Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum suffragia magis prosint ei qui magis meruit an ei pro quo specialiter fiunt.

Tertio quaeritur, quantum prosint suffragia ; et, cum non prosint aequaliter omnibus, quaeritur, cui magis prosint, an ei qui magis meruit, an ei pro quo specialiter fiunt.

Rationes principales

Et quod ei qui magis meruit, videtur : "Ideo prosunt quia meruit ut prodessent". Ergo, si magis meruit, magis prosunt, quia in per se praedicatis talis consequentia tenet.

Item, profectus suffragiorum est secundum Dei distributionem : ergo, si ipse non est acceptor personarum, videtur quod magis debet distribuere ei qui magis est dignus.

Item, hoc ostenditur per impossible, quia qui meruit ut prodessent, citius meruit liberari ; sed, si non magis prosunt, non citius liberatur : ergo qui meruit citius liberari, tardius liberatur. Sed hoc est contra Dei iustitiam : ergo etc.

Item, oblatio pretii in cruce aequaliter profuit ac si esset oblata pro quolibet per se, et tantum prodest cuilibet, quantum meruit : ergo oblatio sacrificii in altari pari ratione, cum sit illius oblationis memoriale : ergo magis ei qui magis meruit.

Contra : Cum Deus exaudit nos, quodam modo conformat voluntatem suam. nobis, quia obedit Deus voci hominis. Ergo, si aliquis habens caritatem oret specialiter pro aliquo, videtur quod Deus specialiter accipit pro illo : ergo videtur quod magis prosint illis pro quibus specialius et crebrius fiunt.

Item, si in vita ista aliquis dives daret eleemosynam, magis sibi prodesset quam alii : ergo, si ad eius imperium detur post mortem, cum pro tali habeat Deus ac si impenderet, magis ergo prodest sibi quam alii.

Item, Deus acceptat opus secundum intentionem ; sed intentio facientis est quod specialius et magis prosit illi pro quo facit : ergo etc.

Item, per impossibile ostenditur, quia, si non prodest magis, ergo non oportet specialiter rogare pro aliquo : ergo movetur stulte tota Ecclesia quae specialiter orat.

Conclusio

Suffragia, si fiant in communi, ceteris paribus, prosunt magis ei qui magis meruit; si vero in speciali, magis prosunt ei, pro quo fiunt.

Respondeo : Dicendum quod aliquorum opinio fuit, ut Praepositivi, quod suffragia Ecclesiae, sive specialiter sive generaliter facta, magis prosint ei qui magis meruit. Et ponunt exemplum : sicut si candela accenditur coram divite, non tantum praebet sibi lumen, sed etiam aliis, et eis qui melius vident, maius lumen praebet. Exemplum etiam patet in lectione, quae tantum valet, si legatur omnibus in communi, quantum si cuilibet in speciali, et plus valet assistenti qui melius intelligit, etiam si pro alio legatur qui minus intelligit, etsi pro ipso legatur specialiter. Si ergo ita est in lumine, quanto magis in Sacramento. Si ita et in lectione, quomodo non in oratione ? Absque dubio ita videtur. Et si obiciatur communis mos Ecclesiae, respondent quod hoc quod specialiter Ecclesia magis facit pro aliquo, non facit propter hoc quod magis illi prosit, sed quia libentius facit homo pro eo quem diligit specialius et magis animatur ad faciendum. Unde, si istud esset notum simplicibus, non ita libenter facerent suffragia. Sed istud non credo, quia, sicut dicit Augustinus, De cura pro mortuis agenda, sepultura valet in loco sancto propter orationes Sanctorum, qui orant pro eo ad cuius tumulum memorantur. Amplius, suffragia sunt ad solvendum poenam sive reatum ; sed plus est satisfacere pro debito multorum quam unius, et facilius satisfit pro debito unius quam plurium : ergo pluribus indigent suffragiis duo quam unus solus : ergo, si dividuntur inter eos, uterque habet minus : ergo non videtur quod aequaliter se extendant ad omnes. Et ideo dicendum quod illud non est simile, quia illuminatio totam speciem rei visae defert ad oculum, et similiter lectio totam similitudinem vocis ; sed non sic est in solutione, sicut est in aspectu et consideratione. Quamvis enim duo creditores aequaliter possint et simul videre unum aureum, non tamen potest aequaliter solvi duobus, sic intelligendum est in proposito quod per suffragia fit. Unde refert utrum fiant pro pluribus an pro uno.

Et ideo distinguendum est hic, quia suffragia Ecclesiae aut fiunt in communi aut in speciali. Si in communi, prosunt ei magis qui magis meruit ut prodessent, aliis conditionibus paribus, quia non tantum dignitas, sed etiam necessitas consideratur. Et sic probant primae rationes. Si autem fiant in speciali, ei magis prosunt pro quo fiunt ; et sic probant rationes sequentes.

Ad rationes

1-2. Ad illud tamen, quod primo obicitur, quod magis prosunt ei qui magis meruit, dicendum quod verum est, quantum est de se, nisi aliud reformet pactum ; et hoc est intentio facientis. Et similiter ad sequens respondendum quod Deus distribuit secundum intentionem illius qui offert suffragium.

Ad illud quod obicitur, quod citius meruit liberari, dicendum quod verum est, ceteris paribus ; et quia ille qui minus meruit, maiores et plures habuit adiutores : hinc est quod citius liberatur ratione auxilii alieni. Et iterum, iste meruit citius liberari, non quantum ad ea quae sunt propria, sed ad ea quae sunt communia ; de quibus magis percipit, ceteris paribus.

Ad illud quod obicitur de sacrificio crucis et altari, dicendum quod quamvis idem sit, non tamen utrobique uniformiter operatur. Nam in cruce effusum est pretium in omnimoda plenitudine, sed in altari habet effectum determinatum, cum quotidie assumatur. Et propter hoc prima oblatio non iteratur, sed secunda iteratur ; et ideo non valet illa ratio, quia procedit ac si esset aequalis effectus. Et iterum, illa pro omnibus est oblata, haec autem specialiter potest fieri. Nec obstat illud Hieronymi, De consecratione, distinctione 5 : Cum pro centum defunctorum animabus Psalmus vel Missa dicitur, nihil minus quam si pro uno quolibet diceretur accipitur. Dicendum enim quod Hieronymus, sicut patet ex adiunctis, loquitur quantum ad meritum facientis, non quantum ad utilitatem eius pro quo fit.

PrevBack to TopNext