Text List

Utrum in eodem opere Domini sit misericordia et veritas.

Utrum in eodem opere Domini sit misericordia et veritas.

Secundo quaeritur, utrum in eodem opere Domini sit misericordia et veritas.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Quia in nobis est alius effectus misericordiae, ut parcere, alius effectus iustitiae, ut punire. Ergo, si a nobis transfertur ad Deum, videtur quod similiter sit in Deo, cum hoc non repugnet divinae simplicitati.

Item, etsi misericordia et iustitia in Deo secundum principale significatum sint idem, tamen ratio dicendi est altera et altera, hoc ergo erit a parte connotati : ergo alium effectum connotat misericordia quam iustitia. Quodsi eumdem, tunc nec est differentia a parte connotati nec in se.

Item, ratione videtur, quia misericordia facit contra merita, ut bonum ei qui male fueruit, sed iustitia secundum merita ; sed idem opus non potest fieri contra merita et secundum merita : ergo etc.

Contra : Super illud Psalmi [24, 10] : "Universae viae Domini misericordia et veritas", dicit Cassiodorus : "Haec duo in omni opere Domini simul sunt, etsi non nobis simul appareant".

Item, Augustinus, De concordia Evangelistarum : "Deus, qui res humanas curat, iuste et misericorditer curat, ut nec praecludat misericordia iustitiam, nec iustitia misericordiam excludat".

Item, ratione videtur, quia Deus remunerat aliquem supra condignum ; constat quod istud unum est opus, nec est misericordiae tantum, quia meruit praemiari, nec iustitiae tantum, quia non tantum meruit praemiari : ergo simul misericordiae et iustitiae.

Conclusiones

In eodem opere Dei simul sunt misericordia et veritas secundum tres modos, sed non secundum easdem rationes

Respondeo : Dicendum quod misericordia dicitur tripliciter, similiter et iustitia. Uno modo misericordia largissime dicitur divinae bonitatis affluentia ; communiter vero dicitur benignitas in supererogatione bonorum ; stricte vero dicitur pietas in sublevatione malorum. Similiter et iustitia dicitur communissime divinae bonitatis condecentia ; comm uniter vero dicitur liberalitas in retributione praemiorum ; stricte severitas in punitione malorum.

Secundum igitur hos tres modos simul currunt in eodem opere. Nam primo modo misericordia, divinae bonitatis affluentia et iustitia, divinae bonitatis condecentia, sunt in eodem opere, ita quod in omni opere, quia omnia facit ex affluenti bonitate, et nihilfacit ex affluenti bonitate nisi quod decet bonitatem suam. Similiter secundo modo misericordia, quae est benignitas in supererogatione bonorum, et iustitia, quae est liberalitas in retributione praemiorum, simul concurrunt, quia, cum retribuit bon non retribuit nisi merenti et supra id quod meruit. Similiter tertio modo misericordia, quae est pietas in sublevatione malorum, et iustitia, quae est severitas in retributione malorum, simul currunt, quia nunquam ita severe punit quin aliquod debitum de poena dimittat. Sic igitur patet quod misericordia et veritas communissime sunt in eodem opere, quia in omni opere Dei ; sed communiter sunt in omni opere retributionis bonorum ; proprie sunt in retributione poenarum et suppliciorum. Sunt tamen in eodem opere secundum aliam et aliam conditionem : in quantum enim retribuit quod meruit, iustitia ; in quantum supra vel infra, misericordia.

Ad rationes

1-2. Ex his patent omnia obiecta, quia in eodem opere necessario concurrit esse misericordiam et iustitiam ; et differunt in connotatis, ideo non ratione operum diversorum, sed ratione diversarum conditionum in eodem opere.

Ad illud quod obicitur, quod misericordia facit contra merita, dico quod non dicitur eo ipso misericordia, quia facit contra merita, sed quia facit supra ; et hoc simul cum iustitia stat.

PrevBack to TopNext