Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum per suffragia Ecclesiae aliqua mitigatio fiat damnatis.
Rationes principales
Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod per suffragia Ecclesiae aliqua mitigatio fiat damnatis : Primo per Augustinum, in Enchiridio, qui dicit quod "quibus prosunt, vel ad hoc prosunt ut plena fiat remissio vel ut tolerabilior sit eis damnatio". Ergo, si damnatio est in damnatis, videtur quod illa possit mitigari.
Item, Augustinus dicit quod poena Arii non est determinata, quia augetur secundum quod peccantes suo errore multiplicantur ; sed Deus pronior est ad miserandum quam ad condemnandum : ergo si in statu in quo sunt potest eorum poena augeri, potest et minui.
Item, impossibile est multorum preces non exaudiri ; sed Ecclesia orat pro omnibus baptizatis et fidelibus qui moriuntur, de quibus non constat quod vadant in infernum ; sed multi talium damnantur : ergo, si Ecclesia non frustra orat, patet etc.
Item, ratione videtur, quia plus placet Deo improportionaliter poena quam quis sustinet voluntarius, quam illa quam quis sustinet invitus ; sed damnatus poenam sustinet invitus, aliquis vir iustus, qui ei suffragatur, pro eo sustinet voluntarius : ergo iste plus solvit Deo pro illo patiendo quam ille pro se : ergo, si Dominus dimittit quod minus placet pro eo quod magis, patet etc.
Item, iste punit se ex caritate et pro eo qui est in inferno : ergo Deus acceptat hanc poenam pro illo ; sed non punit bis in id ipsum : ergo etc.
Contra : Augustinus, De cura pro mortuis agenda, dicit quod "Ecclesiae suffragia pro valde bonis sunt gratiarum actiones, pro valde malis sunt qualescumque vivorum consolationes". Ergo non prosunt valde malis ; sed valde mali sunt qui sunt in inferno : ergo etc.
Item, auctoritas dicit quod "in inferno nulla est redemptio" et Ecclesia istud cantat : ergo, si nulla redemptio est ibi, videtur quod nulla sit mitigatio.
Item, Ecclesia non facit suffragia pro damnatis ; quod patet, quia in Corpore Christi, in quo est specialiter suffragium defunctorum, ut dicit Magister, supra, distinctione duodecima, non fit memoria nisi pro vivis et illis qui sunt in purgatorio et qui sunt in paradiso ; sed faceret, si damnatis prodesset : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia damnati non sunt ex caritate diligendi ; quod patet, quia non sunt ordinati ad vitam : ergo, cum caritas faciat suffragium acceptabile, nullum suffragium pro eis factum Deo est acceptum : ergo nec debet pro eis fieri.
Item, suffragia facta pro Beatis, quia sunt in termino, non augent gloriam : ergo, cum damnati similiter sint in termino, non minuunt eis poenam.
Item, quod non minuit de culpa, nec de poena, quia tantae culpae debetur tanta poena ; sed damnatorum culpa non potest minui : ergo etc.
Item, si minuat, aut extensive aut intensive. Si intensive : ergo, cum non sit intensione infinita tota poterit auferri per suffragia. Si ergo extensive, sed infinita est extensione, et ab infinito nihil adimitur. Si dicas quod est finita ex parte ante, et ex illa est diminutio, quia est poenae dilatio : ergo tunc dedecus peccati est sine decore iustitiae.
Conclusio
Suffragia damnatis non prosunt, nec Ecclesia intendit pro eis rogare
Respondeo : Dicendum quod aliquorum fuit positio, ut magistri Praepositivi, quod suffragia damnatis prosunt, non tamen omnibus, quia non valde malis, sed mediocriter, ut puta illis qui habuerunt opera bona per quae merentur ab aliis adiuvari. Sed in modo positionis diversificati sunt.
Nam quidam dicunt quod prosunt ad dimissionem poenae quantum ad interpolationem ; et ideo non totaliter aufertur, sed solum ad modicum temporis. Sed ista positio non videtur conveniens. Cum enim deordinatio culpae non recipiat intermissionem, quomodo reordinatio poenae recipiet ?
Ideo dicunt alii quod fit remissio simpliciter, non ad tempus ; sed tamen, nunquam tota poena aufertur, quia fit ablatio secundum proportionem geometricam, non secundum proportionem arithmeticam, id est, quando fit, remittitur primo aliquota pars poenae, in secunda vice adimitur tantum, non secundum quantitatem, sed secundum proportionem, ut si primo aufertur centesima pars, similiter et secundo et tertio centesima pars eius quod remanet ; et ideo semper remanet. Sed certe istud non solvit, quia suffragia sequentia non minus valent quam praecedentia : ergo tantumdem de poena faciunt remitti secundum quantitatem poenae remissae.
Ideo dicunt tertii quod prosunt, non in ablationem totalis poenae nec ad ablationem de parte poenae diminuendo puniens, sed fortificando subiectum, ut melius et tolerabilius portet. Sed ista opinio non videtur posse stare, quia, si fortificatur, aut fortitudine gratiae aut naturae ; non gratiae, hoc constat ; non naturae, quia haec fortitudo non est a natura : ergo nullo modo.
Ad rationes
1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod prosunt ad tolerabiliorem damnationem, dicendum quod non intelligit de damnatione facta in inferno, ubi nulla est redemptio, sed in purgatorio. Et vult dicere quod illis dupliciter prosunt : vel liberando, ut illos qui parum habent de cremabili ; vel mitigando quantum ad illos qui multum.
Ad aliud dicendum quod non est simile, quia remissio debet fundari super fundamentum caritatis ; et quoniam Arius habet malam voluntatem, ideo potest augeri poena eius et non remitti.