Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit, quod sine intermissione perpetuos etc. Videtur enim male dicere, quia Iob 24, 19 dicitur : Transierunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Ergo saltem videtur quod in illo transitu sit intermissio. Item, super illud Isaiae 14, 19 : Tu autem proiectus es, Glossa : Etsi omnes animae aliquando habebunt requiem, tu nunquam. Et ita videtur quod animae aliquando ibi requiescant.

Respondeo : Dicendum quod punitio gehennalis erit sine omni intermissione ; et hoc patet per illud quod dicitur Apocalypsis 14, 11 : Ascendit fumus tormentorum in saecula saeculorum, et non habebunt requiem die ac nocte. Cum enim non sit interpolatio in culpa, non debet esse in poena.

Quod obicitur de transitu, dicendum quod dupliciter potest intelligi : vel sicut est transitus subiecti ab uno contrariorum immediatorum in aliud, ita tamen quod semper est sub altero contrariorum : sic intelligitur in proposito ; vel ita quod non intelligatur successio, sed nec transitus cum successione, sed varietas cum confusione.

Quod obicitur de Glossa, dicendum quod loquitur non simpliciter, sed sub conditione, ad exaggerandum magnitudinem peccati illius.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quae si sola esset alienari a regno etc. Videtur enim male dicere, quia, ut dicit Augustinus, haec est mitissima poenarum omnium : ergo contradicit sibi nunc.

Respondeo : Dicendum quod Augustinus loquitur de illis qui damnum habent et non animadvertunt, vel animadvertunt, non tamen habent conscientiae remorsum. Vel dicendum quod, quia ipse comparat carentiam visionis Dei aeternam ad poenam temporalem, dicens quod illa excedit omnem temporalem, quia ibi est privatio boni aeterni, sed hic temporalis. Cum autem dicit ipsam esse mitissimam, loquitur de poenis aeternis.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod quantumcumque mali sint de poena relaxare. Videtur enim male dicere, quia Ecclesiastici 40, 3 : "A praesidente" etc., dicit Glossa : "In inferno nulla erit mitigatio".

Respondeo : Dicendum quod hic loquitur de relaxatione quae fit in taxatione poenae, sed ibi de mitigatione post poenam taxatam. Aliqui tamen exponunt quod non erit mitigatio ad liberationem, sicut exponit Magister quasdam alias auctoritates in littera ; sed ista expositio extorta esse videtur. Aliud est eim poenam mitigari, aliud a poena omnino liberari.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius !, quia videtur dicere contra illud quod dicitur in Psalmo [118, 13] : In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui. Si enim potuit pronuntiare : ergo et comprehendere.

Respondeo : Dicendum quod iudicia Dei dicuntur dupliciter : uno modo iudicialia praecepta quae erant in Lege, quae frequenter in Psalmo vocantur iudicia. Alio modo dicuntur divina dispositio et divini consilii definitio, et ista sunt inscrutabilia quantum ad cognitionem si est, antequam fiant ; et quantum ad cognitionem propter quid, ex quo facta sunt, nisi Spiritus Dei revelet, qui scrutatur etiam profunda Dei. Et sic patet quod alio modo accipitur hic et ibi iudicium.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod quaedam sunt quibus ostenditur misericors et aequus distributor. Videtur enim male dicere, quia opera Dei non ostendunt misericordiam et iustitiam nisi sicut effectus causam : si ergo misericordia et iustitia est eadem causa omnino, ut dicit in littera, ergo eisdem effectibus, quibus ostenditur iustus, ostenditur et misericors.

Respondeo : Dicendum quod causa in Deo, quamvis non dicat veram habitudinem et dependentiam ex parte Dei, dicit tamen habitudinem ex parte creaturae ; et sicut ex parte creaturae est habitudinis veritas, ita et multiplicitas ; et secundum illorum habituum multiplicitatem est divinam essentiam multipliciter intelligere et significare. Quoniam igitur alium modum habet effectus qui respicit meritum, alium, qui respicit misericordiae effectum, et iustitia et misericordia istas habitudines connotant, quamvis principale significatum sit unum, tamen ille effectus qui attribuitur iustitiae, nec potest nec debet attribui misericordiae.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod aliud significat sapientia, aliud iustitia etc. ; quia supra cum dictum sit quod non dicitur diversitas significati, videtur quod contra se dicat.

Respondeo : Dicendum quod illud intelligitur ratione connotati ; sed illud quod superius dictum est intelligitur ratione principalis significati. Vel dicendum quod alietas non notatur in re significata absolute, sed sub ratione intelligendi, quae est alia et alia, quia voces sunt signa intellectuum. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext