Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Sancti orent pro nobis.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum ostenditur quod Sancti orent pro nobis : Quia dicitur de Christo, qui est Sanctus Sanctorum, ad Hebraeos 7, 25 : "Semper vivens ad interpellandum pro nobis" ; sed Sancti sunt eius imitatores : ergo sicut Christus orat, et Sancti orant.

Item, hoc ipsum probatur per illud quod dicitur Ioannis 14, 16 : "Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis": ergo similiter Sancti orant.

Item, Ecclesia communiter orat : Sancta Maria, ora pro nobis ; ergo etc. Ergo, si non stulte petit, patet etc.

Item, ratione videtur, quia Sancti diligunt nos ex caritate, ergo optant et desiderant salutem nostram ; sed constat quod sciunt illam non posse esse nisi a Deo, ergo optant illam per Deum : ergo, cum desiderium alicuius rei a Deo sit oratio, patet etc.

Contra : Sancti volunt nobis salutem vel aliud bonum, aut non volunt. Si nolunt, ergo non orant ; si volunt, sed dicit Anselmus, in Proslogio, quod "Beati erunt omnipotentes suae voluntatis sicut et Deus suae". Ergo, cum nullus oret quod potest per se, sicut dicit Augustinus, De correctione et gratia, si Sancti possunt, salutem nostram non orant, vel non sunt omnipotentes, si non possunt.

Item, ut dicit Damascenus, "oratio est ascensus intellectus in Deum" ; sed Beati sunt in termino suae contemplationis : ergo eorum intellectus in Deum non ascendit, ergo non orant.

Item, beatus est cui ad votum cuncta succedunt ; unde Augustinus, XIII De Trinitate, dicit quod : "Beatus habet quidquid vult. Sed nullus, habens quidquid vult", aliquid orat vel petit : ergo Sancti in patria non orant pro nobis.

Item, si Christus orat pro nobis, quaeritur : quare non dicitur in Litania : Christe, ora pro nobis ? Ergo, si non dicitur, videtur quod non oret pro nobis, ac per hoc nec Sancti. Item, quaeritur : quare non dirigitur ad Spiritum Sanctum oratio sicut ad Patrem et Filium ?

Conclusio

Sancti in caelo pro nobis orant

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, Sancti pro nobis orant. Et huius ratio est duplex : una est, quia vident nostram necessitatem, qua nos indigemus ab aliis relevari ; alia propter Dei voluntatem, quia vult ut unum membrum aliud relevet, et quod pro invicem sollicita sint membra ; unde, cum ipsi sint liberati, debent alios adiuvare.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur quod possunt quidquid volunt, dicendum quod voluntas dupliciter comparatur ad actum : aut ad actum proprium, ut volo hoc facere ; aut ad actum alienum, ut volo quod alius faciat hoc, scilicet Deus vel homo. Unde dico quod auctoritas Anselmi est respectu actus proprii, sed oratio vel petitio salutis respectu actus divini, ut scilicet Deus salvet.

Ad illud quod obicitur, quod non ascendit intellectus in Deum, dicendum quod intellectus dicitur in Deum ascendere tripliciter : aut per novum aspectum in Deum, scilicet quando homo revocat cogitationem ab aliis et convertit in Deum ; et sic est tantum in viatoribus. Alio modo, per aspectum alterius inferioris rei, ut cum quis cogitat humanam miseriam et implorat misericordiam, ut relevet miseriam ; ibi dicitur aspectus, non quia de novo aspiciat, sed quia aliud inferius ad illud respiciat ; et sic est in Beatis, quando pro nobis rogant, quia tunc nostram indigentiam considerant. Tertio modo, propter continuationem intuitus primi ; unde, cum quis considerat Deum, qui est super se, et continue considerat, continue ascendit, non quia ad aliud et ad aliud, sed quia super se fertur ; et hoc modo continue est in Beatis. Et sic patet istud, quia, si primo modo dicatur oratio, ascensus est tantum viae, secundo modo est viae et patriae, tertio modo tantum patriae.

Ad illud quod obicitur, quod Beatus habet quidquid vult, dicendum quod Beatus aliqua vult sibi, aliqua vult aliis. Dico ergo quod ad substantiam beatitudinis est ut habeat omne quod vult sibi ; sed ut habeat omne quod vult aliis, non est de substantia beatitudinis, sed de consummatione et bene esse ; et hoc non erit, quousque omnes electi sint glorificati tunc enim quilibet habebit quod vult sibi et quod vult cuilibet alii ; et tunc plena est beatitudo. Unde Beati orant tantum pro aliis, miseri pro se et pro aliis ; sed, consummato numero electorum, non rogabunt pro se nec pro aliis.

Ad illud quod ultimo quaeritur de Christo, dicendum quod propter errorem Arii vitandum, ne videamur Christum credere creaturam ; et ne videamur eius potestatem minuere qua potest omnia, eius petimus miserationem, non orationem.

Quod vero quaeritur de Spiritu Sancto dicendum est quod, quia est donum in quo omnia dona donantur, ideo petendus est ipse ; non porrigenda est ei petitio.

PrevBack to TopNext