Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum animae post adventum Christi habeant receptacula sive loca determinata.
De receptaculis animarum post adventum Christi, et quaeritur, utrum habeant receptacula vel loca determinata.
Rationes principales
Et quod non, videtur de bonis : Glossa super illud : "Adhuc pusillum, et non erit" etc. : "Adhuc pusillum est usque ad finem vitae cuiusque, quando liberantur Sancti. Post hanc tamen vitam non ita erit, ubi erunt Sancti ; quibus dicetur : "Venite, benedicti"".
Item, quod mali non habeant receptacula, videtur. Augustinus, De spiritu et anima : Quaedam animae puniuntur in ioco ubi deliquerunt, quaedam in abditis receptaculis.
Item, quod neutri, videtur Augustinus, in Enchiridio : Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est requie vel aerumna.
Item, ratione videtur, quia animae a corporibus exutae sunt spirituales et omnino a corpore non dependent : ergo locus et earum remuneratio universalis.
Contra : Quod mali habeant, videtur, quia Lucae 16, 22 dixit Dominus : "Mortuus est dives et sepultus est in inferno" ; et post subditur : "Ne veniant in locum hunc tormentorum". Ergo etc.
Item, quod boni, videtur II ad Corinthios 5, 1 : "Si terrena nostra habitatio dissolvatur, domum habemus in caelis" ; et Gregorius: "Qui Christum in caelo esse non dubitat in corpore, nec Pauli animam esse negat".
Conclusio
Animarum receptacula post adventum Christi sunt paradisus, infernus, limbus et purgatorium
Respondeo : Dicendum quod triplicem statum contingit intelligere, scilicet remunerationis, quietae exspectationis et purgationis. Et ratio huius est, quia anima exuta duplici ex causa potest impediri a remuneratione beata : aut propter hoc quod ianua est clausa, aut propter hoc quod ipsa non est plene purgata. Statui retributionis respondet locus proprius et receptaculum determinatum in se et quoad nos, scilicet caelum empyreum quoad bonos, et quoad malos locus infimus. Statui quietis et exspectationis respondet locus determinatus in se, sed non quoad nos, quia nescitur per Scripturas ubi sit limbus. Statui vero purgationis respondet locus indeterminatus et quoad nos et quoad se, quia non omnes in eodem loco purgantur, licet forte in aliquo multi sint. Et quantum ad hunc locum loquitur Augustinus. Quod vero obicitur de Glossa non loquitur de loco, sed de statu quantum ad secundam stolam.
Potest tamen aliter dici et melius, quod animae receptacula aut sunt secundum merita bona, et sic est paradisus et locus caelestis ; aut propter peccata, et sic distinguitur triplex locus secundum triplex peccati genus, scilicet purgatorius, et hic debetur veniali ; limbus, et hic originali ; et infernus, et hic mortali. Et bene potest esse et satis probabile est quod gradatim se habeant ista tria loca, sed tamen circa eamdem partem sint, sicut colligi potest ex Sanctorum dictis et ex his quae in praecedentibus dicta sunt. Unde possunt loca animarum distingui sic, ut reducantur ad bimembrem divisionem : locus retributionis aut est gloriae aut poenae. Si gloriae, sic caelum ; si poenae, sic infernus. Gloria non distinguitur, quia caritas, quae unius specei est, meretur gloriam sed poenalis locus est duplex : aut secundum poenam damni, et sic limbus ; aut secundum poenam sensus, et sic infernus. Et utrumque membrum dividitur, quia qui poena damni puniuntur, aut simpliciter et aeternaliter, et hi in inferiori parte illius partis, quae dicitur limbus ; aut ad tempus, et hi in superiori, quae dicitur sinus Abrahae. Similiter illi qui puniuntur poena sensus, aut simpliciter, et sic infernus proprie dictus : aut ad tempus, et sic locus purgatorius. Et sic patet quod animae habent receptacula et quae. Et si aliquae auctoritates contrariae videantur, intelligendae sunt vel quantum ad statum vel quantum a aliquas animas quae purgantur, de quibus supra dictum est quod dispensative in diversis locis animae purgantur licet secundum legem communem sit aliquis locus communis.