Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit, quod maius erit gaudium Sanctorum in resurrectione. Videtur enim male dicere, quia gaudium Beatorum totum consistit in visione Dei ; sed visio Dei tota est animae, non corporum ; ergo, si animae sunt in statu comprehensionis et completae visionis, ergo ipsarum gaudium nunquam augebitur.

Respondeo : Dicendum quod gaudium augeri est dupliciter : vel numerositate vel intensione sive qualitative. Augmentum gaudii quantum ad numerositatem non ponit augmentum in praemio essentiali, quia illud est in uno solo, sed in praemio accidentali, quod consistit in gaudio de bono creato ; et illud potest augeri, maxime quantum ad obiectum, ut de pluribus gaudeat tunc quam prius. Si loquamur intensive, sic non augetur nisi per accidens, quia inclinatio animae ad corpus, quae ipsam retardat ne tota intentione feratur in summum caelum, illa, inquam, auferetur. Et sic patet quomodo istud potest intelligi dupliciter. Aliqui tamen non habent pro inconvenienti quod simpliciter tunc augeatur et gaudium, quia magis aperietur Dei Verbum ad illuminandum, et per consequens ad delectandum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod animas abditis receptaculis tenet ; quaeritur, pro quanto dicantur abdita receptacula.

Et dicendum quod receptacula illa dicuntur abdita, non quia sint alia receptacula animarum nunc et post iudicium, sed quia eadem nunc sunt nobis incognita, sed post iudicium et resurrectionem erunt nobis nota. Si autem quaeratur ratio, dicendum quod ratio huius est, ut fides habeat locum, quae est de non visis ; unde meremur et in credendo paradisum et in credendo infernum, cum iam non videamus. Beati enim qui non viderunt et crediderunt. Non tantum est autem ad fidei meritum, sed etiam ad probandum humanum affectum ; unde voluit Dominus quod mors nostra similis esset morti bestiarum, ut probaret corda filiorum hominum.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod sacrificio salutari non est dubium mortuos adiuvari. Videtur enim falsum dicere, quia sacrificium altaris est sacramentum Ecclesiae ; sed sacramenta Ecclesiae non prosunt nisi in statu viatoris : ergo etc. Item, quaeritur iuxta hoc : cum ali sacramenta non prosint post mortem, unde est quod hoc Sacramentum altaris prodest ?

Respondeo : Dicendum quod aliter prodest Sacramentum altaris vivis, aliter mortuis. Vivis enim prodest sub ratione sacramenti et cibi, mortuis autem prodest sub ratione sacrificii. In quantum enim sacramentum est, cibat et dat gratiam et perfectionem manducanti. In quantum autem sacrificium, Deum placat ; hostiae enim placant ; et quoniam Deus iratus est, non affectione, sed poenae inflictione : ideo Deum placando non sedat ipsius affectionem, sed remitti facit poenae acerbitatem.

Quod quaeritur : quare alia sacramenta non prosunt ? dicendum quod aliorum sacramentorum dispensatio respicit actum in persona vel circa personam, sicut patet in Baptismo ; et ideo non potest baptizari nisi qui praesto est in aquam mergi ; sed sacrificium est actus pro persona. Et quoniam actus in personam requirit personam actu existentem, sed pro persona non, sicut Christus obtulit se Patri pro illis qui fuerunt et qui futuri sunt, sic sacrificium prodest his qui finierunt vitam.

Dub. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod pauperes Christi sibi fecerunt amicos de mammona iniquitatis secundum hoc obicitur, quia qui diligit alium et orat pro pecunia, dat spirituale pro temporali : et omnis talis est simoniacus : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod mammona hic appellatur possessio terrena ; de hae facit homo sibi pauperes amicos, dum eorum subvenit necessitatibus ; pauperes enim Christi grati sunt beneficiis. Et ita patet quod beneficium temporale non est sicut finis motivus ; sed sicut aliquid inducens ; et quoniam hoc non principaliter intendunt, ideo propter hoc non orant finaliter ; et oratio non venditur, sed impetratur per accidens, scilicet per acquisitionem amoris.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicitur, quod iniuria est pro Martyre orare in Ecclesia. Videtur enim male dicere, qui orationes pro valde bonis sunt gratiarum actiones ; sed qui agit gratiam pro Sanctis, non facit eis iniuriam : ergo etc. Item, quod licet nobis desiderare, licet et petere : sed desiderare possumus honorem Sanctorum : ergo orare debemus pro ipsorum honore.

Respondeo : Dicendum quod Augustinus hic orare pro aliquo dicit orare pro eius salute ; nullus autem orat pro eo quod iam habet : si ergo constare debet nobis quod martyres statim beatificantur, sicut nullus debet de eorum gloria dubitare ; ita nullus debet pro eis orare. Si enim orat, videtur praesumere quod non fuerit in gloria, et ita quod non sit Martyr vere, et non tantum praesumere, sed etiam exterius innuere, ac per hoc iniuriam martyri facere.

