Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit, quod resurgentibus non eadem assignatur statura, sed aetas. Videtur enim male dicere, quia duplex est quantitas, scilicet temporis et extensionis ; sed qui habuerunt diversam quantitatem molis, in diversa resurgent : ergo qui diversam habuerunt aetatem, in diversa resurgent. Item, impossibile est quod est praeteritum non esse praeteritum : ergo impossibile est quod aliquis, qui habuit annos centum, non habuerit centum : ergo impossibile est quod habeat solum triginta duos annos. Sed in hac aetate resurrexit Christus : ergo impossibile est senibus in hac aetate resurgere. Item, si resurgentibus computatur aetas, aut ergo ab instanti nativitatis aut resurrectionis. Si ab instanti nativitatis, tunc erunt plus quam centum anni, immo quam mille in aliquibus ; si ab instanti resurrectionis, tunc non habebit aliquis unam horam, nedum quod triginta annos. Item, Dominus nulli detrahet de quantitate molis, sed addet his qui minus habent : ergo pari ratione de aetate, cum senectus sit venerabilis.
Ad haec omnia respondendum quod aetas resurgentium dupliciter potest intelligi : aut per comparationem ad principium durationis, sicut assignatur nobis nunc secundum computationem ab initio nostri esse ; et sic non computatur aetas in resurgentibus, quia transierunt omnem aetatem et extra statum talem sunt. Alio modo aetas attenditur secundum dispositionem et valitudinem corporis ; et sic accipitur aetas iuvenilis. Omnes enim tales et tanti resurgent in corpore, quales fuissent in aetate iuvenili ; et ita aetas non nominat durationem, sed corporis dispositionem. Si enim Deus modo crearet hominem in eo habitu et statu quem habet vir in trigesimo anno, tunc diceretur creare in aetate virili, non ratione com putationis temporis, sed habitudinis corporis. Et per haec patent obiecta.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut significaret pefectionem virium. Videtur enim male dicere, quoniam, si femina non est vir, nec quantum ad sexum nec quantum ad virium perfectionem, quia sexus femineus attestatur infirmitati, ergo videtur quod mulier non resurgat aliquo modo. Item, sicut dicit Philosophus, femina est vir occasionatus : ergo, si occasiones non resurgunt in natura quantum ad electos, nec feminae resurgent. Item, in resurrectione erunt sicut angeli Dei, et hoc erit, quia corpus conformabitur animae ; sed in Angelis non est distinctio sexus nec in animabus : ergo etc. Item, sexus distinctio est propter generationem ; sed ibi non erit generatio : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Augustinus, XXII De civitate Dei, aliqui voluerunt dicere quod sexus femineus non resurget propter praedictam auctoritatem Apostoli : Donec occurramus omnes in virum perfectum ; sed sicut ipse dicit, ibi dicitur vir non a sexu, sed a virtute, non corporis, sed mentis, per quem modum mulier facta vir est, secundum quem modum dicitur in Psalmo [1, 1] : Beatus vir, qui non abiit in consilio etc. ; quod intelligi etiam potest de muliere. Et ideo auctoritas ista non negat resurrectionem mulierum, sed manifesta ratio confirmat. Quoniam enim sexus femineus est naturalis et a Deo formatus, qui formavit virilem - quod patet, quia sine ipso non esset perfectio speciei - et in corporibus nostris natura servabitur, et vitia detrahentur : sicut viri resurgerit cum sexu virili, non propter generationem, sed propter perfectionem et decorem quantum ad electos, sic feminae in sexu femineo, quia tunc a membris illis dedecus et inhonestas per omnia auferetur, et quod excitavit ad libidinem, excitabit ad Dei laudem.
Quod ergo primo obicitur, quod dicit defectum virium, dicendum quod hoc est solum secundum statum praesentem, ibi autem relinquetur sexus et tolletur infirmitas.
Quod obicitur, quod femina est vir occasionatus, dicendum quod est loqui de naturae intentione universali, et sic femina est de intentione naturae, quae intendit salvare speciem ; et est loqui de intentione naturae singularis, quae desiderat rem facere quanto meliorem et perfectiorem potest, et quod non faciat, hoc est praeter intentionem, propter aliquam occasionem incidentem. Et hoc modo est hic, quia natura de semine faceret virum, si posset ; sed quia vel est defectus in virtute et caliditate vel etiam est debilis coagulatio in semine vel non directe recipitur in matrice, hinc est quod mulier generatur et dicitur vir occasionatus. Tamen, quia istam occasionem necesse est evenire, nec sine ea potest natura salvari in esse, ideo natura, quae intendit salvari, utrumque sexum intendit. Et sic patet illud.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non est fas dicere quod in resurrectione accedat corpori magnitudo. Videtur enim falsum, quia nanus nec habuit nec habiturus fuit sufficientem magnitudinem in hac vita : ergo nani boni, quorum corpora sunt deformia, sic erunt in caelesti patria. Item, qui caret manibus, nunquam erat habiturus manus : ergo resurget sine manibus : ergo potest fieri additio membrorum officialium, quia non resurget sine manibus. Quodsi hoc, multo fortius videtur a parte membrorum consimilium, sicut maioris staturae.
