Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum defunctis prosint suffragia facta per malos.

Secundo quaeritur, utrum. prosint suffragia facta per malos.

Et quod non, videtur : Ioannis 9, 31 : "Scimus quia peccatores Deus non exaudit": ergo si non prodest oratio quam Deus non exaudit, patet etc. Quodsi dicas quod verbum illud non est verum, quia a caeco, non ab Evangelista dictum est, contra : hoc non solvit, quia Isaiae 1, 15 : "Cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam, Manus enim vestrae plenae sunt sanguine", Glossa : Sanguine, id est peccato. Ergo si omnis peccator et malus est talis, videtur quod suffragia facta per malos non prosint.

Item, Gregorius: "Cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur": ergo potius obsunt quam prosint.

Item, ratione videtur, quia nullum opus est satisfactorium nisi quod fit ex radice caritatis ; sed illud non fit sic quod fit a malo : ergo non satisfacit.

Item, iste peccator non est membrum Ecclesiae : ergo nullam habet connexionem cum illo qui mortuus est : ergo opus eius omnino est alienum ab ipso defuncto, ergo nihil ei facit.

Item, si malus faceret pro se, nihil ibi prodesset : ergo pari ratione non prodest alii, si faceret pro illo, quia unusquisque efficacius meretur sibi quam alii.

Contra : Sacramenta Ecclesiae aeque bona sunt, cum dispensantur per bonos et malos : ergo Missa mali sacerdotis ita prodest ut boni.

Item, quando servus, existens extra caritatem, dat eleemosynam ad imperium domini, meretur dominus ac si servus bene daret. Ergo similiter in proposito, cum ille pro quo fit sit in caritate valet ei.

Item, ratione videtur quia Dominus sua largitate reputat opus factum ab alio ac si fiat ab eo pro quo fit ; sed ille est in caritate : ergo etc.

Item, quando aliquis facit alicui eleemosynam, etsi dans sit extra caritatem, tamen recipiens potest mereri in recipiendo, si recipit ex caritate ; sed iste mortuus suffragia vivorum recipit ex caritate : ergo etc.

Conclusio

Suffragia pro mortuis, exceptis operibus sacramentalibus, si fiant pure a malis, non prosunt, nisi concomitetur caritas viri iusti.

Respondeo : Dicendum quod quidam dicunt generaliter quod suffragia Ecclesiae prosunt, sive a bonis fiant sive a malis. Et ratio huius est, quia tam boni quam mali faciunt secundum doctrinam Ecclesiae et faciunt pro eo qui est in caritate, et ubi deficit caritas facientis, supplet caritas Ecclesiae dictantis et mortui suscipientis. Sed non credo, breviter, quod oratio peccatoris aliquid mereatur apud Deum nisi solum dispositive, quia disponit ad meritum. Opus enim formam recipit a proximo agente sicut aqua a vase continente, non a fonte ; similiter, corona valorem et pulcritudinem habet a gemmis et ab auro, et non a quatuor elementis.

Et ideo distinguendum quod suffragia facta aut sunt opera Sacramentalia, ut celebratio Missae ; et tunc, quia opera Dei sunt, ratione contenti prosunt, sive fiant a bonis sive a malis. Aut sunt alia opera, et hoc dupliciter : aut enim fiunt pure a malis, sicut aliquis malus orat et se affligit pro aliquo ; et tunc non credo quod valeant defundis. Aut fiunt a malis ad imperium alicuius boni, ut ipsius defuncti vel amici eius, de re quae illius est, ut eleemosyna ; vel ad consortium alterius, ut quando duo legunt Psalterium, unus existens in caritate, alter non ; et in aliis operibus, ut quando datur eleemosyna iusto, ut oret pro mortuo ; et tunc valent ratione caritatis boni hominis coniunctae.

Et sic solvuntur rationes ad utramque partem. Concedendum enim quod non prosunt secundum quod fiunt a malis tantum ; concedendum nihilominus quod prosunt, si concomitatur caritas viri iusti. Sed tamen ultima ratio non valet, quia defunctorum non est suffragia recipere, sed Dei est acceptare et ex hoc eis parcere ; sed non acceptat nisi preces bonorum. Et sic manifesta sunt obiecta ad utramque partem.

PrevBack to TopNext