Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum humores resurgant.

Quantum, ergo ad primum quaeritur, utrum humores resurgent.

Et quod non, videtur : Quia nihil resurget nisi quod est de veritate humanae naturae ; sed humores non sunt de veritate humanae naturae, quia quotidie mutantur et restaurantur et deperduntur : ergo etc.

Item, si humor resurget et est de veritate naturae humanae, ergo totaliter oportet resurgere : ergo totus sanguis, qui exit de homine per phlebotomiam vel alio modo, resurget ; sed hoc generaret indecentiam : ergo etc.

Item, quod non vivit, non debet resurgere, quia resurrectio est ad vitam ; sed humores non vivunt : ergo etc.

Item, nihil debet resurgere in corpore, quod non habeat aliquem usum ; sed humores sunt ad restaurationem deperditi, quod non est in corpore resurgente : ergo etc.

Item, nihil resurget nisi quod consonat qualitati et naturae corporis resurgentis ; sed corpus resurgens erit luminosum et impassibile, humores autem sunt fluxibiles et variabiles : ergo etc.

Contra: Quod est de constitutione corporis resurget in illo ; sed humores sunt huiusmodi : ergo etc. unde Augustinus: Corpus constat ex membris officialibus, officialia ex similibus, similia ex humoribus, humores ex cibis, cibi ex elementis. Ergo immediatius se habent humores ad corpus quam elementa : si ergo illa resurgent, et hi similiter.

Item, quod est de perfectione corporis resurget in illo : sed humores sunt huiusmodi, quia penes humores distinguuntur complexiones : ergo etc.

Item, hoc videtur, quia medium et dispositio uniendi animam corpori resurget in illo ; sed sanguis est huiusmodi, et hoc patet auctoritate Deuteronomii 12, 23 : Sanguis eorum pro anima, Glossa : Aliquid vitale est in sanguine, et per ipsum maxime anima carni unitur.

Item, hoc ipsum videtur ratione, quia spiritus est medium uniendi animam corpori ; sed spiritus, sicut dicunt physici, ex humoribus generantur ; hoc ipsum patet exemplo : quia nulla laesione facta in corpore, si totus sanguis exiret, statim anima recederet : si ergo humores sunt medium et ratio uniendi : ergo necesse est quod resurgant.

Item, si non resurgent, cum huiusmodi humores impleant corpus, resurget vacuum et imperfectum, et per hoc deforme ; sed hoc est indecens in Beatis : ergo etc.

Item, in Sacramento altaris convertitur vinum in verum sanguinem ; sed hoc esset impossibile nisi sanguis resurrexisset in Christo ; sed si in ipso resurrexit, et in quolibet alio : ergo etc.

Conclusio

Humiditas complexionalis et humores resurgent

Respondeo : Dicendum quod differt, sicut dicunt physici, humor et humiditas. Nam humor dicitur prout est in venis ; humiditas autem prout extra venas dirigitur et extra venas st et prout ab eis derivatur ad membra. Distinguit enim Avicenna inter humorem et humiditatem et dicit quod humor dicitur prout est in venis, humiditas autem prout a venis derivatur ad membra ; et hoc in triplici statu : aut in primo egressu a venis, et sic vocatur ros, humiditas scilicet quae est in foraminibus parvarum venarum ; aut prout incipit ultra progredi et dealbari, et sic vocatur cambium ; aut prout est iam dealbata et cibans in actu, et sic vocatur gluten. Haec autem distinctio humiditatis ad duo membra reducitur, scilicet ad humiditatem nutrimentalem, et haec complectitur rorem et cambium ; et complexionalem, et haec est gluten, quae est de complexione membri consimilis, in qua est tertia species hecticae. Et nutrimentalis, quia respicit statum et indigentiam, non resurget ; sed humiditas complexionalis absque dubio resurget.

Sed quid de humoribus dicemus, cum sint currentes et non sint de substantia membri nec de complexione radicali ? Dicendum quod absque dubio resurgent ; cum vinum convertatur in Sacramento altaris in sanguinem, qui effusus est in remissionem peccatorum, et iste est sanguis habens speciem sanguinis. Unde non video quomodo vere sanguis non resurrexerit in Christo ; et si hoc, pari ratione et in quolibet alio. Et praeterea, numquid venae remanebunt vacuae ? Et quod hoc sit verum, quod sanguis resurgat, habetur in sermone sancti Ambrosii De Martyribus : Dignum et congruum. Et ideo dicendum quod humores resurgent. Et concedendae sunt rationes ad hoc.

Ad rationes

1-2. Ad illud quod obicitur, quod non sunt de veritate humanae naturae, dicendum quod aliquid est de veritate humanae naturae tripliciter : aut quantum ad esse necessarium, sicut membra principalia ; aut quoad esse integrum et completum, ut illa quae faciunt ad corporis perfectionem ; aut quoad esse decorum. Prima necessarium est resurgere secundum totalitatem ; sed quae secundo et tertio, congruum est resurgere secundum id secundum quod faciunt ad complementum et decorem. Et quia humores ad plenitudinem et integritatem faciunt, resurgent in tanta quantitate quanta corpori competit. Et per hoc patet secundum, quia non oportet quod totus sanguis quem emittimus per minutionem resurgat, sed quantum congruit. Similiter de carne quae fluit et refluit iudicandum est.

Ad illud quod obicitur, quod non vivunt, dicendum quod tripliciter est aliquid vivere : aut quia recipit influentiam vitae, aut quia disponit ad vitam, aut quia ortum et conservationem habet ex actu vitae. Primo modo vivificatur substantia corporalis et caro, secundo modo vivit spiritus et humor, tertio modo capilli et etiam ungues ; et quia omnia ista complexionem habent cum vita, omnia resurgent.

Ad illud quod obicitur, quod non habent usum, dicendum quod falsum est, immo habent usum, scilicet ipsum corpus disponere ad vitam ; sed nunc habent ulteriorem usum, scilicet restaurare, et hunc habent, quia de novo generantur ; et hunc ibi non habebunt.

Ad illud quod obicitur, quod non congruunt corpori luminoso et impassibili, dicendum quod sicut caro et os secundum statum praesentem non congruunt, sed sublimabuntur et subtiliabuntur ; sic est intelligendum de humoribus et membris omnibus interioribus.

PrevBack to TopNext