Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum materia uniuscuiusque membri resurgat in suo, an indifferenter in quolibet membro.

Secundo quaeritur, quid in quo resurgat quantum ad membra, utrum scilicet materia uniuscuiusque membri in suo an indifferenter in quolibet.

Rationes principales

Et quod non in suo : Videtur Augustinus dicere, et habetur in littera, quod non refert utrum pars materiae redeat in suum locum, sicut est in fusione statuae.

Item, ad hoc est ratio ostensiva, quia materia illa est in perfecta obedientia respectu Creatoris : ergo, si ipsa nihil operatur, et Creator non facit vim, nisi quod totum reparetur et debite, sicut bonus artifex, ergo videtur quod sine differentia materia unius membri in alio possit resurgere.

Item, alia ratio ad hoc est, quia dispositio contrahitur in corpore ad resurgendum ex unione ad animam. Ergo, cum quaelibet pars toti animae uniatur, quia anima tota est in qualibet parte, quaelibet pars habet indifferentiam ad totum.

Item, si necesse est quod in eodem, sed esto quod aliquis habeat nimis magnum caput, tunc necesse esset resurgere in eadem deformitate ; sed hoc est inconveniens.

Sed contra : Ezechielis 37, 7 : "Accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam". Ergo, si est convenienter ibi signata forma resurrectionis futurae, patet etc.

Item, ratione videtur, quia resurrectio est eiusdem : sed, si manus fieret, ex materia pedis, non esset eiusdem ; sic nec alia aliqua pars, si fieret de alia, et sic nec totum. idem : ergo, cum hoc sit inconveniens, patet etc.

Item, resurrectio est ad remunerationem ; sed contingit unum membrum esse nobilius altero, et ulterius, magis mereri uno quam altero : ergo, si non debet alicui praeiudicari, illa pars materiae in eo membro debet resurgere quae prius ibi fuit.

Item, sicut se habet totum corpus ad totam animam, sic oculus ad potentiam visivam, ut dicit Phiiosophus ; sed necesse est materiam totius corporis aptari animae huic, ita quod non alii : ergo et materiam potentiae visivae huic et non alteri ; et sic materia huius membri in hoc membro determinate resurget.

Conclusio

Membrum unumquodque reformabitur ex sua propria materia, quatenus est de eius substantia, non de superfluitate

Respondeo : Dicendum quod in membro sive in eius materia est aliquid considerare quod est de substantia et perfectione, aliquid quod est de superfluitate, sicut aliqua membra plus habent de materia quam conveniens sit formae membri. Si primo modo, sic dico quod unumquodque membrum ex sua propria materia reformabitur : reformatio enim respondet formationi. Unde eiusdem et de eodem est reformatio, cuius et de quo fuit formatio. Si autem quantum ad superfluitatem, dicendum tunc quod illud materiae, quod est superfluum in una parte, per totum dispergetur, ut sic non abundet unum membrum ab altero nisi quantum debet.

Ad rationes

Et sic loquitur Augustinus, quod patet : loquitur enim de superexcrescentia eorum quae debent resurgere.

Ad illud quod obicitur, quod materia illa est in perfecta obedientia, dicendum quod verum est ; tamen Creator non vult facere nisi quod congruit ipsum facere ; et congruit quod unumquodque membrum fiat de sua materia. Et quidam reddunt de hoc rationem ex parte diversorum appetituum qui sunt in pulvere. Quidquid tamen sit de hoc, tamen hoc venit ab ordinatione perfecti artificis, ut reparet de eadem materia et eodem ordine.

Ad illud quod obicitur, quod quaelibet pars unitur toti animae, dicendum quod anima est perfectio quantum ad substantiam et motor quantum ad potentias ; etsi anima non sit composita, immo simplex quantum ad substantiam, habet tamen multitudinem potentiarum, ratione quarum ad diversa organa comparatur. Quoniam igitur : corpus est ordinatum ad resurrectionem utroque modo, et in quantum respicit animam ut perfectionem et ut motorem, et quantum ad rationem motoris est distinctio : ideo distincte resurget materia membrorum in suis locis.

Ad illud quod ultimo obicitur, iam patet responsio. Dico enim quod illud per totum dispergetur quod in aliqua parte est superfluum ; nec illud faciet diversitateni in corpore, sed removebit deformitatem ; et hoc intelligendum quantum ad corpora electorum.

Sic igitur patet quid in quo resurgat secundum verba beati Augustini, quibus magis innitendum est, maxime in hac materia, quam etiam rationi. Attamen tam ad primum problema quam ad ultimum posset de facili responderi, si quis velit seminales rationes intueri in quas fit resolutio, quae in una parte salvabuntur respectu totius, si sit artifex qui possit educere ; et ideo, cum Deus hoc operetur et supra naturam, quid mirum est si, quantumcumque parum de carne remaneat, totum reficiat ? Nec unquam poterat adeo dividi quin modicum sufficiat cuilibet ; hoc dico secundum operationem Dei, non secundum operationem naturae, sicut alibi melius patet, scilicet in secundo libro.

PrevBack to TopNext