Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum liber vitae necessario aperiatur.
Rationes principales
Et videtur quod nulla sit necessitas hunc librum aperire : Quia sufficienter videbuntur merita in conscientiis omnium : ergo, si superfluum est facere per plura quod potest fieri per pauciora, patet etc.
Item, ex diverso ostenditur, quia, si liber ille sufficienter repraesentat, vidtur quod superfluat alios libros aperire.
Item, quaeritur, quorum oculis aperietur. Et videtur quod omnium : Quia omnes iudicabuntur secundum ea quae scripta sunt ibi : ergo, si omnibus debet manifestari et sententia et ratio sententiae, patet etc.
Item, Glossa 20, 12 Apocalypsis : "Alius liber apertus est", dicit quod "aperte scient mali tunc se non esse praedestinatos" ; et hoc est in apertione libri : ergo etc.
Conclusio
Liber vitae in resurrectione aperitur
Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est, liber vitae est liber redeuntium, ars est exeuntium. Differunt autem exitus et regressus, quia exitus tantum a Deo dependet, sed regressus a Dei gratia et voluntate nostra, quia regressus est per merita bona, quae sunt a Dei gratia et voluntate nostra. Quoniam igitur iudicium erit secundum merita nostra, et merita sunt a nobis et a Deo : ideo ad pensandam quantitatem et dignitatem meritorum necesse est aperiri libros conscientiarum et librum vitae, in quo apparet quantitas gratiae secundum mensuram liberalitatis divinae, secundum cuius mensuram est etiam gloria. Et ex hoc patet primo quaesitum.
Ad illud quod quaeritur, quibus aperitur, dicendum quod dupliciter est loqui de apertione : aut quantum ad ipsius libri intuitionem, aut quantum ad subsequentem cognitionem. Quantum ad intuitionem aperitur tantum propter bonos, quia ipsi soli videbunt ; quantum ad subsequentem cognitionem, omnibus, quia boni se ibi legentes, cognoscent se praedestinatos ; mali vero ex hoc ipso quod in libro aperte legere non poterunt, scient se non esse praedestinatos.
Et sic patet responsio ad obiecta. Et est exemplum : sicut pauper, qui non habet merellum regis, id est signaculum, quod pauperes portant ad eleemosynam percipiendam, scit bene quod recedit vacuus, non per positionem, sed per privationem cognoscens : sic damnati, cum non legent ibi nomina sua, scient se non esse scriptos ad gloriam, ac per hoc scient ex parte Dei quod Deus ipscis damnabit ; et ex parte suae conscientiae scient quod sunt digni poena : et ita ex comparatione utriusque libri hoc scient, non tamen sic legendo sicut legunt boni in libro vitae.