Text List

Quaestio 1 Utrum ignis inferni sit verus ignis.

Quaestio 1

Utrum ignis inferni sit verus ignis.

Primo quaeritur, utrum sit ignis verus, habens formam et naturam et speciem ignis.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Damascenus, in fine libri sui : "Tradentur diabolus et impii in ignem aeternum, non materialem, qualis apud nos est, sed qualem Deus novit". Ergo videtur quod non habeat naturam ignis nostri.

Item, ratione videtur, quia exstinguibile et inexstinguibile differunt sicut corruptibile et incorruptibile ; sed corruptibile et incorruptibile variant rem per essentiam, cum naturaliter insunt, non per gratiam : si ergo ignis infernalis est inexstinguibilis, et ignis apud nos est exstinguibilis, ergo non sunt eiusdem naturae et speciei.

Item, lux non accidit igni, immo est de ignis substantia et consequitur ignem in qmni materia in qua salvatur species ignis ; sed ignis infernalis caret luce, secundum quod dicitur Iob 18, 5 : "Nonne lux impii exstinguetur ?" et sicut melius patebit infra, cum dicantur impii proici in tenebras exteriores.

Item, operatio consequitur formam et speciem : ergo quae habent diversam operationem sunt diversa secundum formam ; sed ignis iste et infernalis diversam habent operationem, quia iste consumit et agendo in suam naturam convertit, ille vero minime : ergo etc.

Item, spirituale et corporale differunt, non tantum secundum speciem, verum etiam secundum genus ; sed ignis iste corporalis est, ignis vero infernalis spiritualis, sicut dicit Augustinus, XII Super Genesim ad litteram : Est prorsus inferior substantia, sed eam spiritualem, non corporalem arbitror. Ergo videtur quod non tantum specie, verum etiam genere ab isto igne differat.

Contra : Gregorius, IV Dialogorum: "Ignem infernalem corporalem esse non ambigo, cum dicatur : "Ite, maledicti, in ignem aeternum"; sed omnis aqua materialis , omni aquae corporali est eadem specie et natura": ergo omnis ignis omni igni.

Item, similiter Basilius dicit, in Hexaemeron, exponens illud Psalmi [28, 1] : "Vox Domini intercidentis flammam ignis", quod "ignis materialis cedet ad punitionem damnatorum quantum ad id quod habet ardoris". Si ergo species eius non mutabitur, ergo iste ignis aptus est ad puniendum reprobos : ergo videtur quod iste et ille sint eiusdem naturae et speciei.

Item, omne corpus aut est mixtum aut simplex ; sed, si ignis infernalis est corpus mixtum, ergo non est tantae caliditatis, ac per hoc nec tantae actionis. Si simplex, sed omne corpus simplex aut est unum de quatuor elementis aut est quinta ssentia : ergo, cum ille ignis non sit quinta essentia, cum sit infra terram, et sic maxime repugnans bonae dispositioni, ergo est aliquid elementorum quatuor. Sed non terra nec aqua nec aer : ergo est ignis.

Item, iste ignis est calidissimum corpus, sicut dicitur et verum est. Ergo, cum. infernalis ignis sit calidissimus, et quod per superabundantiam dicitur, convenit uni soli speciei vel individuo : ergo ignis ille est eiusdem speciei cum isto.

Item, Sapientiae 11, 11 : "Per quae peccat quis, per haec et torquetur". Si ergo per corpus et per ea quae sunt de compositione nostri corporis peccamus, ergo per eadem in specie et natura debemus puniri. Ergo vitletur quod.ignis, qui est de compositione corporum et qui est afflictivus in inferno, sit idem secundum speciem.

