Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum caro, quae est in duobus hominibus caro, resurgat caro in primo vel in secundo.

Quantum ergo ad primum quaeritur, cum caro est in duobus hominibus caro, utrum resurgat caro in primo vel in secundo.

Rationes principales

Et quod in primo, videtur. Augustinus, De civitate Dei, et habetur in littera : "Illi animae in puncto temporis redditur quae eam primitus, ut ex ea homo fieret, viveret, cresceret, animavit".

Item, ratione videtur, quia propria forma in propria materia nata est fieri. Ergo, si haec caro est propria materia huius animae, cui primo est unita, ergo semper anima appetit ei uniri : ergo si non potest, frustratur eius appetitus. Hoc autem est inconveniens : ergo etc.

Item, caro ex unione cum anima dispositionem contrahit sive ordinationem ad immortalitatem. Ergo, si haec caro unita est cum hac anima, necessitatem habet iterum ad unionem cum ipsa ; et si hoc, cum haec necessitas non patiatur ut haec caro ordinetur ad animam aliam, patet etc.

Item, si non est necesse resurgere cum prima, ergo si tota caro hominis manducetur, privabitur omnino, anima suo corpore, et ita dabitur ei aliud corpus : non ergo erit ei resurrectio, quia resurrectio est eiusdem numero.

Sed contra : Costa fuit in Adam et in Eva ; quaero igitur : in quo resurget ? Si in Adam, ergo, cum tota Eva sit inde facta, nihil resurget in Eva. Si non in Adam, sed in Adam primo fuit costa : non ergo resurget in quo primo fuit.

Item, homo est de semine patris et Christus ex purissimis sanguinibus Virginis. Ergo, si semen debet resurgere in patre et sanguis in Virgine, tunc nullus homo generatus resurgeret nec etiam Christus. Quodsi hoc non est verum, ergo caro resurget in eo in quo secundo est caro.

Item, esto quod aliquis nutriatur ex carne humana ; dicit Augustinus quod redit ad primum ; esto quod de illa generet, constat quod, si tunc redit ad primum, nihil remanebit generato ; et. hoc est in. conveniens. Quodsi non redit : ergo non est necesse quod resurgat in primo, sed in secundo potest.

Item, quod debeat resurgere in secundo, videtur, quia ab ultimo res denominatur et a fine ; unde statur in ultimo testamento, quod est in morte testatoris. Ergo, si caro ista fuit istius hominis finaliter et posterius, ergo ad ipsum magis spectat : ergo ad secundum et postremum debet redire, non ad primum.

Conclusio

Caro, quae est in duobus, in uno sicut in principio, in alio sicut in individuo et toto suo, resurget in secundo; si est in ambobus secundum materiam, resurget in primo: si vero in hoc secundum materiam, in alio secundum speciem, resurget in secundo; impossibile est autem, quod in pluribus sit secundum speciem

Respondeo : Dicendum quod caro quae est in duobus potest esse dupliciter : aut ita quod sit in uno sicut in principio ; in altero sicut in individuo et toto suo, aut in utroque sicut in individuo. Si sit in uno sicut in principio, in alio sicut in individuo et toto, resurget in secundo, quia non erat in primo ad ipsum, sed ad alterum ordinata, sicut fuit costa in Adam, quia ordinata ad propagationem Evae ; sic semen in patre, quia ordinatum ad propagationem filii ; sic illi sanguines in Virgine beata, quia ordinati erant ad conceptionem Christi. Si autem in utroque sit sicut in toto absoluto, hoc tripliciter potest intelligi : aut ita quod sit in utroque caro secundum speciem, aut in utroque secundum materiam, aut in uno secundum speciem, in altero secundum. materiam. De primo est controversia. Nam aliqui dicunt quod caro unius secundum speciem potest fieri caro alterius secundum speciem, utpote si homo de illa nutriatur et generet ; et hoc dicunt, quia omnino est transmutabilis caro ut alia, sicut experimento patet. Et si quaeras : in quo resurget ? dicunt quod in illo in quo maiorem et essentialem habet ordinationem, et Deus supplet alteri illud, ut verbi gratia, si de modica parte corporis unius quantum ad carnem secundum speciem sit aliquis generatus, ista resurget in generato, et Deus post supplebit in alio quod amissum est, sicut in Adam replevit carnem pro costa.

