Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Ubi sit infernus.

Secundo quaeritur, ubi sit infernus.

Rationes principales

Et quod sit sub terra, videtur : Primo per Symbolum, ubi dicitur : "Descendit ad inferos" etc. Si descendit, cum descendere dicat motum ad illud quod deorsum est, et ipse erat in terra : ergo infernus sub terra.

Item, hoc ostenditur per Scripturam, Isaiae 14, 9: "Infernus subtus conturbatus est".

Item, hoc ostenditur per denominationem, quia, ut dicit Gregorius, in IV Dialogorum, "infernus dicitur, quia inferius iacet ; quod enim est terra ad caelum, hoc est infernus ad terram".

Item, hoc videtur per rationem, quia quanta corpus est nobilius, tanto locus debetur ei nobilior : si ergo nobilissimis corporibus, utpote gloriosis, debetur locus supremus, scilicet empyreum, ergo restat ut corporibus ignobilibus, utpote corporibus damnatorum, debeatur locus infimus. Hic autem est sub terra : ergo etc.

Item, locus debet per concordantiam respondere statui ; sed status viae est medius inter poenam et gloriam : ergo et locus debet esse medius : ergo, cum sit inferior loco Beatorum, debet esse superior loco damnatorum.

Contra : Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro XII: "Sub terris dicuntur esse inferi vel creduntur, quia congruenter in spiritu per illas corporalium rerum similitudines sic demonstrantur". Ergo videtur secundum hoc quod infernus non sit sub terra, etsi appareat esse sub terra.

Item, idem, volens rationem nominis assignare, dicit : "Inferi, eo quod infra sunt, appellantur Latine. Sicut autem secundum corpus, si ponderis. sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora". Ergo, si tristari non dicit inferioritatem secundum situm, sed potius secundum spiritum, videtur quod infernus non sit inferius secundum situm, sed secundum affectum.

Item, locus debet proportionari ponderi trahenti ad locum, alioquin pondus nunquam traheret, nisi haberet cum loco similitudinem ; sed pondus trahens ad infernum est peccatum, et hoc est quid spirituale, non corporale : ergo et locus debet habere situm spiritualem, non corporalem, ergo non est sub terra.

Item, multo plures sunt damnati quam electi ; sed caelum erit plenum electis, secundum quod dicitur Matthaei 22, 10 : Ut impleatur domus discumbentibus : ergo necesse est quod damnati habeant maiorem locum quam sit locus caeli, cum. sint multo plures : ergo, cum infernus complectatur omnes damnatos, necesse est quod sit tantae amplitudinis, ut caelum : ergo impossibile est quod sit sub terra.

Item, ordo partium in maiori mundo debet respondere ordini partium in minori mundo ; sed nobilissima pars hominis est in medio, utpote cor : ergo, si medium terrae est medium mundi, ille locus erit nobilissimus : ergo in illo loco debet situari nobilissima pars mundi, non ergo peccatores : ergo, si sunt in inferno, infernus non est sub terra vel in media terrae.

Conclusio

Possumus dicere, infernum esse locum corporeum sub terra situm habentem

Respondeo : Dicendum quod, quamvis temerarium videatur istam quaestionem determinare, pro eo quod Augustinus arbitratus est eam neminem scire, secundum quod dicitur in littera, sed opinatus est infernum non esse locum corporalem sed spiritualem, secundum quod dicitur XII Super Genesim ad litteram ; attamen non est praesumptuosum modernis aliquid super hoc dicere, cum Gregorius expresse dicat, IV Dialogorum, infernum esse locum corporalem se non ambigere ; et astrui etiam per auctoritatem Scripturae, infernum sub terra esse, tum ex illo quod dicitur in Psalmo [85, 13] : "Eruisti animam meam ex inferno inferiori" ; tum ex illo quod dicitur Apocalypsis 5, 3 : "Non est inventus aliquis, nec in caelo nec in terra nec subtus terram" etc. Et ideo ipsius auctoritate muniti, dicere possumus infernum locum esse corporeum sub terra habentem situm. Et huic concordat Scriptura, concordat denominatio, concordat et ratio. Sicut enim status damnatorum perfecta distantia distat a statu Beatorum, ita et locus a loco ; et sicut statui beatitudinis debetur locus supremus, ita et statui miseriae locus infimus, etiam secundum corpus.

Ad rationes

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, dicendum quod Augustinus non dixit hoc asserendo, sed ratiocinando et conieturando ; unde et illud retractavit in libro Retractationum, II, dicens : "Magis mihi videtur dicere debuisse de inferis quod sub terra sint, quam rationem reddidisse cur sub terris esse creduntur, quasi non ita sit".

Ad aliud quod obicitur secundo de pondere peccati, dicendum quod est ordo iustitiae et ordo naturae. Peccatum autem trahit deorsum non secundum ordinem naturae, cum non habeat conformitatem ad illum, sed secundum ordinem iustitiae, quia peccatum, cum sit vilissimum, disponit hominem ad locum vilissimum et infimum.

Ad illuci quod obicitur, quod caelum plenum est electis, dicendum quod istud non intelligitur de plenitudine coangustationis, sed de plenitudine pulcritudinis, qua dicimus caelum plenum esse stellis et mare piscibus et mundum hominibus. Si autem quaeras imaginationem, qualiter capiatur istud, quod tanta hominum multitudo sub terra sit, dici potest quod omnes homines qui nunc sunt vix caperent millesimam partem terrae, si simul essent. Si ergo omnes homines qui fuerunt ab initio usque in finem vix excedunt homines qui nunc sunt in millecupla proportione, omnes homines vix occuparent superficiem terrae. Si ergo concavitas maioris est capacitatis, qua sit superficies, multo magis poterunt capi in concavitatibus terrae, quae, quamvis nobis non appareant, tamen multae sunt, sicut ostendunt decursus aquarum de montibus et concussiones terrae motuum ; et infernus creditur esse maximae concavitatis, ac per hoc et magnae capacitatis.

Ad illud quod ultimo obicitur de ordine vel de situ in partibus hominis, voluerunt aliqui dicere quod id quod est cor in corpore hominis, hoc est corpus solis in medio mundi ; et secundum istam viam terra non iudicatur esse media, sed magis extremum, et extremum infimum. Aliter potest dici quod non est simile, quia, cum universum sit orbiculare, et circumferentia sit eiusdem naturae, quodlibet extremum tenet rationem superioris ; et ideo medium tenet rationem infimi. In homine autem non sic, quia una extremitas, ut caput, dicitur esse superius ; alia, ut pedes, dicitur esse inferius ; et ideo medietas nec inferius nec superius est, sed habet influentiam ad utrumque : et ideo nobilis pars debet situari in homine in medio ; non sic in universo, sed potius in extremo.

PrevBack to TopNext