Divisio textus
Divisio textus
Supra determinavit Magister, quanta et qualia sunt resurgentium corpora. In hac parte determinat quomodo damnatorum. corpora ab igne sunt cremabilia et tamen sunt immortalia. Et quoniam ille ignis cremat corpora, cremat daemones, cremat etiam animas separatas, ideo pars ista habet tres. In prima determinat, qualiter cruciet corpora. In secunda, qualiter cruciet daemones, et hoc ibi : Quaeri autem solet, an daemones etc. In tertia vero, qualiter cruciet animas, ibi : Cum autem constet, animas etc. In ultimo vero capitulo determinat utrum resurgant monstra, ibi : Illud etiam investigari oportet etc.
On this page