bonis malisve communis. Et ideo talis voluntas sufficit ad sacramentum, ut seniores dicunt. Et sic patet quibus character baptismalis imprimitur.

PrevBack to TopNext