Quod ergo obicitur, quod sunt gratiarum actiones, dicendum quod istud est verum, quando Ecclesia de salute alicuius potest probabiliter dubitare.

Quod obicitur, quod desiderandus est honor Sanctorum, dicendum quod verum est ; sed cum hoc petimus, non ipsis Sanctis petimus, sed petimus nobis, ut nobis innotescat eorum virtus perfecta, et detur affectio bona ad laudem divinam sive ipsorum. Si quis tamen contendat hoc esse orare pro martyre, dicendum quod isto modo non intelligit Augustinus, sed eo quod orare pro aliquo est petere salutem eius vel accelerationem salutis.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nec habebat tantae perfectionis merita ; quae his suffragiis non egerent. Videtur enim quod omnes sint tales, quia super illud II ad Corinthios 8, 14 : Ut illorum abundantia, Glossa : Qui vivunt in hoc saeculo non habent merita ad vitam sufficientia, nisi iuventur merito Christi et angelorum. Sed contrarium videtur, quia aut habet veram caritatem aut non. Si non, ergo nullum habet meritum ; si habet ergo, cum habeat Spiritum Sanctum, et ita pignus hereditatis aeternae, habet sufficientiam.

Respondeo : Dicendum quod tria sunt genera hominum habentium caritatem in hac vita. Quidam enim habent caritatem perfectam et absolutionem ab omni culpa et poena, et tales sibi sufficiunt ; sed hi potius sunt in caelis quam in terris ; talium enim conversatio in caelis est. Quidam habent perfectum amorem, tamen propter mala, opera praecedentia sunt obligati ad poenam ; et tales indigent suffragiis, non ad salutis obtentionem, sed accelerationem. Quidam habent caritatem imperfectam, ita quod proni sunt ad casum et obligati sunt multis reatibus peccatorum ; et tales vivunt in hoc saeculo, licet non omnino se conforment saeculo, et indigent suffragiis, ut in caritate permaneant et ut exeuntes de terra tormenta non eos detineant.

Dub. VII.

Item de hoc quod dicit : Ut quodam modo eas offerant Deo etc. ; quaeritur, per quem modum angeli offerunt Deo petitiones nostras, utrum scilicet propter se an propter nos.

Respondeo : Dicendum quod sicut videmus in causis terrenis, quod qui nescit loqui coram praetore, conducit advocatum qui loquatur et alleget pro ipso, sic in spiritualibus intelligendum quod, cum nos nec perorare, immo quasi nec balbutire sciamus coram Deo, quod angelus tamquam advocatus et allegator magnus in illa superna curia assumit verbum et orationem nostram proponit.

Si autem quaeritur, per quem modum habeat esse, dico quod loqui nostrum et oratio nostra est desiderium alicuius rei vel petitio formata secundum desiderium ; et quando desiderium nostrum ex mera et vera et ardenti dilectione est, tunc fortiter clamamus in auribus Dei et tunc optime peroramus. Et quoniam affectiones nostrae sunt tepidae et affectiones angelorum ferventissimae et magis elevatae ad ipsum, desiderando pro nobis quod nos desideramus, cum accedant ad Deum familiarius et proximius, dicuntur sibi offerre ; et quod Deus vidit nos primo petere et approbare per os nostrum, secundo magis approbat per os et desiderium angelorum. Et quoniam istud dicitur nocere quod approbat, hinc est quod petitiones nostrae dicuntur apud Deum innotescere non solum per nos, verum etiam per angelos. Angeli enim dicuntur loqui Deo per affectiones voluntatis et per adminiculum rationis, sicut exponit Gregorius super principium Iob.

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod bonum est de operibus suis eius consulere veritatem. Videtur enim male dicere, quia istud consilium dicit inquisitionem, et ita ratiocinationem ; sed angeli, ut dicit Dionysius, habent intellectum deiformem : ergo in eis non cadit consilium.

Respondeo : Dicendum quod consulere aliquem hoc est dupliciter : aut ut per indagationem inquisitionis discussionem perveniat ad cognitionem rei dubiae, aut ut per illustrationem eius subito cognoscat quomodo debeat facere. Primum est humanum, secundum vero non solum humanum, sed etiam angelicum esse perhibetur.

Dub. IX.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut ipsi a Deo discant etc. Videtur enim male dicere, quia beatus Gregorius dicit : Quid est quod non vident qui videntem omnia vident ?

Respondeo : Dicendum quod multa addiscunt angeli sive per ipsum Verbum et per alios angelos, sive per experientiam. Quod autem dicit Gregorius, non intelligitur quia omnia videant, sed quia vident istud unum, quod est melius videre quam omnia. Unde sicut ille qui habet Deum dicitur omnia habere, non quia omnium sit possessor, sed quia habet illud unum cui non possunt aequiparari omnia, ideo per aequipollentiam vel supervalentiam dicitur habere omnia ; sic qui novit Deum dicitur omnia nosse.

PrevBack to TopNext