Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpora electorum resurgant cum deformitatibus.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Augustinus, De civitate Dei, XXII: "Aberit a corporibus electorum omnis deformitas, omnis infirmitas omnisque tarditas". Ergo, si haec pertinent ad deformitates, et carebunt his, patet etc.
Item, nihil resurget in electis quod non sit de decore naturae, quia, ut dicit Augustinus, "a corporibus electorum vitia detrahentur et natura servabitur". Sed deformitates non sunt de natura : ergo etc. Probatio minoris. Super illud ad Ephesios 2, 3 : "Eramus natura filii irae", Glossa : "Natura vere ac proprie dicitur, qualis sine vitio fuit in primis parentibus". Ergo, cum deformitates in ea non fuerint, patet etc.
Item, generans transmittit in prolem omne illud quod est de veritate naturae suae, quando generat sine errore, pro eo quod per naturam generans generat sibi simile ; sed generans habens deformitatem sine errore naturae generat non habentem deformitatem : ergo deformitas non est in eo de veritate suae naturae ; ergo, si hoc solum resurget in electis, quod est de veritate naturae, deformitates non resurgent in eis.
Item, Anselmus, in libro De veritate, dicit quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Ergo quod non est de rectitudine naturae, non est de veritate naturae ; sed deformitas non est de naturae rectitudine, ergo non est de veritate naturae : ergo non resurget in electis.
Contra : Caro contracta a generantibus est de veritate humanae naturae ; sed gibbositas et aliae multae deformitates possunt a generantibus contrahi : ergo sunt de veritate humanae naturae. Sed omne tale resurget in electis : ergo etc.
Item, de veritate humanae naturae sunt membra non tantum officialia verum etiam consimilia ; sed in huiusmodi deformitatibus est aliquid de substantia membri consimilis, sicut patet, quia in gibbo est aliquid de carnis substantia : ergo est aliquid de veritate bumanae naturae : ergo etc.
Conclusio
In corporibus electorum nulla resurget deformitas, resurget tamen alicuius deformitatis materia
Respondeo : Dicendum quod deformitates quaedam sunt qualitativae, sicut illae quae veniunt ex malo et inordinato situ membrorum. Quaedam sunt quantitativae, sicut quando quis habet nimis magnum caput vel nimis magna membra, ita quod aliis sunt improportionalia, vel habet gibbositates, vel talia in quibus est aliquid de carnis substantia. Si de primis loquamur, quia non sunt de veritate humanae naturae, immo per errorem omnino contingunt, dicendum quod in electis nullo modo resurgent. Si de secundis loquamur, quia aliquid est ibi substantiae, aliquid vitiositatis quod est substantiae resurget, quod est vitiositatis auferetur ; hoc est dicere quod illius membri materia per alia membra diffundetur quantum. ad superfluitatem, ita, quod non aliquid peribit et tamen totum per omnia reducetur ad proportionem. Et sic patet quod in electis nulla resurget deformitas, resurget tamen alicuius deformitatis materia. Et sic concedendae sunt rationes ostendentes quod non resurgent.
Ad rationes
1-2. Concedendae nihilominus sunt duae ad oppositum inductae, quod illud quod est de substantia deformitatis resurget, tamen sub ratione pulcritudinis.
Ad illud quod obicitur, quod per deformitates merentur viri iusti, dicendum quod per aliquid mereri est dupliciter : aut quod habet imperfectionem secundum statum meriti, non tamen secundum suam formam et naturam ; aut quod habet imperfectionem secundum suam naturam ; sicut patet quod meretur per caritatem, cui inest imperfectio solum ratione status, et meretur per fidem, cui inest imperfectio ratione formae. In primo. remuneramur per eius perfectionem ; in secundo remuneramur per eius evacuationem, quia non est nata fides stare cum perfectione completa. Per hunc modum in corporalibus oportet intelligi ; unde, cum corpus humanum statui perfectionis non repugnet quantum ad naturam, sed quantum ad statum, deformitas vero quantum ad propriam suam rationem repugnat perfectioni, hinc est quod corpus debet resurgere et resumi, deformitas vero minime.
Ad illud quod obicitur de cicatricibus, dicendum quod aut cicatrices non resurgent, aut, si resurgant, ita facient ad decorem et gloriam animae quod non minuent pulcritudinem corporis, quia frequenter talia signa reddunt corpus magis decorum. Quoniam igitur cicatrix potest carere turpitudine, sed deformitas semper deformat, ideo non sic competit deformitas corporibus electorum ut cicatrix.