Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum fictus recipiat sacramentum et non rem sacramenti.
Rationes principales
Item, ratione videtur, quia gratia non stat nec stare potest cum proposito peccandi, immo habita expellitur ; sed talis accedit in proposito peccandi : ergo etc.
Item, Baptismus est sacramentum fidei : ergo necesse est accedentem ad ipsum credere, si est in statu in quo possit. Unde Marci ultimo, 16 : "Qui crediderit et baptizatus fuerit" etc.
Contra : Sacramenta Novae Legis sunt causa ; sed "posita causa, ponitur effectus": ergo, si aliquis recipit sacramentum, etiam si fictus est, recipit et rem. Si dicas quod causa ista potest impediri ut non efficiat, propter malam dispositionem in suscipiente ; tamen non potest impediri quin significet : ergo si significat ibi esse gratiam, et non est, falsum ergo est signum.
Conclusio
Ficte accedens ad baptismum recipit quidem Sacramentum, sed non rem Sacramenti
Respondeo : Dicendum quod ad hoc voluerunt aliqui dicere quod fictus accedens ad Baptismum recipit sacramentum et rem pro instanti illo in quo baptizatur, ut verificetur illud Apostoli : "Quicumque baptizati estis in Christo, Christum induistis" ; sed statim post redeunt peccata merito fictionis ; et hoc dicunt Augustinum sensisse. Sed Magister hoc improbat in littera et ostendit Augustinum sensisse contrarium.
Et propterea aliter est dicendum quod ficte accedens recipit sacramentum et non rem. Fictus autem dicitur ille qui aliud exterius praetendit, aliud habet interius. Talis est qui exterius se corporaliter subicit, sed interius voluntate adversatur. Unde, cum triplex sit potentia foterior, tripliciter potest adversari : aut discredendo quantum ad rationalem, aut malum appetendo quantum ad concupiscibilem, aut sacramentum contemnendo quantum ad irascibilem ; et in tali non habet effectum sacramentum, quia Deus nulli invito dat iustitiam nec gratiam, alioquin non esset iustitia.
Ad rationes
Et per hoc patet quod obicit de causa. Ad aliud dicendum quod sacramentum significat se facere in recipiente remissionem, et quantum est de se, semper facit ; sed quod non fiat, vitium est suscipientis : et ita veritas est in sacramento semper, sed falsitas in ficto.
Ad aliud dicendum quod gratia expellitur et recipitur in anima secundum conformitatem voluntatis ; similiter culpa. Unde culpa non obsistit gratiae, nisi quamdiu voluntas est illi consentiens ; quando autem dolet, tunc consona est. Cum ergo dicitur quod nihil magis repugnat gratiae quam culpa, intelligendum est quod repugnare potest esse dupliciter : vel quantum ad resistentiam vel quantum ad oppositionem secundum formam. Exemplum est de tenebris in aere et de opacitate respectu lucis. Sic dicendum in proposito quod culpa et gratia repugnant secundum oppositionem formae, sed fictio secundum oppositionem resistentiae, unde fortius repugnat.
Ad illud quod obicitur de defectu fidei, dicendum quod necesse est rationem concordare sacramento et voluntatem, sed non oportet quod perfecta concordia, quae est per gratiam gratum facientem , sed ea quae est per gratiam gratis datam. Sed ratio non efficitur concors nisi gratia fidei saltem informis ; voluntas autem efficitur concors attritione ; similiter irascibilis quadam humilitate sive subiectione : ideo non est simile de caritate. Bene autem opponeret, si intelligeretur de fide formata.