Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit, quod vox in adventu iudicis audietur ab omnibus. Videtur enim male dicere, quia delatio vocis per medium est in tempore : ergo secundum hoc resurrectio erit in tempore. Et iterum, vox prius pervenit ad loca propinqua : ergo prius resurgent homines in una parte mundi quam in alia.
Respondeo : Dicendum quod illud potest dupliciter intelligi : vel quod vox illa, faciente virtute divina, subito deferatur, vel quod vox illa praecedat, et post subito fiet resurrectio, ut sit quasi quaedam praeparatio. Et si tu quaeras, quae necessitas est praeparationis, cum divina virtus possit subito operari et absque ulla praeparatione, dicendum quod hoc est potius propter congruentiam quam propter indigentiam. Congruentia autem haec est quia, sicut per Verbum carnem factum fit iudicium ad adorandum humanitatem Christi, in qua fuit iudicatus, ita ad vocem ipsius fit resurrectio ad honorem illius humanitatis in qua fuit mortuus. Et ideo dicit Augustinus quod per Verbum fit suscitatio animarum, per Verbum carnem factum fit suscitatio corporum. Vel propter congruentiam a parte nostra, ut, sicut ex duplici constamus principio et duplicem habemus vim cognitivam, ita duplici modo excitemur et ad iudicium vocemur : et virtute divina et spirituali et voce angeli.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod vox archangeli est vox Filii Dei. Quaeritur hic de ista diversitate istorum vocabulorum, quia nunc iussus, nunc vox archangeli, nunc tuba vocatur illud per quod fiet resurrectio, in quibus contrarietas et diversitas videtur includi.
Respondeo : Dicendum qud idem, scilicet vox Christi, secundum diversas proprietates ista tria sortitur nomina. Vox enim Christi erit virtuosa, et ideo dicitur iussus, quasi praeceptum ; dicet enim, et fiet ; erit authentica, et ideo dicitur vox archangeli, id est principis ; et erit nihilominus sonora, et ideo vox tubae dicitur. Et sic idem multiplici vocabulo exprimitur ad insinuandam illius vocis proprietatem multiplicem et dignitatem.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod malorum memoria non contristabit. Quaeritur, quomodo illud possit intelligi. Aut enim mala placebunt aut displicebunt. Si placebunt, erimus iniusti ; si displicebunt, erimus tristati. Item, quomodo potest illud intelligi, cum talis cognitio inferat tristitiam, et sublato consequente, auferatur antecedens, quia, posito antecedente, ponitur et consequens ?
Respondeo : Dicendum quod ibi erit memoria malorum sine tristitia. Qualiter autem hoc possit esse, dicunt aliqui quod divina virtute, quae, sicut potens est in igne separare lucem a caliditate, sicut dicit Basilius super illud Psalmi [28, 7] : Vox Domini intercidentis flammam ignis etc., sic separabit a mali cognitione et recordatione moestitiam. Aliter dicunt alii, quod hoc est propter dignitatem status. Sicut enim angeli gloriosi, etsi nos ament, tamen propter mala nostra non tristantur, pro eo quod sunt absorpti a gloria, sic et in proposito est intelligendum. Melius tamen est dicere quod hoc fit propter modum considerandi, quia nunquam recogitabunt mala absolute, sed semper in comparatione ad Deum liberantem, quoniam cogltare de malo praeterito sub intentione liberationis in praesenti non generat in nobis affectionem moestitiae, sed gaudii. Ideo bene dicit quod erit ibi malorum memoria, sed non tristitia.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Peccata hic per poenitentiam tecta et deleta, tunc etiam tegi. Quoniam peccatum Petri et Magdalenae omnibus est notum ad laudem ; quare ergo post diem iudicii erit occultum ? Et si peccatum Petri non tegatur, quare peccatum Roberti ? Si vero peccata credamus detegenda, quis non incipiat erubescere, si facta sua in conspectu totius mundi sunt propalanda ?
Respondeo : Dicendum quod, quamvis fas sit utramque partem opinari, rationabilior tamen est quod omnium iustorum peccata omnibus iustis tunc patebunt : et hoc, quia magna erit Dei gloria, dum manifestatur eius ad filios misericordia ; et dum ostendetur eius misericordia, nulla erit erubescentia. Et si quaeras, quomodo hoc possit esse, dicendum est quod ratio est a parte eius cuius peccata manifestantur, quia erubescentia est timor in exspectatione convitii ; unde, cum in Beatis non cadat timor, non erit eis erubescentia. Quod non cadat timor, patet, quia perfecta caritas foras mittit timorem. Ratio autem est ex parte videntium, quia nullus ibi vituperat, nullus et ipsum aspernatur, sed potius Deum collaudat et ipsum laudat, dum attendit virtutem Dei in ipso. Et est exemplum in Magdalena, cuius peccata publice recitamus ; nec tamen facimus ei contumeliam ; quia non recitamus ad eius ignominiam, sed ad laudem divinam et suam ; unde nec ipsa de hoc habet erubescentiam, nec cogitamus de ipsa tamquam de meretrice, sed tamquam de nobilissima domina quae de multis malis est erepta. Exemplum est de bono confessore et poenitente. Bonus enim confessor ferventius poenitentem diligit ; quia verius et clarius et fidelius suas ignominias et peccata aperit, maxime dum attendit ipsum conteri et vincula eius ordinatissimae. Amplius, cum homo omnia secreta sine verecundia communicet amico, et ibi omnes erimus amicissimi, ubi unus ita diliget alium sicut se, quomodo erubescet unus de alio aliter quam de se, nullo modo videtur.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hieronymus: Quosdam in fine saeculi, adveniente Christo, non esse morituros. Videtur enim male dicere, quia Christus non fuit immunis a morte, et tamen non fuit subiectus peccato : ergo nec aliquis alius. Item, gratiam, quam non fecit Matri, scilicet de immunitate mortis, quomodo est credendum quod alii faciat ?
Respondeo : Dicendum quod credendum est, sicut dicit Ambrosius, quod omnes moriantur ; sed qualiter, illud habet dubitationem, et experientia tunc magis docebit. Quod ergo obicitut de Hieronymo, dicendum quod Hieronymus hoc non dicit asserendo, sed nec recitando opinionem suam, sed opinionem cuiusdam Graeci resolvi per virtutem et misericordiam Dei ; et hoc ibi multo magis erit, ubi omnes cogitationes erunt.