Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum Deus agat iustius cum uno quam cum altero.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia, sicut iustitiae est punire, ita misericordiae est parcere : ergo, cum magis puniat unum quam alterum, ergo iustius agit cun uno quam cum altero
Item, quantum intenditur misericordia, tantum minuitur rigor iustitiae et e converso. Ergo, cum agat misericordius cum uno quam cum altero, ergo et iustius.
Item, quantum iste meruit praemiari, tantum iustum est istum praemiari ; sed unus magis meruit quam alter : ergo iustius est magis unum praemiari quam alterum. Sed Deus praemiat secundum quod meruit : ergo iustius praemiat unum quam alterum.
Item, demonstratis duobus, quorum unus peccat duplo magis quam alter, qui minus peccavit meruit sex, qui magis peccavit meruit duodecim. Tunc esto quod Dominus remittat duo illi qui minus peccavit, quaero : quantum illi remittit qui magis peccavit ? Si amplius quam duo, ergo misericordius agit cum eo qui magis peccavit, et ita reportat commodum de malitia ; quod est inconveniens. Si autem remittit duo, arguitur sic : ille punitur plus duplo et non meruit nisi duplo : ergo est magis dignus quatuor quam ille sit dignus decem, quia ita dignus est sex sicut ille duodecim : ergo ita quatuor sicut ille octo : ergo, si Deus isti infligit quatuor, illi decem, iustius agit cum illo qui recipit decem.
Contra : Quod non iustius, videtur, quia sicut Deus est optimus, ita et iustissimus ; sed, quia optimus est, optime agit : ergo, quia iustissimus, iustissime.
Conclusio
Quoad ordinem in remunerando Deus non agit iustius cum uno quam cum alio, sed iustissime: tamen quoad severitatem poenae agit severius cum uno quam cum alio.
Respondeo : Dicendum quod iustitia in opere uno modo dicit severitatem, alio modo ordinem, sicut et bene facere uno modo qualitatem absolutam, alio modo ordinem. Si iustitia in opere dicat severitatem sive qualitatem absolutam, dico quod sic iustius agit cum uno quam cum alio, quia se verius ; et sic melius facit unum quam aliud. Alio modo iustitia dicit ordinem praemii ad meritum ; et sic dico quod iustissime retribuit. Sicut enim quae producit optime ordinat, sic in remunerando optime et aequissime ordinat praemia ad merita. Concedendae igitur sunt duae primae rationes ostendentes quod iustius agit, quia severius.
Ad rationes
Quod vero obicitur, quod quantum quis meruit, tantum iustum est praemiari, dico quod concedendum est ; et hoc similiter : iustius est unum praemiari quam alterum, comparando ad idem praemium ; unde, si Deus tantum praemium daret Petro, quantum Lino, dico quod iustius agit cum Petro. Sed maius praemium dat Petro et minus Lino, ita quod Petrus non est magis dignus suo praemio quam Linus suo. Quoniam ergo iustitia dicit ordinationem secundum diversitatem praemiorum, correspondentem diversitati meritorum, ideo non iustius agit cum uno quam cum alio.
Ad illud quod obicitur de remissione, dico quod, si remittit duo ei qui meruit sex, remittit quatuor ei qui meruit duodecim, nec magis remittit comparando ad meritum sive ad quantitates diversas, licet absolute magis. Quod ergo dicit quod reportat commodum, dicendum quod falsum est, quia semper duplo punitur. Misericordia enim, quando currit cum iustitia, magis remittit quantitate absoluta, ubi est maior miseria ; sed tamen aequaliter, loquendo proportionaliter ; quia sicut uni, ita et alteri.