Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de resurrectione. In hac parte agit de iudicii definitione. Dividitur autem haec pars in duas. In prima namque agitur de iudicio. In secunda de statibus consequentibus ad iudicium, infra, distinctione quadragesima nona : Post resurrectionem, facto universo etc.

Prima pars habet duas. In prima parte agit de ordine secundum quem iudicium illud dabitur. In secunda vero determinat de potestate et forma ipsius iudicis, infra, distinctione quadragesima octava : Solet etiam quaeri, in qua forma iudicabit Christus.

Prima pars habet duas. In prima parte determinat ordinem iudicii quantum ad ea quae sunt de ipso iudicio. In secunda vero, quantum ad annexa, ibi : Cum autem in Evangelio legatur. Prima pars habet duas. In prima determinat ordinem temporis. In secunda ordinem dignitatis, ibi : Non autem solus Christus iudicabit ; ubi ostenditur ordo eorum qui iudicabuntur, et in iudicandis adhuc erunt quatuor ordines.

Cum autem in Evangelio legatur. Haec est secunda pars, in qua determinat ordinem quantum ad annexa ; et quia quaedam antecedunt, ut praemissio angelorum et ignis ; et quaedam sequuntur, ut cruciatio damnatorum : ideo primo determinat quae erunt illa quae praecedent iudicium et quis erit ordo, ostendens quod adventum Christi praeibunt Angeli, praeibit nihilominus ignis conflagratorius. Secundo, utrum ministerium daemonum in torquendo sit futurum post iudicium, ibi : Et solet quaeri, utrum in inferno etc. Et sic hic duo tanguntur : primum est de ordine iudicii ; secundum vero est de his quae annexa sunt, et maxime de illo igne qui praecedit faciem iudicis.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus