Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ignis inferni affligat spiritum.

Secundo quaeritur, utrum ille ignis sit afflictivus spirituum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Matthaei 25, 41 : "Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius". Sed daemones vel angeli sunt substantiae incorporales, et ille ignis non est eis paratus nisi ad poenam et afflictionem : ergo etc.

Item, Gregorius, in IV Dialogorum : "Si diabolus eiusque angeli, cum sint incorporei, corporeo igne sunt cruciandi, quid mirum si et animae, antequam recipiant corpora, possint igne corporeo cruciari ?" quasi dicat : non est mirum.

Item, hoc videtur ratione sumpta a causis superioribus, quia divina iustitia rectissime ordinat omnia in poena, secundum quod sapientia ordinat in natura. Si ergo peccatum est dispositio vilissima, ergo spiritus infectus peccato, ad hoc quod debite ordinetur, debet ordinari sub infima creatura. Si ergo infima creatura est subtantia corporalis, ordinatio vero peccantium est in poenis, ergo debet substantia spiritualis a corpore puniri vel affligi. Si ergo omne quod congruum est possibile est, et quod est possibile et congruum ponendum est circa opus divinum : ergo ponendum est spiritum affligi per ignem corporeum.

Item, hoc ostenditur per causas inferiores. Anima existens in corpore patitur, corpore non patiente, ergo est passibilis de sua natura ; sed eadem est natura animae in corpore et extra corpus : ergo anima extra corpus est passibilis. Probatio maioris manifesta est in dormientibus, qui in somnis gravissime patiuntur, corporibus nihil patientibus. Ex hoc igitur arguo ulterius sic : anima extra corpus est passibilis ; sed omne quod patitur, patitur ab aliquo quod habet repugnantiam per qualitatem activam et repugnantem ; spiritualia autem non sunt huiusmodi, sed corporalia : ergo, si patitur, patitur a corpore Quod autem spiritualia non habeant contrarietatem agentem et patientem, expresse apparet per exemplum, quia albedo et nigredo in anima non contrariantur. Apparet etiam per rationem, quia quae abstrahuntur ab esse materiali, abstrahuntur per consequens a contrarietate et mutua actione et passione.

Ad oppositum arguitur primo a parte agentis, secundo a parte patientis. A parte agentis sic : Omne agens, quod agit in aliquid, agit per contrarietatem et contactum ; sed ignis ad animam nec contactus potest esse nec est contrarietas aliqua : ergo nec potest esse actio aliqua. Primum manifestum est per Philosophum, secundum in se manifestum est.

Item, omne agens, quod agit in aliquid, generat similitudinem suam in passo ; unde calidum non agit in aliquid nisi illud calefaciat ; sed impossibile est animam esse calidam : ergo impossibile est quod ignis agat in animam. Si tu dicas ad hoc quod talis actio non est per naturam, sed supra naturam, et ignis non agit per virtutem in natam, sed per virtutem desuper sibi datam, obicitur contra hoc de illa virtute, quia illa virtus aut est corporalis aut spiritualis. Si corporalis, adhuc est inferior anima : ergo non agit in ipsam ; si spiritualis, sed omnis virtus spiritualis debet fundari substantia spirituali : ergo non debet talis virtus esse in igne nec debet dari igni.

Item, illa virtus aut est igne nobilior aut inferior. Si igne inferior, ergo non agit in animam, sicut nec ignis agebat ; si superior, ergo, cum virtus non debeat esse nobilior substantia, videtur quod igni non debeat dari. Quodsi tu dicas quod hoc verum est per naturam, quaeritur tunc : ut quid haec virtus magis datur substantiae ignis quam alicui alii, cum aeque bene possit dari lapidi sicut igni ?

Item , hoc ipsum ostenditur a parte patientis. Sicut ostendit Augustinus, in VI Musicae, impossibile est magis nobile pati a minus nobili, quia "omne agens praestantius est passo". Sed substantia spiritualis nobilior est corporali : ergo ab ipsa non patitur. Si tu dicas mihi quod per peccatum facta est inferior, contra hoc est quod dicit Augustinus, in III De libero arbitrio, quod "substantia spiritualis, quantumcumque peccat, nobilior est nobilissimo corpore".

Item, aeque magna distantia est peccati ad ignem sicut et animae ad ignem ; et ita spirituale est peccatum sicut et anima : ergo, si aequaliter distat, nunquam per peccatum anima fit actioni proximior vel habilior : ergo, si ab igne non patitur per naturam, nec etiam per culpam.

Item , hoc ipsum ostenditur a parte passionis. Nihil affligitur proprie nisi in ipsum cadat dolor ; sed in spiritu separato non cadit dolor : ergo non potest affligi : ergo ab igne non patitur. Probatio minoris : Dolor, sicut dicit Philosophus, est sensus divisionis partium cum vi ; sed spiritus separatus caret partibus, caret divisione, caret sensu : ergo caret dolore.

Item, hoc ostenditur a parte actionis. Omne puniens laedit, omne quod laedit, adimit ; sed a spiritu incorporali nihil potest adimi per corpus : ergo non potest laedi, ergo nec affligi : ergo ab igne non patitur.

Conclusio

Ignis inferni affligit etiam spiritus, eos alligando et perceptionem immutando, repugnante cum horrere voluntate

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa praedictam quaestionem triplex fuit via.

Aliqui enim philosophorum negaverunt simpliciter spiritum incorporeum posse cruciari, attendentes ad eius incorruptibilitatem, pro eo quod senserunt omne incorruptibile esse impassibile. Sed iste est error manifestus. Si enim dolor necessario generatur ex amore cum privatione amati, sicut aliquis dolet de morte patris, et ex odio cum praesentia rei displicentis, sicut aliquis dolet de exaltatione inimici : cum nihil prohibeat in sensum spiritualem cadere amorem et alias duas conditiones, nihil prohibet cadere dolorem. Amplius, si contraria nata sunt fieri circa idem, et spiritus incorporeus potest gaudere, quare etiam non dolere, cum naturaliter in mente eius possint affectiones quatuor alternari ?

Et ideo aliorum philosophorum modernorum positio fuit, quod substantia spiritualis dolere potest et pati, non per actionem alicuius, sed potius per privationem. Posuerunt enim et intellexerunt quod anima desiderat summum Bonum, quo potest privari propter mala merita in hac vita, et ideo ex eius carentia generatur in ea maxima tristitia ; et hanc poenam dixerunt esse post hanc vitam, et non aliam, sicut non est aliud gaudium spiritibus nisi in contemplatione summi Boni. Et ista positio fuit Algazelis, quae, licet veritati magis appropinquaverit quam praedicta, nihilominus tamen deficit. Si enim originali peccato, ubi est pura privatio iustitiae, debetur poena damni et carentia beatitudinis aeternae, actuali peccato, quod quidem non tantum consistit in privatione, immo etiam in deordinata delectatione, non tantum debetur aeternae beatitudinis carentia, immo etiam poena aliqua afflictiva. Et ideo dicit fides christiana quod spiritus separati cruciantur, non tantum per summi Boni absentiam, sed etiam per afflictivi praesentiam. Ad quod credendum sufficit auctoritas Veritatis, Matthaei 25, 41 : Ite, maledicti, in ignem aeternum etc.

Sed intelligentia magis requirit quomodo istud possit ratione persuaderi. Et ideo huius rei intelligentiam quidam conati sunt dare aspiciendo ad ordinem divinae iustitiae, sicut in opponendo tactum est. Cum enim duplex sit ordo, scilicet naturae et divinae iustitiae, primus conditionis, secundus retributionis, et anima secundum naturam sit stiperior igne, merito tamen peccati efficitur inferior corpore : ideo divina iustitia et animam subicit igni merito peccati et ignem superponit animae, faciendo ipsum instrumentum divinae iustitiae. Et pet hoc volunt omnia obiecta solvere, quia omnia sumuntur secundum ordinem naturae, aspiciendo ad animae dignitatem et ignis naturalem virtutem ; haec autem actio competit igni per virtutem sibi datam, per quam est divinae iustitiae instrumentum, et passio competit animae propter peccati demeritum. Sed ista positio adhuc non satisfacit intellectui. Non enim quaerimus hic quid divina iustitia possit, sed qualiter hoc quod facit naturae consonum sit. Amplius, si ignis agit per virtutem sibi datam, quare magis deputatur huic actioni quam terra ? Et videtur quod terra magis, quia peccator, cum sit infimus, debet subici infimae creaturae ; terra autem est infimum omnium elementorum et faex : ergo, si qualitas ignis naturalis nihil facit ad agendum in animam, sed solum virtus superaddita, si terrae daretur, aeque bene ageret et ordo divinae iustitiae ibi clarius appareret.

Et ideo alii sumere volunt rationem ex parte naturae ipsius animae, quem modum sumere possumus ab Augustino, in XII Super Genesim, ubi ostendit quod anima pati potest, corpore non patiente, etiam acerbissimas passiones, sicut et ibi probat per exempla in somnis et in quadam aegritudine et in vexationibus. Si ergo anima secum trahit affectiones et imagines corporales et per illas et in illis pati poterat in corpore praeter corpus, etiam ad ignis absentiam, multo magis cum separata erit, pati poterit in illis et per illas, praesente igne infernali, quia, quamvis ibi non sit passio corporalis, est tamen ibi passio animalis sive spiritualis, quae vera passio est et vera afflictio, ac per hoc vera punitio. Sed nec istud fideli animae sufficit, pro eo quod credimus spiritus angelicos, qui carent imaginibus et affectionibus ex corpore tractis, igne corporeo cruciari. Credimus etiam quod poena illa infernalis sit per veram ignis actionem non per phantasticam imaginationem. Amplius, si substantia spiritualis certa est quod ab igne laedi non potest, ergo imaginatio ignis non generat in ea terrorem nec passionem, nisi aliud occurrat quam ipsius animae natura vel dispositio ex corpore contracta.

Et ideo, cum non possit sufficiens ratio sumi ex parte divinae iustitiae quae rationem nostram quietet, nec ex parte solius animae quae fidei concordet, ideo sumi potest ratio aspiciendo ad utrumque per hunc modum. Dolor enim, sicut patet per Augustinum, XIV De civitate Dei, est dissensus ab his rebus quae nobis nolentibus accidunt. Ad hoc ergo quod dolor generetur in anima ab aliquo, duo concurrunt ex parte animae, scilicet perceptio ex parte cognitionis et detestatio ex parte affectionis. Similiter duo requiruntur ex parte agentis : unum est, quod immutet animae perceptionem ; aliud est quod violenter et inseparabiliter adhaereat contra repugnantiam voluntatis. Ex his quatuor duo sunt secundum ordinem naturae et alia duo secundum ordinem divinae iustitiae. Quod enim ignis immutet cognitionem animae, et anima percipiat actionem et calorem ignis, hoc est de potentia naturali utriusque ; et hoc patet sic. Cum enim ignis agit in compositum ex anima et corpore, ibi duplex est passio : una naturalis, et haec est calefactio corporis ; alia animalis, et haec est immutatio sensus. Prima passio est vera passio, quia est ab igne ut vere agente ; secunda passio est ab anima se ipsam movente et ab igne occasionem praebente, secundum quod dicit Augustinus, in VI Musicae. Sicut ergo, postquam separatur anima, corpus potest pati ab igne passione naturali, quia potest calefieri et inflammari, et hoc per naturalem potentiam utriusque, sic spiritus pati potest passione animali et ab igne praesenti im mutari naturali potentia ignis et animae.