Alia positio est quod de carne secundum speciem alius homo nec potest nutriri nec generari , sed solum de carne secundum materiam ; et rationem huius reddunt ex parte actualitatis ipsius, quia transsubstantiatio haec conversio est, et conversio et transmutatio sive transsubstantiatio est ex ente in potentia ; et quia est caro secundum speciem, ideo non est possibilis converti in carnem secundum speciem. Sed quoniam hoc non habet stabile fundamentum, quia lupus nutritur de carnibus lupi, et in aliis animalibus eiusdem speciei hoc videmus ; et iterum, caro secundum speciem potest fieri non-caro, et tunc erit in potentia : ideo rationem fundant super pulverum appetitum, qui plantatus est ad illam formam determinate et sempiternaliter, qui non patitur ipsam carnem vivificari ab alia anima immortali. Et ideo respondent quod istud est impossibile, quod in primo sit caro secundum speciem unius, et postmodum fiat alterius.

Sed prima positio repugnare videtur resurrectioni eiusdem corporis, quia, si de una parte carnis meae secundum speciem posset fieri caro alterius secundum speciem, pari ratione et de alia, et sic de qualibet, et sic anima perderet suam carnem totam. Quomodo ergo verum est quod dicit Iob [19, 26] : "In carne mea videbo Deum, Salvatorem meum ?"

Secunda positio non habet multum robur, tum quia videtur inconveniens dicere quod homo non possit nutriri de carne secundum speciem, cum sint aptae ad nutriendum et bestiae possint inde nutriri. Amplius, nec istud est multum stabile, quod in corpore humano sit aliquid actu incorruptibile, et cum sit resolubile usque ad elementa, quod ibi sit appetitus impediens transmutationem.

Unde sanius dici potest quod sicut resurrectio fit per divinam virtutem, sic ordinatio carnis ad suam animam est secundum divinum decretum et dispositionem, quae, quoniam est inviolabilis, facit quod caro secundum speciem unius ad carnem secundum speciem alterius hominis sit impossibilis. Dicamus ergo quod in utroque secundum speciem esse omnino est impossibile, quia tunc esset de necessaria constitutione utriusque et necessario resurgeret in utroque ; et hoc est impossibile. Istam impossibilitatem non dico venire de virtute carnis secundum speciem ipsius hominis, quia sic necessario est ordinata ad incorruptionem propter appetitum ad animam primam ; et ideo non potest esse corporis alterius animae principalis materia, quia, sive sit ibi iste appetitus sive non sine calumnia potest dici quod hoc venit ex ordinatione divina, quae carnem hominis sicut non dimittit perire, sic nec eius substantiam confundi nec permisceri. Unde sicut divina providentia faciebat Adam ab exteriori impassibilem, sic etiam facit carnem secundum speciem unius in carnem secundum speciem alterius inconvertibilem.

Si autem caro sit in utroque secundum materiam, ut quando homo nutritur de carne alterius secundum materiam, dico quod redit ad primum, quia ad utrumque ordinata est de congruo ; et sequens ordinatio, cum non sit fortior, non solvit praecedentem. Si autem in uno sit secundum speciem, in altero secundum materiam, resurgit in eo in quo fuit secundum speciem, quia ad illum essentialiorem ordinationem habet, sive sit primus sive secundus. Unde si aliquis nutritur de carnibus alterius secundum speciem, talis caro redit ad primum. Si autem generatur de carnibus secundum materiam, quia de his quae secundum speciem non potest generari, dico quod caro stat in secundo, et Deus recompensat primo. Et ratio huius est, quia essentialiorem habet ordinationem ad animam in secundo.

Ad rationes

Ex his patent obiecta, quia Augustinus loquitur in duobus casibus, scilicet quando in primo fuit caro secundum speciem ; et hoc patet ex verbo suo : Ut ex ea homo fieret etc. ; vel etiam quando in duobus est secundum materiam.

Ad illud ergo quod obicitur, quod debet denominari ab ultimo, dicendum quod sequens ordinatio non solvit priorem nisi sit fortior ; et quia non est fortior, prior manet, maxime quando in primo fuit caro secundum speciem, habuit essentialem ordinationem ad animam, quia caro secundum speciem, vivificata ab hac anima, habuit necessariam et indissolubilem ordinationem ad illam animam ; et ideo sicut Matrimonium legitime contractum cum aliqua non potest solvi, si illa contrahit de facto cum aliquo, sic nec caro ordinationem ad primam carnem perdere. Quid autem sit caro secundum speciem, hoc habet locum in libro secundo, ubi agitur, utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae, et quaeratur distinctio trigesima.

PrevBack to TopNext