Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum suffragia prosint defunctis mediocriter bonis.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod non prosint mediocriter bonis : Magis dignis debent Ecclesiae suffragia proficere ; sed non prosunt bonis qui sunt in paradiso : ergo etc. Si dicas quod non indigent, ideo non est simile, contra : in vita ista peccatores indigent, et tamen necesse est quod ipsi faciant poenitentiam, non alii pro ipsis.

Item, illi qui non est in statu merendi nec esse potest, nihil prodest alienum suffragium, sicut patet si aliquis sit stultus irrevocabiliter ; sed tales sunt mortui : ergo etc. Si tu dicas quod prius meruerunt, ut eis prodessent in statu illo contra : quodcumque meruerunt necesse est eos meruisse, et quod necesse est eos meruisse, necesse est remunerari : ergo, si nunquam fiant suffragia remunerabuntur : ergo nihil eis prosunt.

Item, poena purgatoria mensuratur secundum quantitatem cremabilis : ergo, cum suffragia non minuant de culpa, ergo nec de poena. Quod non minuant de culpa, patet, quia solus Deus habet effectum in animam. Si tu dicas quod habent effectum in animam per modum meriti, et Deus merito suffragiorum minuit, contra : etsi Deus deleat culpae maculam per se, tamen reatum per poenam ; sed constat quod in eis quantum ad reatum oportet deleri culpam : ergo per poenam purgatoriam ; sed hoc nihilominus faceret sine suffragiis : ergo etc.

Item, hoc ostenditur per deductionem ad impossibile, quoniam, si delet partem, ergo possibile est quod totum, et ita ille remanebit impunitus.

Sed contra : Auctoritate Sacrae Scripturae, II Machabaeorum 12, 46 : "Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur".

Item, Augustinus, De cura pro mortuis agenda: "Beneficia et sacrificia, quae offeruntur pro non valde malis, sunt propitiationes". Ergo etc.

Item, hoc ostenditur auctoritate Ecclesiae et usu, quae orat pro defunctis. Si ergo Ecclesia non, decipitur, patet quod suffragia valent.

Item, ratione videtur, quia poena purgatoria est terminabilis, ergo et diminuibilis ; sed, si pro eo qui potest crescere in gratia, fiat oratio, valet ad gratiam augmentandam : ergo pari ratione, si fiat pro eo cuius poena potest diminui, valet ad poenam diminuendam.

Item, sicut se habent orationes Sanctorum mortuorum ad vivos, sic vivorum ad mortuos ; sed Sancti mortui impetrant nobis bona et nos adiuvant : ergo et vivi mortuos.

Conclusio

Suffragia defunctis mediocriter bonis prosunt

Respondeo : Dicendum quod, quia in omni opere Domini est misericordia et veritas, duo sunt quae faciunt suffragia Ecclesiae valere, scilicet dignitas et necessitas. Iustitia enim considerat dignitatem ; et digni sunt qui in caritate decesserunt ab aliis membris Ecclesiae adiuvari, maxime si ipsi alios adiuverunt. Misericordia vero considerat necessitatem ; et haec quidem magna est in his qui sunt in purgatorio, quia graviter puniuntur et se iuvare non possunt.

Ad rationes

Ex hoc patet responsio ad primum, quia suffragia non ita valent comprehensoribus, scilicet quia non indigent, et non ita viatoribus, quia adhuc se possunt iuvare.

Ad illud quod obicitur, quod non sunt in statu merendi, dicendum quod, quamvis non sint in statu merendi, sunt tamen in statu solvendi ; solvunt enim quae debent : et ideo, etsi non possint adiuvari in merito, possunt tamen adiuvari in solutione ; status autem solvendi non est semper cum statu meriti, sed illum praesupponit, scilicet quod prius meruit quod in tali statu posset solvere et iuvari. Quod obicit, quod, si meruit, necesse est meruisse, dicendum quod verum est de merito absoluto, sed illud fuit meritum conditionale.

Ad illud quod obicitur secundum quantitatem cremabilis etc., dicendum quod quantitas poenae non respicit maculam, sed reatum ; et obligatio ad poenam minuitur, solutione poenae facta ab ipso vel ab alio.

Ad illud, quod solveretur tota, et sic etc., dicendum quod verum est, si tot essent suffragia ; sed suffragia non auferunt a poena nec liberant nisi dum fiunt ; et in illo tempore homo punitur et alii pro ipso : ideo non remanet impunitus. Verumtamen, si superabundarent, tunc possibile esset totum remitti ; nec tamen peccatum remaneret impunitum, quia, quamvis non puniatur in se, punitur tamen alio modo in aliis, sicut supra dictum fuit de Baptismo ; hoc tamen vix aut nunquam fit.

PrevBack to TopNext