Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de statu et conditione animarum bonarum. In hac parte agit de statu et conditione animarum damnatarum. Unde in hac parte Magister quaerit, utrum animae damnatae recipiant unquam mitigationem in poena per benignitatem misericordiae, an solummodo puniantur per severitatem iustitiae. Et haec pars dividitur in duas. In prima quaerit et determinat. In secunda ostendit qualiter misericordia Dei in omni opere currit cum iustitia, ibi : Sed quomodo iustitiam Dei et pietatem etc.
Prima pars habet duas. In prima investigat et opponit. In secunda determinat et solvit, ibi : Unde non incongrue dici potest etc.
Similiter secunda pars habet duas. In prima comparat misericordiam et iustitiam ad invicem. In secunda vero compart ad operationem, ibi : Quod autem quaedam opera misericordiae etc. Et illa secunda pars habet duas. In prima ostendit quod quaedam opera aptantur misericordiae, quaedam iustitiae. In secunda vero determinat quomodo illud intelligitur : Universae viae Domini misericordia et veritas, ibi : Post haec considerari oportet. Et sic duo determinat hic principaliter, scilicet utrum poenae malorum recipiant mitigationem. Secundo vero, quomodo misericordia et veritas eamdem respiciant operationem.
On this page