Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum ignis inferni consumat corpora damnatorum.

Circa primum proceditur sic, et ostenditur quod ille ignis consumat corpora damnatorum.

Rationes principales

Augustinus, De natura boni : "Quoniam volentes corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpuntur in poenis". Ergo, si non corrumpuntur nisi ab affligente, et ignis non corrumpit nisi consumendo, videtur quod ignis ille consumat corpora.

Item, ille ignis agit in corpora : ergo corpora patiuntur ; sed omnis passio magis facta abicit a substantia : ergo, si abiectio facta a substantia per calorem non est aliud quam consumptio, ergo ille ignis consumit corpora.

Item, ad adustionem necessario sequitur inflammatio, et ad inflammationem consumptio : ergo, si ignis ille corpora adurit, ergo consumit. Si tu dicas quod non sequitur, quia salamandra calefit ab igne, et tamen non consumitur in igne, sed renovatur, contra : hoc non solvit, quia salamandra ab igne non laeditur, sed corpora damnatorum ab igne laeduntur et in igne cruciantur : si igitur ignis, quod laedit, consumit, patet etc.

Item, dolor intensus est via ad mortem, sicut patet ; ergo magis intensus magis disponit : si ergo ille ignis est causa intensi doloris, contingit hominem per illum disponi ad mortem ultima dispositione : ego necesse est quod damnatos perimat : ergo pari ratione quod corpora consumat.

Contra : Isaiae ultimo, 24 : "Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur" ; tantum ergo durabit ignis agens, quantum homo patiens ; sed ignis ille nunquam exstinguetur nec minuetur : ergo nec corpus consumetur.

Item, Magister in littera: "Augustinus variis exemplis astruit ea ardere et non consumi ulla consumptione". Ergo etc.

Item, ratione videtur, quia omne quod consumitur perdit aliquam partem sui : ergo, si corpora damnatorum consumuntur, sunt in continua deperditione. Sed constat quod non restaurantur, cum omni refectione careant ; quod autem patitur deperditionem et non habet restaurationem, necessario aliquando est totaliter consumptum : ergo etc.

Item omne quod consumitur necessario efficitur minus potens, ergo et magis passibile : ergo, si continue consumuntur, continue illorum poena intenditur, et si hoc ; cum duret in infinitum, crescet in infinitum ; quod omnino est inconveniens, quod crescat poena et non crescat culpa.

Conclusio

Corpora damnatorum ab igne affligentur, sed non corrumpentur quoad esse substantiale

Respondeo : Dicendum quod, si de corporibus damnatorum quaeratur, utrum ab igne affligantur, simpliciter est concedendum. Si autem quaeratur, utrum consumantur, simpliciter est negandum. Sed si quaeratur, utrum corrumpantur, hoc est distinguendum. Nam, corruptio uno modo dicit defectionem rei quantum ad esse substantiale, et hoc modo idem est quod consumptio ; et tali modo non corrumpuntur, cum non moriantur. Alio modo corruptio idem est quod privatio bonae dispositionis ; et hoc modo, quoniam a corporibus damnatorum auferetur quies et bona dispositio, quae generat in anima voluptatem ; hinc est quod continue corrumpuntur. Est igitur corruptio afflictionis, non interemptionis sive consumptionis, et haec fit per adustionem ignis.

Si autem quaeratur, quomodo istud possit capi et intelligi, possumus ad hoc manuduci et exemplo et ratione. Videmus quaedam in igne vivere et non deficere, sicut ponit Augustinus exemplum de salamandra, in XXI De civitate Dei. Si ergo mirabilius est aliquod animal in igne conservari sine afflictione quam affligi sine consumptione, et istud est secundum naturam possibile : ergo nec istud debet iudicari impossibile. Quodsi dicas hoc non esse simile, quia natura illius animalis conformis est igni, natura vero humani corporis omnino difformis, responderi potest dupliciter : uno modo, quod quamvis natura humani corporis secundum statum praesentem sit ab igne consumptibilis, nihil prohlibet quin Creator, qui naturam, quam voluit, omnibus et singulis dedit, talem haturam homini dare possit. Nec mirum, cum homo ante lapsum alterius dispositionis et naturae corpus habuerit quam post lapsum, quia prius possibile ad mortalitatem, modo necessarium ad mortem. Hoc ipsum persuaderi potest exemplis sumptis a parte ignis ; ideo enim ille ignis urit et non consumit, quia pabulum non requirit. Et est exemplum manifestum in inflammatione auri ab igne, quod quidem inflammatur, sed non consumitur, quia igni non praebet pabulum. Sic nec humanum corpus igni infernali. Evidentissimum autem exemplum ponit Augustinus de igne qui est in partibus Siciliae, sicut patet aspicientibus, quod ille ignis montes illos ab antiquissimis temporibus aestuare facit, et tamen adhuc integri perseverant : et isti sunt satis idonei testes, quod non omne quod uritur, consumitur. In legenda etiam beati Nicolai scribitur quod in partibus orientalibus quidam ignis invenitur, qui appositam sibi manum vehementer affligit, et tamen de manu nihil consumit. Sic ergo ex his exemplis colligitur quod possibile est aliquid in igne ardere, et tamen non deficere.

