Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Sancti nobis aliqua impetrent suis orationibus.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Quia nullus impetrat aliquid apud Deum, nisi qui est in statu merendi ; sed Sancti non sunt in statu merendi : ergo etc. Si dicas quod non merito quod tunc fit, sed quod praecessit, contra : hoc non solvit, quia secundum hoc, etiam si non rogent, nihilominus obtinebimus : ergo nihil nobis facit oratio eorum. Praeterea ipsi sufficienter remunerati sunt de toto eo quod meruerunt : ergo non meruerunt aliquid aliud : ergo ratione meriti praecedentis non impetrant.
Item, Sancti per omnia conformant voluntatem suam voluntati divinae : ergo non orant nec petunt nisi quod Deus vult dare ; sed quod Deus vult dare dabit, etiam si Sancti non petant : ergo etc.
Item, Sancti vident utrum orationes nostrae sint exaudiendae, et si non sunt exaudiendae, non petunt : ergo petunt, cum sunt exaudiendae ; sed, si non peterent, nihilominus petitiones exaudiendae exaudirentur : ergo eorum oratio nihil facit.
Contra : Sancti in via impetrant aliis gratiam et multa bona : sed plus possunt apud Deum in patria quam in via : ergo magis impetrant.
Item, Sancti impetrant pro vivis, quia sunt amici Dei ; sed magis sunt amici Dei in patria quam in via ; ergo efficacius impetrant.
Conclusio
Sanctorum orationes multa nobis bon impetrant
Respondeo : Dicendum quod Sanctorum orationes multa nobis bona impetrant, sicut dicit Magister, merito et affectu ; merito quidem praecedenti, quo Deo fidelissime servierunt et tantum locum suis meritis sunt adepti, ut non solum sibi beatitudinem et gloriam meruerint, sed etiam aliis suffragari. Multa etiam supererogaverunt affectu, quia amici Dei sunt facti, et amicitia est idem velle et nolle ; et cum aliquem ament Sancti, compellunt, ut sic dicam, Deum diligere. Unde beata Virgo multos peccatores Deo reconciliare dicitur.
Ad illud ergo quod obicitur, quod non sunt in statu merendi, dicendum quod verum est sibi. Et praeterea non redditur exauditio merito quod tunc fit, sed merito quod praecessit. Quod obicitur, quod tunc sine oratione fieret, dicendum quod meruerunt non simpliciter quod isti obtinerent, sed sub conditione, videlicet si ipsi intercederent vel alii eorum subsidia implorarent ; sicut aliqui Sancti in morte petierunt quod Dominus exaudiret invocantes eorum patrocinium. Et quod dicit, quod meritum eorum est plene remuneratum, verum est de merito absoluto, sed de merito conditionato adhuc stat conditio et merendi ratio.
2-3. Ad illud quod obicitur , quod conformant voluntatem suam divinae per omnia, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, De praedestinatione Sanctorum, quod orare debemus pro praedestinatis, quia fortasse praedestinati sunt ut nostris orationibus concedantur : et si constaret nobis hoc totum, quod essent praevisi salvari ad nostras preces, deberemus utique pro eis rogare, et fructuose rogaremus, quia ad preces nostras salvantur. Sic intelligendum est in Sanctis, qui vident quod Deus decrevit nos salvare ad ipsorum preces ; ideo instantissime rogant et impetrant.