Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in conscientia legantur omnia merita.

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod omnia legentur in libris conscientiae.

Rationes principales

Augustinus, De civitate Dei, XX, dicit quod "vis divina aderit, qua fiet ut omnia ad memoriam revocentur".

Item, hoc ipsum videtur ratione, quia lectio est ut sciatur quantitas meritorum ; sed meritum hominis sic legitur ut sciatur quot et quanta bona et quot mala et quanta fecerit : ergo, si ibi plene ostendetur iustitia, patet quod omnia ibi debent legi.

Item, Dei iustitia declarabitur ibi summe et quantum ad retributionem gloriae et poenae : ergo merita debent summe declarari ; sed non possunt nisi omnia bona et mala ad memoriam revocentur : ergo etc.

Contra : Quod non omnia, videtur : Quia ibi erit tantum memoria eorum de quibus erit retributio ; sed pro malis, de quibus fuit poenitentia, non retribuetur ; pro bonis, in quibus non perseveravit, non retribuetur : ergo talia non legentur.

Item, memoria praeteritorum bonorum generat oblectationem malorum horrorem : ergo, si in malis non erit delectatio, non debent recordari bonorum factorum ; et si in bonis nullus horror, non debent recordari malorum.

Item, illa sola legentur in libris, quae sunt scripta ; sed mala bonorum deleta sunt per gratiam, bona malorum deleta sunt de eorum anima per culpam : ergo non legentur in libris nec haec nec illa.

Conclusio

Omnium meritorium erit in libris conscientiae lectio atque memoria

Respondeo : Dicendum quod omnium meritorum erit ibi lectio et memoria : quia, sicut dicit Apostolus, erunt cogitationes accusantes et defendentes, et ita bonae et malae ibi patebunt, et per consequens affectiones et operationes. Omnia autem reducentur ad memoriam, quia revocatio actuum et cogitationum praecedentium ad memoriam erit ad ostensionem iustitiae divinae secundum. statum illum, et misericordiae secundum statum praeteritum sive transactum. Propter ostensionem iustitiae in retribuendo rememorabuntur bona et mala in quibus permanserunt finaliter ; haec enim sola digna sunt retributione. Propter ostensionem misericordiae de praeterito rememorabuntur mala bonorum a quibus sunt misericorditer liberati, et bona malorum quae in eis misericorditer operatus est Deus, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Ideo bona et mala sua omnia erunt sibi in memoria.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur primo, quod illa lectio et memoratio est ad ostensionem iustitiae, dicendum quod verum est, sed non tantum ad hoc, sed etiam ad declarationem misericordiae.

Ad illud quod obicitur, quod memoria malorum facit tristitiam, et bonorum laetitiam, dicendum quod hoc verum est in his qui possunt tristari et laetari ; sed mali non possunt laetari, boni vero non possunt tristari. Sed istud non sufficit, quia, si non possunt tristari, ergo nec cognoscere unde debeant tristari. Ideo dicendum quod memoria malorum dupliciter potest esse : aut considerando malum eventum, et sic generat tristitiam, ut patet in eo qui conteritur ; vel considerando bonum eventum, scilicet quod de tantis malis misericorditer est ereptus, et hoc generat laetitiam, et haec erit in bonis. Similiter de memoria bonorum distinguendum.

Ad illud quod obicitur, quod in malis bona sunt deleta, dicendum quod deleta sunt quantum ad veritatem essentiae, manent tamen quantum ad notam et similitudinem, sicut patet in eo qui amisit caritatem et recordatur se habuisse. Unde super illud ad Romanos 2, 15 : "Cogitationum accusantium", dicit Glossa : Sciendum est quod in illa die cogitationes accusabunt animam vel defendent, non illae quae tunc erunt, sed istae quae modo sunt in nobis, quarum notae et signacula relinquuntur in corde nostro velut in cera ; quae in occulto nunc sunt posita, in illo die revelari dicuntur, et ita secundum similitudinem remanent. Vel esto quod similitudo penitus deleatur, quod vix est possibile, divina virtute tunc reparatur ad Dei gloriam et vindictam malorum, laudem bonorum.

PrevBack to TopNext