Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum fiat mitigatio damnatis propter misericordiae pietatem.

Secundo quaeritur, utrum fiat mitigatio propter misericordiae pietatem de poenis damnatorum.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Quia dicitur Apocalypsis 18, 1: "Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum".

Item, Isaiae 40, 2 : "Suscepit de manu Domini duplicia" ; dicitur de anima peccatrice.

Item, super illud Psalmi [71, 14] : "Ex usuris et iniquitate", Glossa : "Usurae dicuntur peccata, quia plus mali invenitur in suppliciis quam commissum est in culpis". Igitur ibi non est aliqua mitigatio.

Item, ratione videtur quia delectatio est momentanea et modica, sed punitur poena aeterna et acerbissima ; sed hoc in infinitum excedit istud : ergo punitur supra condignum : ergo non est ibi mitigatio.

Contra : In Psalmo [76, 10] : "Numquid obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas ?" quasi diceret, non : ergo tunc aliquid relaxat.

Ite, peccator, cum peccat mortaliter, offendit Deum, a quo est omne bonum : ergo meretur amittere omne bonum , ergo et esse : ergo, cum Deus neminem reducat ad non-esse, omnes punit citra condignum.

Item, peccator offendit Deum, a quo est omnis ordo, ergo se deordinat : ergo, si peccantes merentur in suppliciis ordinari, statim ergo merentur puniri : ergo, cum non puniantur statim, patet quod citra condignum.

Item, peccator offendit Deum, qui est bonum infinitum omni infinitate, ergo infinita poenae acerbitate debet puniri ; sed non punitur : ergo citra condignum punitur.

Conclusio

Divina pietate interveniente, est aliqua mitigatio poenae quoad ipsam taxationem et inflictionem eiusdem, sed non post eandem

Respondeo : Dicendum quod mitigatio poenae damnatorum dupliciter potest intelligi : aut quantum ad taxationem et inflictionem poenae ; et sic absque dubio est ibi mitigatio, quia divina iustitia non totum exigit, pro eo quod, eius pietate interveniente, aliquam partem poenae infligendo remittit. Alio modo potest intelligi mitigatio post poenae taxationem et inflictionem ; et hoc modo nulla cadit mitigatio a divina misericordia, quia ex tunc claudit eis Dominus viscera pietatis.

Rationes igitur ostendentes quod est ibi mitigatio omnes procedunt secundum istam viam, scilicet quantum ad inflictionem ; unde ostendunt ibi mitigationem quantum ad ea in quibus homo punitur quantum ad tempus et quantum ad mensuram, quia non tantum infert Deus quantum homo meruit, Threnorum 3, 22 : "Misericordiae Domini est quod non sumus consumpti" ; et iterum, "poenam differt" ; et postremo, "acerbitatem minuit". Et ideo illae rationes concedendae sunt.

Ad oppositum responderi potest per unicam distinctionem.

Ad rationes

1-3. Ad illud ergo quod obicitur de Scriptura, quae dicit quod tantum et quod duplum et quod amplius, ad illa omnia respondendum quod est comparare delectationem ad poenam secundum duplicem comparationem : aut secundum intensionem huius in genere poenae et illius in genere delectationis ; et sic multo maior est poena quam delectatio, nec est ibi proportio, sed excessus. Est iterum comparare hoc ad illud secundum rationem meriti vel demeriti ; et sic dico quod meritum delectationis inordinatae excedit poenam, quia dignus esse amplius puniri. Servatur ergo in punitione proportionalitas, quia magnae culpae magna infligitur poena ; sed non proportio, quia quantum ad intensionem et durationem poena excedit culpam, sed quantum ad meritum culpa poenam.

Et per hoc patet prima ratio, quia, etsi delectatio sit momentanea, quia tamen offenditur ea bonum infinitum, meretur poenam aeternam.

PrevBack to TopNext