Conclusio

Ignis inferni est corporalis et fortasse eiusdem speciei cum igne elementari, licet diversas habeat proprietates, saltem accidentales

Respondeo : Dicendum quod, quamvis ad hanc quaestionem videatur temerarium respondere, quia Scriptura eam non determinat nec doctor praecipuus Augustinus explicat, sed magis relinquit insolutam, dicens quod "nulli manifestum est cuiusmodi sit ille ignis, nisi ei cui divinus Spiritus ostendit ; et amplius opinari videtur quod ignis ille sit spiritualis, non corporalis", tamen satis possumus pro certo habere per doctores posteriores, utpote per beatum Gregorium, cui multa divinus Spiritus revelavit, quod ignis infernalis sit corporalis.

Sed utrum ille ignis sit elementaris sive eiusdem speciei cum igne qui apud nos est, hoc non ita potest pro constanti a quocumque determinari. Attamen, si quis non adducat fortiores rationes quam quae adductae sunt, non compellimur ponere ignem infernalem esse diversae naturae et speciei ab igne qui apud nos est, si proprie velimus speciem appellare formam substantialem et specificativam, secundum quod dicitur quod "omnis aqua omni aquae est eadem in specie". Et huic opinioni satis videtur consonare Augustinus, XXI De civitate Dei, ubi inquirit quomodo ille ignis vere habeat naturam ignis et tamem non consumat corpora in quae agit etc. Si tamen loquamur de proprietatibus accidentalibus, quae non variant speciem, sed operationem, ille ignis habet diversas proprietates ab isto. Nec mirum, cum istud appareat in aliis creaturis, sicut exemplificat Augustinus et Isidorus in naturis fontium et aquarum. Dicit enim, quod apud Garamantes est fons, "in quo faces accensae exstinguuntur et exstinctae accenduntur", sicut et alii fontes diversarum proprietatum colorum et operationum ; attamen in specifica natura aliis aquis assimilantur : sic etiam intelligere possumus in proposito.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de Damasceno, dicendum quod non negat Damascenus similitudinem in forma specifica, sed potius in proprietatibus et operationibus consequentibus.

Ad illud quod obicitur de proprietate exstinguibilitatis, potest responderi dupliciter : primo, quod sicut corpora damnatorum eadem sunt cum nostris secundum speciem, et tamen sunt immortalia, ita ignis crucians corpora illa idem est cum igne nostro, quamvis non deficiat, quia hoc non habet per naturam, sed per vim superadditam. Aliter potest dici quod hoc non variat speciem, quia per operationem artis fieri potest quod ignis non exstinguatur ; sicut dicunt aliqui, qui experti sunt, quod si ignis cum sulphure includatur in vase, ex quo nulla possit fieri evaporatio in aeternum duraret sine nutrimenti appositione, si locus in aeernum permaneret : hoc autem nihil prohibet in igne infernali intelligere, cum sub terra constet inclusum esse.

Ad illud quod obicitur de luciditate, dicendum quod ignis tres sunt species, scilicet lux, flamma et carbo, et istae sunt species materiales ; et quamvis in omnibus his salvetur natura lucis, tamen minime est in materia terrestri, et maxime terrestris parum habet de luce et multum resolubilis est in fumositatem ; et in tali materia, utpote in sulphure et pice, ignis potius est tenebrosus quam lucidus, quia magis visum impedit quam adiuvet. Et per hunc modum imaginari possumus ignem infernalem et ad hoc adiuvari auctoritate Scripturae. Dicitur enim Apocalypsis 14, 10 : "Cruciabuntur igne et sulphure" ; item Isaiae 34, 8 et 9 : "Dies ultionis Domini" etc. ; et post : "Convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur".

Ad illud quod obicitur de operatione, dicendum quod illud non sequitur, quia eadem secundum speciem diversas habent operationes ; nec istud verbum veritatem habet nisi intelligatur de operatione consequente totam speciem.

Ad illud quod obicitur de verbis Augustini, dicendum est illud esse retractatum sicut et de loco infernali, ubi dicitur quod est locus spiritualis, non corporalis ; sic in proposito intelligendum est quod infernalis ignis corporalis est et sub terra est.

PrevBack to TopNext