Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum deformitates resurgant in corporibus damnatorum.

Secundo quaeritur, utrum deformitates resurgant in corporibus damnatorum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per Augustinum, in Enchiridio : "Nulla debet esse quaestio de pulcritudine, ubi est certitudo de damnatione". Si ergo certi sumus quod reprobi damnabuntur, certi sumus etiam quod pulcritudine non decorabuntur.

Item, a corporibus damnatorum non tolletur tarditas nec passibilitas : ergo nec deformitas consimili ratione. Prima patet, quoniam passibilia erunt damnatorum corpora et gravia : ergo etc.

Item, quod deformitates tollantur ab electis, hoc gratiae est ; sed nulla gratia debet fieri damnatis ; ergo ab eis deformitates non debent auferri.

Item, deformitates animarum ab animabus non tolluntur : ergo nec a corporibus ratione consimili, immo, a causa, quia deformitas culpae est causa deformitatis poenae.

Item, corpus damnatis animabus redditur, non propter perfectionem, sed propter maiorem punitionem ; sed deformitas corporis redundat in poenam animae ; cum ergo non debeat in eis poena minui, sed augeri, non debet corpus eorum deformitatibus exui, sed reindui.

Contra : Deformitates in effectu veniunt ex errore virtutis producentis : sed corpora resurgentium sola virtus divina reficiet : ergo, si illa non potest errare, impossibile est quod habeant deformitatem.

Item, artifex, qui effectum cum deformitatibus producit, non dicitur reformator, sed deformator. Ergo, si Deus corpora damnatorum cum deformitatibus facit resurgere, non debet dici reformator, sed deformator ; sed hoc est facere contumeliam ipsi artifici, quam oportet longe a Deo relegare : ergo nullo modo cum deformitatibus producit.

Item, optimi est optimum producere : si ergo Deus optimus est artifex, ergo optima artificiata producit ; sed ipse est artifex in resurrectione, et corpora deformia non sunt bene facta nec ordinata : ergo etc.

Item, est ordo partium in toto et ordo rei ad finem, et primus respicit sapientiam, secundus respicit bonitatem ; sed Deus, cum sit bonus, non potest facere rem fine carentem sive a fine deordinatam : ergo, cum sit summe sapiens, non potest rem producere deordinatam quantum ad ordinem, qui est partium in toto : ergo nec deformitates.

Item, a damnatis auferetur deformitas quae est per diminutionem ; unde, si caret manu, non carebit manu : ergo pari ratione et deformitas quae est ex superfluitate, et ita, ut videtur, omnis deformitas.

Conclusio

Corpora reproborum resurgent cum suis deformitatibus

Respondeo : Dicendum quod Augustinus, in Enchiridio, istam quaestionem dimittit insolutam, quasi non sit magnae utilitatis ; attamen, cum assignet rationem quare circa hoc non debet laborari, determinationem quaestionis nobis tribuit. Dum enim dicit quod non debet nos molestare inquisitio circa pulcritudinem, ubi est certitudo circa damnationem, si enim ad hoc resurgunt ut damnentur, non ut melioris, sed ut peioris sint conditionis, manifeste apparet quod non dabitur eis pulcritudo quam non habuerunt nec auferetur deformitas quam habuerunt. Unde Deus quantum ad eos est purus reformator, quia secundum eamdem formam reformat quam eis natura dedit in generatione primaria. In qua reformatione apparet Dei saplentia et iustitia : sapientia, quia scit omnino eodem modo reparare, sicut ante fuit ; iustitia, ut sicut qui meruit in corpote pulcro, remuneretur in eius pulcritudine : sic qui in turpi peccavit, in eius turpitudine cruciari debet ; nec debet auferri, sed potius confirmari. Et rationes hoc ostendentes concedendae sunt.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur primo, quod venit ex errore virtutis, dicendum quod verum est in operatione naturae, quae producit effectum quanto melius potest ; sed non sic in operatione Dei, qui non reparat secundum quod melius potest, sed secundum quod meritis eius melius congruit.

Ad illud, quod producens effectum deformem est deformator, dicendum quod effectus deformis productus potest dupliciter considerari : aut absolute aut in comparatione. Si absolute, verum est ; si autem in comparatione ad meritum aut ad praecedentem statum, non est verum. Et quoniam effectus competit meritis damnatorum, competit nihilominus statui praeterito, ideo talis reparatio non deformatio, sed reformatio et conformatio debet dici. Et est exemplum in artifice, qui picturam diaboli facit turpem ; ipse enim non dicitur deformator sed conformator, quia conformem statui diabolico picturam facit, quamvis in se pictura sit deformis. Sic etiam in proposito intelligendum.

Ad illud quod obicitur, quod optimi est optima producere, dicendum quod verum est in ordine, et corpus deforme optime ordinatur in inferno, sicut pulcrum in caelo.

Ad illud quod obicitur de ordine duplici, dicendum quod ordo creaturae quantum ad finem est dupliciter : vel quantum ad finem creatum vel quantum ad finem ultimum, qui Deus est, qui est finis universalis. Similiter ordo partium est duplex, scilicet partium in toto et rerum in universo. Et sicut creatura non potest produci a Deo deordinata a fine ultimo, ita quod illam deordinationem habeat a Deo, sic nec ab ordinatione quae est in universo ; et quamvis deforme corpus sit deordinatum in se, est tamen ordinatum in Mundo.

Ad illud quod obicitur, quod auferetur deformitas per diminutionem : ergo etc., dicendum quod hoc est propter perfectam punitionem voluntatis, quae, quoniam omnium membrorum fuit rectrix et omnia habere voluit, licet non habuerit, ideo in omnibus puniri debet et torqueri.

PrevBack to TopNext