Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum resurgant quae spectant ad superfluitatem, ut sunt intestina, capilli et ungues.
Secundo quaeritur de his quae spectant ad superfluitatem, ut sunt intestina, capilli et ungues, utrum resurgant.
Rationes principales
Et quod intestina resurgant, probatur. II Machabaeorum 14, 46 dicitur quod Razias proiecit illa, deprecans Omnipotentem, ut redderet ei.
Item, si homo stetisset, sine alicuius corruptione translatus fuisset ad immortalitatem ; sed homo conditus fuit cum intestinis : ergo illa habuisset in gloria ; sed modo illa habet quae habuisset : ergo etc.
Item, ratio alia est ad hoc, quia, si non resurgerent, venter vacuus remaneret, et si hoc, imperfectus ; sed ibi nulla est imperfectio : ergo etc.
Item, de capillis. Lucae 21, 18 : "Capillus de capite vestro non peribit" ; et iterum, Matthaei 10, 30 : Omnes numerati sunt.
Item, ratione videtur, quia privatio capillorum et unguium est de imperfectione naturae, ergo habitus est de perfectione ; sed omne quod est de perfectione naturae debet resurgere : ergo etc.
Item, capilli sunt in ornamentum a natura collati ; sed corpora electorum debent resurgere cum omni ornatu : ergo etc.
Sed contra : Quod intestina non resurgant, hoc videtur : Quia sunt ad superfluitatis receptionem impurae ; sed ibi non erit talis superfluitas : ergo etc.
Item, intestina aut erunt vacua aut plena. Si vacua, ergo imperfecta ; si plena, ergo immunda. Cum ergo nullum horum statui gloriae competat, patet etc.
Item, quod nec capilli resurgant, videtur : Quoniam sunt ex fumosa superfluitate ; sed ibi non erit superfluitas fumorum : ergo etc.
Item , ratione videtur, quia, sicut folia sunt in arbore, sic capilli in capite ; sed fructu ad maturitatem ducto, cessant folia : ergo et capilli, cum iam homo pervenit ad fructum gloriae.
Conclusio
Resurgent in corpore etiam ea quae sunt de integritate et decentia
Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est, resurget in corpore non tantum quod est de eius necessitate, sed etiam quod est de integritate et de decentia et pulcritudine. Quoniam igitur capilli sunt de decentia et ungues, hoc patet, quia calvitium est imperfectio naturae ; et ideo dico quod resurgent. Similiter et intestina sunt de naturae pulcritudine ; unde Augustinus, in libro De civitate Dei : In interioribus visceribus, quae nullum decus modo videntur habere, ita pulcritudo rationis delectabit ut omni formae apparenti, quae oculis placet, secundum mentis iudicium praeferatur.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod non habebunt usum, dicendum quod verum est de usu imperfecto, quem modo habent ; sed perfectum habebunt, qui est visum intelligentiae oblectare in tam pulcra harmonia, in qua laudabit anima sapientiam Conditoris.
Ad illud quod obicitur : aut erunt vacua aut plena, dicendum quod erunt plena, sed non superfluitate, sed nobilibus spiritibus et humoribus, quae totum corpus reddent agilius.
Ad illud quod obicitur, quod capilli sunt de superfluitate, dicendum quod superfluitas triplex est : una respectu totius corporis et speciei, ut est superfluitas impuritatis ; et haec non erit ibi. Alia est superfluitas respectu totius corporis in quo est, sed non respectu alterius propagandi, utpote semen ; et haec similiter ibi non erit, et haec est superfluitas residuitatis. Quaedam est superfluitas respectu unius partis, tamen in altera non est superflua, sed decens et optime collocata ; et talis est superfluitas ex qua sunt capilli, quia illa materia non est necessaria stomacho, est tamen bene locata in capite et barba.
4-7. Ad illud quod obicitur, quod arbores amittunt folia, dicendum quod si arbores deberent semper suum servare decorem, nunquam folia amitterent ; nunc autem non servant, sicut resurgentes : et ideo non est simile. Ad alia tria, solvendum distinguendo triplicem veritatem naturae et vivere secundum triplicem differentiam, ut in praecedenti problemate dictum est.