Ex quibus etiam possumus colligere rationem huiusmodi, quoniam hoc venit ex parte agentis et ex parte patientis. Isti enim igni data est virtus ad inflammandum, non ad consumendum ; et corpori data est natura possibilis ad patiendum, non ad deficiendum. Si autem quaeratur ratio huius, dicendum quod est a parte naturae possibilitas ad suscipiendum, ex parte Dei est potestas ad dandum, ex parte finis est congruitas ad sic faciendum, quia in infinitum debet homo in corpore cruciari, ut manifestetur Dei iustitia infinita. Nec sunt ista duo incompossibilia, quod aliquod corpus tangatur a calido et non consumatur, cum videamus naturaliter aliquod corpus tangi a frigido quod potius calefacit quam infrigidet, sicut exemplum manifestum est in aqua et calce.

Et sicut illa corpora uruntur et non consumuntur, ita etiam compositum ex anima et corpore affligitur et non moritur. Et tamen ad hoc similiter possumus manuduci exemplo et ratione ; exemplo : quia anima immortalis in corpore affligitur, quia dolor est animae proprie, et tamen non occiditur. Quid ergo prohibet similiter intelligi in ipsis damnatis ? Quodsi dicas hoc non esse simile, quia anima non sic composita est ex contrariis secundum quod natura humani corporis, respondere possumus quod istud non obsistit, cum aliqua corruptibilia, utpote vermes, in aquis calidissimis reperiri queant, quarum fervorem nemo impune pertractat, sicut dicit Augustinus. Si igitur quae mortalia sunt et defectibilia possunt in his calidissimis vivere sine afflictione, pari ratione immortalia et passibilia corpora affligi possunt sine interemptione. Si autem quaeratur ratio huius, dici potest quod hoc est propter coniunctionem animae ad carnem indissolubilem. Quod enim homo moriatur dolore, hoc non est quia dolor sit contrarius vitae, cum dolor non sit nisi in substantia vivente - unde sequitur : si dolet, sentit, et si sentit, vivit - sed quia anima non est indissolubili vinculo corpori alligata ; ideo intensus dolor eam expellit de praesenti habitaculo. Nunc enim est carcer temporalis, sed tunc erit perpetuus. His visis, satis facile est ad obiecta respondere. Concedo enim rationes probantes quod ignis non est consumptivus corporum.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur de corruptione, iam patet responsio : loquitur enim de corruptione afflictionis, non desitionis ; prima non ponit consumptionem sicut secunda.

Ad illud quod obicitur, quod passio magis facta abicit a substantia, dicendum quod substantia patiens in duplici differentia est : aut quia potest recipere formam contrariam suae perfectioni quantum ad esse, aut quia potest suscipere contrariam dispositionem quantum ad bene esse. Primo modo passio intensa corrumpit simpliciter auferendo esse ; secundo modo aufert bene esse. Unde damnati semper sunt et semper male sunt ; ideo semper vivunt et semper moriuntur. Si autem obicias mihi, quod quidquid sit illud quod abicitur, cum non sit infinitum, videtur totum abici aliquando, ac per hoc locum actioni et passioni non relinqui, responderi potest quod semper est abiectio et corruptio, non quia novum aliquid semper adimatur, sed quia per continuam actionem eiusdem rei ademptio continuatur. Exemplum huius manifestum est in suo opposito. Sicut enim Beati continue reficiuntur, non quia semper novum aliquid recipiant, sed quia in suo praemio conservantur et continuantur ; sic damnati continue affliguntur et corrumpuntur, quia salutis et quietis eis privatio per continuam actionem ignis continuatur. Et huius exemplum clarum est in generatione radii, qui dicitur semper oriri et semper a sole egredi, non quia sol semper aliquid novum emittat, sed quia primum lumen missum continuat. Sic ignis dicitur semper damnatos affligere, non quia novam dispositionem de novo afferat, sed quia continue agendo a priori afflictione non cessat.

3-4. Ad duo sequentia iam patet responsio, quia nec inflammatio consumptionem nec dolor necessario infert mortem, sed solum secundum statum praesentem ; ideo, variato statu, necessaria consequentia non est inter ista.

PrevBack to TopNext