Duo igitur sunt ibi per ordinem naturae, alia duo per ordinem divinae iustitiae. Quod enim ignis animae indissolubiliter alligetur et anima in eo recludatur ut in carcere, divinae iustitiae est, ad quam spectat malefactorem in carcere recludere. Quod iterum anima refugiat ignis calorem qui per naturam nocere non potest, et trepidet timore, ubi timor non est, hoc divinae iustitiae est, quae facit trepidare peccatores, immittendo terrorem et horrorem eius rei qua per naturam sunt superiores. Et quamvis sit illud divinae iustitiae, hoc non est contra ordinem naturae, sive spiritum trepidare quod trepidandum non est sive spiritum alligari corpori. Et hoc est quod innuit Augustinus, in XXI De civitate Dei, quod sicut anima in hominis conditione iungitur corpori ut dans ei vitam, quamvis illud sit spirituale et hoc corporale, et ex illa coniunctione vehementer concipit ad corpus amorem, sic ligatur igni ut accipiens ab eo poenam, et ex illa coniunctione vehementer concipit horrorem ac per hoc et dolorem, qui verus est, et ex vero igne corporali et ex vera applicatione corporalis ignis ad spiritum causatur secundum quatuor praehabitas conditiones. His visis, satis facile est ad obiecta respondere.

Ad rationes

1-3. Quod enim obicitur de actione, quod est per contrarietatem et contactum, istud intelligitur de actione naturali, cui respondet passio naturalis ; et hoc est ad generandam speciem consimilem in passo secundum naturam ; hic autem est passio animalis, qua quidem generatur similitudo spiritualis in passo. Unde Gregorius, in IV Dialogorum, dicit quod animae in eo ardent quod ardorem vident ; non tamen intendit dicere quod visio sit tota causa ardoris, sed perceptio ignis praesentis cum horrore generat dolorem, quia non est cognitio speculationis tantum, sed potius experientiae. Et per hoc patet responsio ad sequens et etiam ad alias rationes, quia non oportet ibi poni virtutem creatam dari igni, per quam agat in animam.

4-5. Ad illud quod obicitur ex parte patientis, quod anima nobilior est corpore, dicendum quod sicut nunc ignis dicitur agere in animam coniunctam carni et ibi generare dolorem, non quia ignis omnino sit faciens, sed quia per causationem ignis anima habet necessariam occasionem agendi in se et patiendi a se, cum ipsa sit se ipsam movens, sicut dicit Augustinus, in VI Musicae, sic intelligendum est in anima separata ; sed quod fit hic mediante corpore, ibi fit immediate. Unde nec in coniuncta nec in separata agit vere efficiendo, sed occasionem praebendo, et tamen vere dicitur affligere et vere punire, sicut vere dicitur immutare, quamvis anima speciem potius in se faciat quam a corpore aliquo fiat in ea. Nec obstat istud quod obicitur de peccato, quia peccatum non sic disponit spiritum ad passionem ut faciat ipsum vere materialem respectu ignis, cum sit superior per naturam ; sed meretur apud divinam iustitiam, ut, salva natura animae, Deus ipsam igni alliget et alligando incarceret, incarcerando horrorem sui carceris immittat, ac per hoc ipsa anima ad praesentiam carceris vero dolore et moestitia se affligat.

Ad illud quod obicitur de dolore, quod est divisio partium, dicendum quod illa non est definitio generalis, sed solummodo doloris qui est animae ex carne ; sed illa quam assignat Augustinus, dolor est dissensus ab his rebus etc. Ut enim ostendit Augustinus, in XXI De civitate Dei, dolor potius venit ex impedimento operationis animae quam ex corporis sectione, sicut patet in paralyticis, in quibus est partium sectio sine afflictione, quia anima in illis non habet operationem quae ibi impediatur ; et quoniam potentiae animae, quae sunt eius partes, quodam modo possunt in suis operationibus inquietari et impediri occasione accepta, hinc est quod spiritus dolere potest et affligi.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod puniens adimit, dicendum quod sicut in ademptione peccati non adimitur aliquid de substantia vel potentia animae, sed solum de nobilitate ad gratiam et iustitiam, sic per ignem punitivum adimitur illa habilitas secundum quam anima est habilis ad gloriae et beatitudinis laetitiam ; nec semper nova adimitur, sed eius ademptio est afflictionis continuatio, sicut supra dictum est de ademptione quae fit in corpore. Et haec dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext