Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de resurrectione, si est. Hic determinat quomodo est, ostendendo quid et quantum et quale resurgat ; et habet haec par duas. In prima ostendit qualia et quanta corpora resurgant. In secunda determinat de abortivis fetibus, ostendens quod in nulla quantitate resurgent, quia non vixerunt, ibi : Illud etiam investigari oportet etc.

Prima pars habet duas. In prima parte determinat quanta et qualia erunt resurgentium corpora. In secunda vero determinat quomodo damnatorum corpora erunt passibilia, ibi : Si vero quaeritur de corporibus malorum, quomodo. Prima pars habet duas. In prima determinat in quanta statura resurgent. In secunda determinat qualia resurgent, ibi : Hoc autem in corporibus Sanctorum. Prima pars duas habet. In prima determinat in qua aetate et statura resurgent. In secunda determinat qualiter statura corporis debet reparari et per quid ; ubi determinat quid in quo resurget, ibi : Non enim perit Deo terrena materies etc.

Similiter secunda pars, in qua agit de qualitate corporum, duas habet. In prima ostendit quod corpora electorum carebunt omni deformitate. In secunda vero de corporibus reproborum relinquit sub dubio ; innuit tamen quod deformitatibus non carebunt, ibi : De reprobis autem quaeri solet etc. Et sic tria determinat. Primo, quid resurget hominis ad staturam complendam ; secundo, quid in qua parte resurgat ; et tertio, quale, utrum cum deformitatibus an sine.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus