Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum animae aliquando exeant a suis receptaculis.

Tertio quaeritur, utrum animae a suis receptaculis aliquando exeant.

Rationes principales

Et quod non, videtur. Psalmus [26, 4] : "Ut inhabitem in domo Domini".

Item, de malis specialiter, Iob 7, 9 : "Qui descendit ad inferos non ascendet".

Item, aut locus aliquid facit aut nihil. Si nihil, ergo non videtur ratio quare magis sint in loco determinato ; si aliquid, ergo, si bonorum gloria non debet minui nec malorum poena, ergo nunquam possunt nec debent egredi.

Item, nos non possumus locum nostrum mutare quin mutemus et statum ; unde quando morimur, non sumus in statu merendi : ergo nec illi ; sed eorum status est immutabilis : ergo et locus.

Contra : Sancti multos visitant et multis apparent, sicut patet in vitis Sanctorum : ergo si vera est apparitio, videtur quod sint ubi apparent ; sed non simul in caelo et in terra : ergo quandoque recedunt a suis habitaculis.

Item, daemones sunt circa nos et nos exercent, qui tamen sunt digni maiori poena quam animae : ergo si illi, multo fortius et animae possunt circa nos esse.

Item, constat quod resurrectio erit et iudicium omnium simul : ergo necesse est quod tam beatae quam damnatae veniant ad corpora et ad locum communem.

Item, Deus ubique est aequaliter, ergo anima ubique potest aequaliter frui Deo : ergo, si beatitudo est fruitio, potest beata anima ire quo vult : ergo pari ratione et damnata.

Item, Gregorius, in Dialogo, narrat de suscitatione aliquorum, quorum animae erant in paradiso et in inferno : ergo etc.

Conclusio

Beatorum animae ante diem iudicii aliquando ad tempus locum mutare possunt, non vero damnati

Respondeo : Dicendum quod huiusmodi receptacula aliquibus dantur secundum Dei consilium et causas superiores, aliquibus secundum sententiam et causas inferiores. Hi secundi possunt mutatione divinae sententiae ad preces Sanctorum de huiusmodi locis revocari ; et sicut mutant statum, ita et locum. Primi vero, qui secundum causas immutabiles huiusmodi locis deputati sunt, non exibunt finaliter ; possibile est tamen eos exire ad tempus. Sed exitus ad tempus aut est ad recipiendam completam remunerationem, et sic boni et mali exibunt in die iudicii ; aut ad perficiendam aliquam operationem, et sic exeunt Beati, nunquam tamen damnati. Et ratio huius est, quia Beati possunt iuvare nos revocando, docendo, confortando, liberando ; sed damnati sunt ligati ad omne opus. Rursus, poena deperidet a loco, et gloria non, quia est a Deo, qui ubique est. Concedendae ergo sunt rationes probantes quod boni aliquando loca receptionis suae mutant.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de malis per simile de daemonibus, dicendum quod non est simile, quia isti habent operationem aliquam ad nos exercendos : et ideo non sunt ligati nec penitus damnati, quia adhuc sunt in statu demerendi quantum ad vim administrativam.

1-2. Ad illud quod obicitur, quod non exeunt, verum est finaliter : illi qui per sententiam definitivam sunt damnati.

Ad illud quod obicitur, quid facit, dico quod in bonis tantum ad congruentiam, in malis amplius, quia auget poenam ; et ideo isti non exeunt ut illi.

Ad aliud patet responsio, quia non est nobis possibile in caelum ire, sed in caelo entibus possibile est ad terram venire, quia anima liberior, quia exuta, et potentior, quia beata ; mali vero non possunt, quia non sinuntur.

PrevBack to TopNext