Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum quilibet legat omnia in conscientia alterius.

Secundo quaeritur, utrum quilibet legat omnia in conscientia alterius.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia Bernardus, tractans illud I ad Corinthios 4, 5 : "Illuminabuntur abscondita tenebrarum", dicit : "Cuncta arcana cunctorum cunctis ibi patebunt".

Item, Glossa : "Gesta et cogitata, bona et mala ex tunc aperta et nota erunt omnibus".

Item, ratione videtur, quia aut simt bona aut mala. Si bona laudatur ibi Dei largitas ab omnibus ; si mala, laudatur Dei iustitia puniens vel misericordia liberans : ergo, si ex omnibus elicere debet Deus gloriam suam manifestam in futuro, ergo omnibus ostendet.

Item, quod mala malorum pateant bonis et malis, certum est ; quod iterum bona eorum pateant bonis, certum est, quia de illis gaudebunt.

Item, quod bonorum bona pateant malis, certum est, quia eorum comparatione iudicabuntur.

Item, quod mala bonorum pateant bonis, certum est, quia "unius mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet", ut dicit Gregorius ; et iterum Augustinus, XV De Trinitate : "In futuro uno aspectu videbimus omnium cogitationes".

Sed contra : Quod mali non videant mala malorum, videtur, quia solatium et excusatio est alicui, dum habere videtur multos socios in scelere. Ergo sibi soli debent esse nota mala.

Item, quod mala bonorum non manifestentur exterius, videtur quia Dominus comminatur in poenam manifestare verenda ; sed a bonis aberit omnis poena : ergo non manifestabuntur eorum mala nec omnes legent.

Item, caritas operit multitudinem peccatorum ; hoc non est dictum in conspectu hominum, quia operta sunt sine caritate : ergo in conspectu Dei : ergo multo magis in conspectu hominum.

Item, si reprehensibile est in homine denudare amici commissum, cum Deus sit fidelior amicus quam aliquis homo, ergo non denudat peccata amicorum.

Conclusio

Omnia nota erunt omnibus, tam bona quam mala

Respondeo : Dicendum quod omnia nota erunt omnibus, tam bona quam mala, in ipso iudicio, secundum quod vult Anselmus, et Bernardus et textus et Glossa consonant ; et hoc ad certam librationem meritorum, quae scitur in omnium actuum bonorum et malorum recognitione, quia ostensio malorum in bonis est ad manifestationem misericordiae prius factae, bonorum in eis ad ostensionem iustitiae ; econtra malorum in malis ad ostensionem iustitiae, bonorum in eisdem ad ostensionem misericordiae.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod solatium est videre aliena peccata, dicendum quod immo erit magna confusio, dum attendit illius vituperium et ex eius vituperio cognoscet suum. Unus enim alterius peccatum non approbabit, immo vilipendet.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod manifestatio malorum est in poenam, dicendum quod verum est in malis ; sed in eis qui egerunt poenitentiam est in gloriam. Unde dicunt aliqui quod sicut cicatrices corporales in martyribus remanent ad gloriam, sic cicatrices spirituales in poenitentibus, quia vicerunt culpam sicut illi poenam. Sed tamen, quidquid sit de hoc, non remanent in eorum contumeliam, sed in Dei gloriam, qui liberavit de tanta miseria. Unde bene concedendum est quod videbuntur peccata iustorum, ut de ipsorum sanatione gratiae agantur Deo ; et hoc dicit Anselmus. Unde sicut homo aget gratias Deo pro se, quia liberatus est a malis, ita socius eius.

Ad illud quod obicitur, quod infidelitas est denudare commissum amici, verum est in praesenti, ubi cedit ad infamiam ; sed quia in futuro est ad Dei gloriam sine aliqua infamia, ideo non habet ibi hoc locum.

PrevBack to TopNext