Text List

Quaestio 2 Utrum puniens in inferno sit solus ignis.

Quaestio 2

Utrum puniens in inferno sit solus ignis.

Secundo quaeritur, utrum puniens in inferno sit ignis solus.

Et quod sic, videtur : Matthaei 25, 41 : "Ite, maledicti, in ignem aeternum" ; ubi Dominus per sententiam infert aeternale supplicium : ergo videtur quod in igne pure consistat.

Item, calefacto in igne aqua frigida non est poenalis, sed delectabilis, nec auget supplicium, sed refrigerium. Ergo, si nulla est eis consolatio, nullum refrigerium : ergo est calor in igne sine frigore aquae.

Item, si sunt ibi elementa, aut sunt activa aut non. Si sic, ergo, cum unum contrarium agens in aliud eius actionem debilitet et infringat, tunc videtur quod actio ignis sit ibi remissa ; quod non videtur conveniens, cum illa poena sit acerbissima. Si vero non sunt activa, ergo nihil faciunt ad poenam : ergo, si in inferno non debent esse corpora, quae ad poenam non faciunt, patet etc.

Item, si ibi sunt alia elementa, aut sunt distincta aut mixta. Si mixta, ergo eorum actio est confracta et contemperata ; si vero sunt distincta, ergo et pari ratione ordinata, ergo sunt quatuor elementa distincta et ordinata : ergo videtur quod ibi sit unus mundus ; et iterum, illud esset falsum quod dicitur Iob 10, 22 : Terra miseriae et tenebrarum, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Ergo, si nec distincta nec confusa sunt, tunc nullo modo.

Contra : Quod sit ibi ignis, patet ex Matthaei 25, 41, ubi dicitur : "Ite, maledicti, in ignem aeternum" ; hoc etiam habetur ex multis aliis locis.

Item, quod sit ibi aer, videtur per illud Psalmi [10, 7] : "Ignis, sulphur et spiritus procellarum" etc. Si ergo Spiritus procellarum vere habet naturam aeris, sicut ibi vere est ignis, ita et aer.

3.Item, quod sit ibi aqua, videtur, Iob 24, 19 : "Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium". Ergo, si vere erunt in calore ignis non secundum tropum, vere erunt in frigore aquarum.

Item, quod terra sit ibi, videtur per illud quod dicitur Iob 10, 22 : "Terra miseriae et tenebrarum" ; et hoc patet, quia, ut probatum est, locus ille est sub terra.

Item, hoc videtur de omnibus simul, quia enim mali per corpus peccaverunt, ideo per totum corpus puniuntur. Ergo pari ratione secundum omnes partes et qualitates corporis : ergo videtur quod secundum quatuor elementa et eorum quatuor qualitates.

Conclusio

In inferno non tantum ignis, sed etiam tria alia elementa esse creduntur, sed confusa

Respondeo : Dicendum quod in inferno, sicut ex Scriptura colligitur, quatuor elementa esse creduntur ad perfectam damnatorum punitionem, ut omnis creatura excandescat in tormentum contra iniustos et armetur in ultionem Creatoris, et per eadem puniantur ex quibus constituuntur. Quia vero sunt ibi ad poenam, ideo illa ibi esse dicuntur quae vigent in qualitatibus activis, ut ignis et aqua. Et rursus, quia ignis maxime activus est, ille est qui maxime ibi viget ; unde etiam per ignem in Scriptura omne acerbe puniens significari solet. Unde, cum Dominus ignem infernalem comminatur, aut comminatur tamquam praecipuum tormentum aut sub nomine ignis intelligit omne aliud afflictivum.

Si autem quaeratur, per quem modum ibi elementa esse intelligantur, dicendum quod elementa ibi sunt confusa, non distincta, non ordinata. Nec tamen illa confusio poenam minuit, sed auget ; pro eo quod actio elementorum mutua post resurrectionem cessabit, cum cesset generatio et corruptio ; sed tamen manebit actio eorum in corpus damnandorum, quia ad hoc omnis eorum virtus dirigetur, non tamquam intendentia multiplicare speciem, sed secundum imperium Creatoris intendunt vindicare divinam iniuriam, quod quidem fit affligendo humanam naturam. His visis, patent omnia obiecta.

Ad rationes

1-2. Primum enim patet de Domini comminatione, quia sub igne alia affligentia continentur, vel a maiori fit denominatio. Secundum similiter patet, quia simul utrumque affliget secundum diversas partes aut, si successive secundum easdem, tanta erit intensio ex parte utriusque, quod potius sentietur maior acerbitas quam contemperetur. Et si obiciatur de divite, qui guttam aquae petiit, dici potest quod forte in alia parte sentiebat frigus ; aut diversi diversis suppliciis cruciantur, secundum quod diversis vitiis sunt infecti. Unde sicut prima mundi purgatio fuit per aquam, secunda per ignem, sic in proposito intelligendum.

3-4. Ad illud quod obicitur de actione et mixtione, patet responsio, quia ibi est actio non in alterum, sed in miserum corpus damnatum ; et ibi non est commixtio, sed potius quaedam confusio, sicut dicitur quod ignis et grando mixta pariter ferebantur. Unde ibi erit ignis ardens et aqua congelans et aeris inquietudo et perturbatio et terrae foetor. Unde Gregorius: In inferno erit frigus importabile, ignis inexstinguibilis, foetor intolerabilis.

PrevBack to TopNext