Quaestio 1
Quaestio 1
De receptaculis animarum ante adventum Christi.
Rationes principales
Circa primum proceditur sic, et quod ante Christi adventum descenderant ad infernum, ostenditur : Primo per Vetus Testamentum. Ita dixit patriarcha Iacob, Genesis 42, 38 : "Deducetis canos meos cum dolore ad inferos" ; et Genesis 37, 35 : "Descendam ad filium meum lugens in infernum". Ergo etc.
Item, Iob 17, 13 : "In tenebris stravi lectulum meum, infernus domus mea est". Et constat quod iustus erat : ergo etc.
Item, hoc ipsum ostenditur etiam per Novum Testamentum, quia dicitur in Symbolo : "Descendit ad inferos". Constat quod non nisi ad ereptionem iustorum : iusti ergo descendebant.
Item, Actuum 2, 24 : "Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni". Ergo omnes alii detinebantur in inferno.
Item, debitum originalis peccati nondum erat solutum, ergo nec homo de potestate diaboli ereptus : ergo, quantumcumque esset iustus, poterat ipsum diabolus trahere deorsum.
Sed contra : Infernus est locus debitus malis et iniustis ; sed ante adventum Christi multi mortui sunt boni et iusti : ergo illi non descendebant in infernum.
Item, unaquaeque anima habet locari secundum exigentiam meritorum : ergo, cum viri sancti ante adventum Christi multum distarent ab impiis quantum ad meritum, ergo etiam quantum ad locum.
Item, "in inferno nulla est redemptio" ; ergo, si iusti descenderunt ad infernum, videtur quod nunquam fuerunt inde liberati ; quod manifeste falsum est.
Item, sicut patet ex Lucae 16, 26, "chaos magnum firmatum" erat inter Lazarum et divitem, ut non possent mutuo ad se transire : ergo videtur quod in lacis distantibus erant.
Item, Augustinus, XII Super Genesim ad litteram: "Videmus inferorum mentionem non esse factam in requie pauperis, sed in supplicio divitis". Et iterum idem : "Nondum inveni et adhuc requiro nec mihi occurrit, inferos alicubi in bono posuisse Scripturam ; non autem nisi in bono accipiendum sinum Abrahae". Ergo, si sancti Patres in sinum Abrahae portantur, sicut Dominus ipse de Lazaro testatur, patet etc.
Conclusio
Infernus dicitur tum locus infimus cum poena sensus et damni, tum locus inferior cum sola poena damni, scilicet limbus, qui est vel limbus parvulorum, vel limbus Patrum sive sinus Abrahae.
Respondeo : Dicendum quod infernus dicitur locus poenarum et locus qui est inferior, tum ratione status, qui vilis est, tum ratione situs. Potest ergo infernus denominari a suo summo ; et tunc dicitur infernus locus in quo est maxima poena et locus infimus ; et iste non competit nisi damnatis, qui puniuntur poena sensus et sine spe inferius proiciuntur. Potest iterum appellari locus inferior, in quo quis punitur poena damni ; et iste dicitur limbus. Et in hunc descendebant ante Christi adventum sancti Patres et descendant nunc parvuli non baptizati.
Sed attendendum quod Patres fuerunt in parte superiori et parvuli in parte inferiori. Et ratio huius est, quia isti habent carentiam visionis sine exspectatione ; illi habebant cum exspectatione, et ideo, quia in parte superiori erant et visionem Dei exspectabant, non tantum in limbo, sed in sinu Abrahae dicebantur esse. Ille ergo locus dicebatur infernus, et quia inferior et quia aliquo modo locus erat miseriae ; limbus, quia erat poena carentiae ; sed sinus Abrahae, quia erat exspectatio gloriae. Et ita infernus non sonat nisi in malum, qualitercumque accipiatur ; sinus autem Abrahae in bonum, et hoc quia est ibi requies, aut per privationem mali aut per collationem omnis boni ; et sic est locus gloriae.