Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sit infernus.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Deuteronomii 25, 2 : "Iuxta mensuram peccati erit et plagarum modus". Sed nullus peccat aeternaliter : ergo nullus cruciatur aeternaliter.
Item, Isaiae 24, 22 : "Congregabuntur congregatione unius fascis, et post multos dies visitabuntur". Sed congregatio malorum est in die iudicii, secundum quod dicitur Matthaei 13, 41: ergo visitatio erit post iudicium. Sed non erit ad intensionem supplicii, ergo erit ad liberationem : ergo non cruciabuntur aeternaliter.
Item, hoc ipsum videtur per Novum Testamentum, Matthaei 7, 2 : "Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis". Constat illud esse dictum quantum ad peccati punitionem ; sed omnis peccati mensura finita est, cum sit a virtute finita : ergo punitio peccati finita est : ergo nullus cruciatus aeternus.
Item, Iacobi 2, 13 : "Misericordia superexaltat iudicium". Ergo magis misericors est Deus quam iustus in effectu : ergo, si aeternaliter punire hoc est summae severitatis, impossibile est quod Deus aeternaliter puniat.
Item, hoc ipsum videtur ratione, quia ad hoc quod iudicium sit iustum requiritur iustus ordo, iusta causa et iustus animus : Iustus autem animus dicitur qui punit, non libidine vindictae, sed propter aliquod bonum : ergo Deus non intendit vindictam, sed potius correctionem. Si ergo intentio divina non frustratur, homo aliquando corrigitur, dum a Deo punitur ; sed cum correctus est, non indiget amplius puniri : ergo necesse est ipsam poenam terminari.
Item, summe misericordis est a summa miseria liberare ; sed summa miseriarum est poena debita damnatis : ergo Deus ab illa liberat : ergo nullum aeternaliter cruciat ; et ita non est ponere cruciatum aeternum, ac per hoc nec infernum.
Contra : Isaiae ultimo, 24 : "Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur". Ergo aeternaliter cruciabuntur in infinitum : ergo est ponere infernum et cruciatum aeternum.
Item, Matthaei 25, 41 : Ite, maledicti, in ignem aeternum ; ignem autem aeternum vocamus aeternum supplicium : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia, si de duobus contrariis est reperire alterum extremorum et medium, necesse est ponere alterum extremum : hoc enim est radix et via stabiliendi contraria apud philosophos ; sed est ponere perfectam beatitudinem in patria et medium statum in via inter beatitudinem et perfectam miseriam : ergo est ponere perfectam miseriam post hanc vitam ; hanc autem dicimus infernum : ergo etc.
Item, peccatum opponitur merito iustitiae ; sed merito debetur gloria aeterna, secundum quod dicitur II ad Corinthios, 4, 17: ergo et peccato poena aeterna, per locum a commutata proportione sive per consequentiam in ipso, quia sicut se habet meritum ad praemium, ita demeritum ad supplicium ; et iterum, si oppositum in opposito, et propositum in proposito.
Item, qui peccat mortaliter, praeponit bonum commutabile bono aeterno et infinito, ergo contemnit et offendit bonum infinitum ; sed tanta est offensa, quantus est is qui offenditur : ergo, cum ipse sit infinitus, offensa debet iudicari infinita. Cum igitur poena debeat proportionari offensae, necesse est quod peccato mortali reddatur poena infinita ; sed non potest reddi infinita intensione ; sed duratione : ergo etc.
Item, sicut Deus est summe misericors, ita est summe iustus ; sicut ergo summe misericordis est summe misereri et misericordiam suam summe manifestare, sic et summe iusti est summe punire et suam iustitiam manifestare per effectum. Si ergo infinita iustitia non potest manifestari nisi per effectum infinitum, videtur quod aliquibus peccatoribus reddi debeat cruciatus infinitus ; sed non potest esse cruciatus immensus : ergo necesse est esse cruciatum aeternum ; hunc autem dicimus infernum : ergo etc.
Conclusio
In inferno ponendus est cruciatus aeternus
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui negaverunt infernum esse, pro eo quod dixerunt nullum cruciatum esse post hanc vitam. Et istorum errorem convincit ratio manifesta, quoniam aequitas iustitiae et ratio recta ita dictat, quod malum non debet remanere impunitum. Si ergo multi peccant in hac vita, qui in hae vita non cruciantur, immo gaudent et laetantur : ergo necesse est eos post hanc vitam cruciari aut destruere ordinem universi aut divinam iustitiam negligentem et remissam esse circa punitionem peccati.
Alii vero negaverunt infernum esse, pro eo quod negaverunt impios aeternaliter cruciari, quamvis eis post hanc vitam aliquis maneat cruciatus. Dixerunt enim quod hoc non potest divina misericordia sustinere, quod creatura sua, quam non odit, sed diligit, aeternaliter sit in poenis, cum ipse non delectetur in punitione nostra nec satietur cruciatibus nostris ; nec aliquid obsistat quin bene possit eos qui puniuntur sine aliquo praeiudicio liberare a poenis. Et si aliquando Scriptura comminatur peccatoribus poenam aeternam, hoc dicunt non esse dictum secundum veritatem promissionis, sed secundum terrorem comminationis, qua intendit Deus malos liberare a peccatis.
Iste autem error Origenis fuit et suorum sequacium, qui tanto est immanior, quanto videtur esse mitior et misericordior, pro eo quod divinam iustitiam blasphemat, dum eam diminuit, dum tantum dat misericordiae quod non relinquit locum iustitiae. Secundo vero, quia spem nostram evacuat Si enim Scriptura supplicium peccatoribus comminatur non secundum veritatem, sed ut deterreat, quid causae est cur etiam non intelligamus praemia promittere non secundum veritatem, sed ut ad opus iustitiae alliciat ? Ac per hoc Scriptura tota et fides nostra vana et frivola poterit iudicari.
Et ideo est tertia positio rationabilis et fidelis quod sit ponere cruciatum aeternum ; et hoc manifeste dicit divina Scriptura, confirmat fides et concordat ratio recta. Et quod Scriptura dicat et quod fides consentiat, hoc planum est ex obiectis. Quod etiam ratio concordet, hoc patet quia hoc dictat et per modum congruitatis et necessitatis. Cruciatum enim aeternum ponere facit ad complementum universi et fustum iudicium Dei. Sed prima est ratio congruitatis, secunda necessitatis.
Congruum enim est ut pulcritudo universi decoretur quibusdam antithetis, ut sicut bonis redduntur bona aeterna, ita et malis aeterna supplicia. Necessarium est etiam ad servandum ordinem iustitiae, ut unicuique reddatur secundum merita sua, cum ventum fuerit ad iudicium. Peccator autem, cum peccat, peccat contra bonum aeternum et infinitum ; et ex hoc dignus est cruciatu aeterno. Dum in peccato perseverat, peccat in suo aeterno, id est peccandi proposito aeterno ; et dum decesserit, non est amplius locus meriti, ac per hoc nec remissionis peccati, et ideo semper est culpa ; et quia culpa ordinatur in poena, semper debet esse in poena. Quia igitur peccat in bonum aeternum, ideo cruciatu aeterno est dignus, sed quia in suo aeterno, ideo cruciatum aeternum assequitur. Et ista est una ratio completa, quae colligitr ex Gregorio et Augustino. Gregorius enim dicit, in IV Dialogorum, quod ideo peccator aeternaliter cruciandus est, quia peccat in suo aeterno. Augustinus vero dicit quod ideo aeternaliter punitur, quia peccavit contra bonum aeternum Et quod istud sit iustum, ostendit per hoc exemplum in humanis iudiciis et legibus, ubi dicitur quod peccans contra rempublicam aliquo grandi crimine morte moriatur, non quia moram, qua occiditur, eius supplicium leges esse aestiment, cum sit hora perbrevis, sed quia eum in sempiternum auferunt a societate viventium. Sic igitur concedendae sunt rationes ostendentes infernum esse.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de commensuratione poenae et culpae, dicendum quod in poena duo sunt, scilicet duratio et intensio ; et intensio respondet intensioni libidinis, duratio vero durationi peccati. Et quia peccatum, quamvis sit finitum, tamen durat in infinitum, ideo punitur poena finita acerbitate, tamen infinita duratione.
Ad illud quod obicitur de visitatione et congregatione, dicendum quod est loqui de congregatione dupliciter : aut de congregatione in fieri aut in facto esse. Si in fieri, sic quotidie congregantur quantum ad animas ; si in facto esse, sic congregabuntur in iudicio quantum ad animas et corpora. Et de prima congregatione loquitur Isaias, post quam est visitatio iudicio ad incrementum poenae ; de secunda vero est sermo in Matthaeo, post quam non est visitatio, sed aeterna damnatio.
Ad illud quod obicitur de mensura retributionis, dicendum quod, secundum quod dicit Augustinus, istud intelligitur non quantum ad commensurationem in quantitate, sed quantum ad similitudinem in qualitate, ut qui male fecerunt, male recipiant. Vel potest dici quod hoc intelligitur quantum ad comparationem proportionalitatis, non quantum ad aequalitatem proportionis, ut magna poena respondeat magnae culpae, non quod praecise sit tanta poena, quanta culpa. Vel dicendum, sicut prius dictum est, quod hoc intelligitur quantum ad acerbitatem.
Ad illud quod obicitur, quod misericordia superexaltat iudicium, dicendum quod illud est verum quando est tempus misericordiae, ut puta in praesenti, in futuro autem erit tempus iustitiae, iuxta illud : Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Aliter potest dici quod intelligitur de misericordia in merito, per quam quis meretur evadere severitatem divinae iustitiae.
Ad illud quod obicitur, quod iustus animus non punit amore vindictae, dicendum quod Deus punit amore iustitiae, non vindictae ; et quamvis non puniat ad correctionem, punit tamen ad iustitiae manifestationem. Aliter enim sunt puniendi corrigibiles, aliter incorrigibiles. Si quando tamen legatur quod Deus ulciscitur se de suis inimicis et vindicat se de eis, hoc non est in praeiudicium iustitiae, quia, cum ipse sit iustitia, vindicare se hoc non est aliud quam servare iustitiam. Hoc autem in homine non contingit, qui non est iustitia, licet sit iustus ; ideo non debet appetere vindicare se.
Ad illud quod obicitur ultimo, quod summe misericordis est summe misereri, dicendum quod sicut Deus est summe misericors, ita etiam decet ut sit summe iustus ; et ideo effectus summae misericordiae non excludit effectum iustitiae ; et propter hoc Deus duo tempora sibi distinxit : unum, in quo ostenderet misericordiae suae infinitatem, tradendo unigenitum Filium suum pro omnibus inimicis suis et parcendo omnibus ad se redire volentibus ; aliud, in quo ostenderet iustitiae suae immensitatem, et hoc est tempus quod deputatum est aeternis cruciatibus.