Respondeo : Dicendum quod statim, ex quo corpus humanum generatum est, statutum est quantum debet esse mole, licet nos non percipiamus, quia iam est ibi totum ratione ; esse autem ratione hoc est esse in quantitate virtutis, quae distinguitur contra quantitatem molis ; et hoc est esse secundum potentiam virtutis augmentativae. Quantum ergo natura potest istum augmentare qui nunc parvulus est, tantus debet esse ratione et tantus erit mole nisi impediatur per occasionem. Secundum hoc intelligendum quod quantitas rationis in aliquo potest deficere a statu competente speciei vel superabundare vel sufficere. Quod sufficiat, hoc est de integritate naturae ; tunc autem dicitur sufficere, quando potest tantum corpus producere quantum competit humanae naturae, quae determinatos habet terminos, sive in parvitate sive in magnitudine ; inter quos statura Christi tenere medium creditur tamquam perfectissima. Et quamdiu ab illa statura non receditur, ita quod deformitas generetur, dicitur virtus augmentativa sive quantitas rationis sufficiens, et resurget unusquisque secundum staturam illi quantitati competentem. Si vero receditur adeo, ita quod deformitas generetur sive in superfluo sive in diminuto, dicendum quod tunc quantitas rationis fuit occasionata, et non fuit perfecta, sed vitiata ; et ideo oportet tunc detrahi vel addi, non ad naturae mutationem, sed potius ad vitiositatis ablationem.
Et sic totum patet, quia Augustinus loquitur salva integritate et perfectione naturae. Unde generaliter intelligere dat quod quantum ad quantitatem rationis nec fiet additio nec subtractio nisi etiam fuerit vitii deformatio. Quantum ad quantitatem molis fiet additio in his in quibus non fuit perducta ad quantitatem rationis ; nec oportet quod Dominus adducat materiam aliunde ad perficiendum, sed possibile est quod de illo uno totum extrahat ; sicut creditur quod quinque panes sine appositione inter quinque millia hominum multiplicavit per virtutem infinitam. Potest tamen esse quod aliunde addat, et fortasse in illis panibus fecit, et utrumque miraculum fuit. Aliud tamen probabilius videtur.
Dub. IV.
Item quaeritur de isto exemplo Augustini: Sed quemadmodum, si statua cuiuslibet solubilis metalli etc. Videtur enim istud exemplum non valere, quia aliud est artificiatum et aliud statua illa quae primo fuit fusa et illa quae post fusa fuit. Ergo videtur, si Deus sic reparat, quod alius fuit homo post quam ante.
Ad hoc volunt aliqui dicere quod exemplum Augustini perfecte conforme est quantum ad modum et identitatem reparationis et reparati : quantum ad modum, quia non oportet singula ad sua loca redire ; quantum ad identitatem, quoniam, sicut in statua materia subiecta est eadem semel et iterum fusa, sed forma artificialis est alia, sic in corpore resurrectionis eadem est materia, sed forma carnis et accidentia generata sunt alia ; sed tamen homo non est alius, quia forma ultimo completiva et primaria materia secundum substantiam est una et eadem. Unde, si statua haberet animam, ipsa diceret : ego sum renovata, quia haberet eamdem materiam et eamdem formam ultimam, quamvis non haberet intermedias. Sic et in proposito dicunt se habere, quod formae intermediae iteratae sunt aliae ; attamen homo idem est, maxime ratione formae, quia tota ratio personalitatis venit ex parte animae.
Sed tamen istud non sufficit, pro eo quod resurrectio dicitur esse corporum humanorum magis proprie quam coniunctorum. Si ergo resurrectio debet esse eiusdem, necesse est quod corpus humanum sit idem ; sed nunquam est idem corpus nisi sit eadem caro : ergo oportet quod caro, quae est forma intermedia, sit eadem ; pari ratione et de aliis formis intermediis ; et si oportet quod caro sit eadem, oportet quod partes officiales, ut manus et pes, sint eaedem. Amplius, Iob 19, 26 expresse dicitur : "In carne mea videbo Deum, Salvatorem meum": ergo eadem erit caro. Non ergo rectum videtur exemplum Augustini.
Et ideo dicendum ad hoc quod opera Dei non inveniunt perfectam similitudinem in operibus nostris, maxime istud, cum sit supra naturam iterare eamdem formam numero ; ideo non est intelligendum istud exemplum adduci quantum ad hoc, sed solum quantum ad hoc quod sicut artifex creatus reparat de materia eiusdem statuae statuam consimilem, ita quod non oportet partes ad eadem loca redire, sic Deus reparat de materia corporis tui corpus, quod non tantum simile, sed idem est in substantia ; nec oportet singula ad singula membra redire, ubi est superexcrescentia quae generaret indecentiam, quia quantum ad hoc loquitur Augustinus, ut patet in littera.