Utrum in aliquo opere Domini sit misericordia et veritas.
Utrum in aliquo opere Domini sit misericordia et veritas.
Rationes principales
Quantum ad primum proceditur sic, et ostenditur quod in aliquo opere Domini sit misericordia : Lucae 16, 36. : "Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est". Ergo etc.
Item, ista duo decorant rectorem ; unde Proverbiorum 20, 28 : "Misericordia et veritas custodiunt regem", et clementia etc. ; sed Deus est rector omnium rerum : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia istae sunt duae virtutes in nobis : ergo habent exemplaria in Deo ; et si hoc, ergo, cum nos operemur iuste et misericorditer, ergo et Deus similiter.
Contra : Damascenus : "Misericordia est compassio de alienis malis" ; sed Deus nihil operatur ex compassione, quia non compatitur : ergo in nullo opere eius concurrit misericordia.
Item, iustitia est, cum fit quod debet fieri ; sed Deus nihil operatur ex debito, quia nulli est obnoxius : ergo nihil iuste, et sic etc.
Item, si misericordia et veritas est conditio Dei operantis, cum ergo conditio operantis reluceat in opere, ut patet, quia enim bonus est, ideo bona sunt facta : ergo pari ratione, quia iustus est, omnia facta sunt iusta : ergo et lapis iustus et lapis misericors est. Quod si non conceditur, ergo nec Deus operatur secundum misericordiam aut veritatem.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod in Deo non cadit compassio nec debitum, dicendum quod misericordia et veritas sive iustitia, quia veritas pro iustitia accipitur, in creatura duo dicunt, scilicet effluxum bonitatis in alterum secundum merita vel supra, et in eo qui effluit, compassionem vel debitum ; et primum quidem nobilitatis est, secundum vero imperfectionis est. Et quia omne quod nobilitatis est Deo attribuendum est, quod vero imperfectionis est non est ei attribuendum, ideo est in eo misericordia et iustitia quantum ad primum, sicut probant rationes primae ; non quantum ad secundum, sicut probant rationes sequentes.
Ad illud quod obicitur, quod tunc omnia opera Dei deberent dici iusta, dicendum quod est conditio operantis, quae respicit ipsum secundum naturam, et est conditio quae respicit ipsum secundum actum ; bonum enim respicit naturam, ut dicit Boethius, in libro De hebdomadibus, sed iustum dicit actum. Conditio ergo illa quae respicit naturam operantis, communicatur rei productae, ut Dei natura bona et natura operati bona. Sed conditio quae respicit actum, communicatur non in natura rei productae, sed ipsi productioni ; unde, cum Deus sit iustus, non oportet quod omnis creatura vel factum sit iustum, sed quod ipsa factio sit iusta. Et sic patet illud.
Et ex hoc patet illud quod consuevit quaeri, quare misericordia vel veritas magis dicatur conditio operis divini quam bonitas vel potentia. Dico enim quod illa respiciunt naturam, sed ista respiciunt actum ; et ideo non tantum conditiones operis, sed etiam viae Domini. appellantur in Psalmo [24, 10] : Universae etc.