Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Deus misericordius agat cum uno quam cum alio.

Tertio quaeritur, utrum Deus misericordius agat cum uno quam cum altero.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Ad Romanos 9, 18 : "Cui vult miseretur, et quem vult indurat". Si ergo misericordius agit cum uno, quem revocat, quam cum eo quem indurat, patet etc.

Item, ordo et gradus est in effectibus divinis propter sapientiam, cuius est ordinare : sed divina misericordia non miseretur nisi sapienter et ordinate : ergo magis uni quam alii.

Item, misericordia intuetur miseriam ; sed unus magis est miser quam alter : ergo Deus debet magis misereri unius quam alterius.

Item, magis miseretur qui miseriam totam aufert quam qui temperat ; sed Deus ab aliquibus aufert totam miseriam, aliquibus mitigat : ergo etc.

Contra. Actus et effectus respondent habitui sive origini in quolibet ; sed divina misericordia est summa : ergo cuiuscumque miseretur, miseretur in summo.

Item, misericordia intuetur miseriam : ergo si magis miseretur alicui, ergo magis misero ; sed in futuro magis miser est qui magis peccavit : ergo magis miseretur eius qui magis peccavi. Sed hoc est inconveniens : ergo etc.

Item, quia Deus est sapientissimus, ideo facit sapientissime quidquid facit ; ergo, cum sit misericordissimus, misericordissime se habet ad quemlibet : ergo etc.

Conclusio

Respectu effectus sive relevationis a miseria Deus misericordius agit cum uno quam cum altero, tam in praesenti quam in futuro, sed aliter

Respondeo : Dicendum quod magis misereri, hoc potest intelligi tripliciter : aut maiori habitu aut actu aut effectu. Primo modo et secundo impossibile est ; sed tertio modo, scilicet quantum ad effectum, qui est relevatio a miseria, verum est, tam in praesenti quam in futuro ; sed aliter nunc, aliter tunc, quia nunc misericordiae effectus sunt principales et effectus iustitiae sunt annexi ; tunc autem effectus iustitiae erunt principales et misericordiae erunt annexi. Tunc enim reddet Deus secundum opera sua unicuique, nunc autem secundum benignitatem suam. Et ideo simpliciter magis miseretur in praesenti eius cui magis vult, in futuro magis magis eius qui magis indiget ; unde magis misero plus condonabit secundum quantitatem absolutam, non tamen secundum quantitatem relatam, ut patebit postea.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod effectus respondet habitui, dicendum quod verum est in agente inferiori qui facit omne quod potest ; non sic est in Deo.

Ad illud quod obicitur, quod peccator reportat commodum, dicendum quod falsum est, quia semper sibi remanet poena maior.

Ad illud quod obicitur de sapientia, dicendum quod non est simile, quia sapientia connotat ordinem, non effectum absolutum, ut misericordia.

PrevBack to TopNext