Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Apostoli iudicent.

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod Apostoli iudicent.

Rationes principales

Matthaei 19, 28 : "Sedebitis super sedes duodecim" etc. Si dicas quod solum assistent iudici et non iudicabunt, contra : Matthaei 12, 27, Dominus, loquens de Apostolis, Iudaeis dicit : Ipsi iudices vestri erunt ; Glossa ibi dicit quod habebunt auctoritatem iudicandi.

Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia, si solum iudicabunt comparatione, hoc non esset praerogativa ; mali enim iudicabunt comparatione, secundum quod dicitur Matthaei 12, 41 : Viri Ninivitae et regina austri surgent in iudicio contra generationem hanc.

Item, hoc videtur quia Dominus ideo dedit iudicium Filio, quia ipse, cum esset iustus, iudicatus est tamquam impius, Iob 36, 17 : Causa tua quasi impii iudicata est, iudicium causamque recipies ; sed Apostoli, cum essent iusti, iudicati sunt tamquam impii : ergo et pari modo iudicabunt.

Item, quamvis Christus esset redemptor et salvator noster, ipse tamen salutem animarum nobis per praedicationem Apostolorum dispensavit : ergo, si gloria debet gratiae respondere, videtur quod similiter per Apostolos proferat sententiam retributionis.

Contra : Actuum 10, 42 : "Ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum". Ergo ipsi soli Christo debetur iudicium, non ergo Apostolis.

Item, iudex debet esse immunis a peccato de quo alterum damnat ; sed solus Christus fuit absque omni contagione peccati : ergo ipsius solius est iudicare.

Item, quaeritur : quare magis Apostolis attribuitur potestas iudiciaria quam aliis Sanctis, cum dicatur Sapientiae 3, 8 : "Iudicabunt Sancti nationes et dominabuntur ?"

Item, si omnes Apostoli habebunt potestatem iudiciariam, quare dicit : super sedes duodecim ? quia secundum hoc, cum Paulus non fuerit de duodecim, videtur quod ad ipsum non pertineat iudicare.

Item, cum non habeant potestatem super alias tribus quam super tribus Israel, quomodo dicit : iudicantes duodecim tribus Israel ?

Conclusio

Solus Christus feret sententiam in iudicio; Apostoli autem eorumque perfecti imitatores sunt iudices ut assistentes iudicanti et approbantes

Respondeo : Dicendum quod iudex in aliquo dicitur duplici ratione : aut quia ipsius est ferre sententiam, aut quia assistit ferenti, secundum quod aliqui iudices assistunt et quodam modo consulunt iudici principali. Qui ergo fert sententiam, ille est iudex principalis ; et talis est solus Christus, sicut patet Matthaei 25, 31, ubi exprimitur quomodo fert sententiam. Qui autem assistunt iudicanti, etiam nomen et dignitatem iudicantis sortiuntur : et tales sunt viri perfecti, qui ultra opera necessitatis praeceptorum, supererogaverunt perfectionem consiliorum ; tales autem sunt Apostoli principaliter tamquam capita et eorum perfecti imitatores. Assistentia autem illa non erit ad consulendum, quia Dominus consilio non indiget, sed erit tamquam ad quemdam honorem et appropinquationem ad iudicem, quam possumus appellare iuxta verbum Domini honorabilem consessionem.

Ratio autem huius honorabilis consessionis meritoria, est perfectio supererogationis ; ratio autem finalis est ad condemnationem malorum ex vitae suae comparatione et ad gloriam Christi per sententiae eius approbationem. Sententiam enim Domini ut iustam approbabunt et malorum vitam sua comparatione condemnabunt.

Et ex his patent obiecta ad primam partem. Concedo enim quod quidam dignitate iudicabunt, non tamen ut Christus. Rationes ad oppositum similiter patent ; concludunt enim quod ipsorum non sit ferre sententiam.

Ad illud vero quod quaeritur, quare magis Apostolis, et in duodecimo numero, patet responsio ex dictis : per Apostolos enim duodecim omnes viri perfecti intelliguntur, et per duodecim tribus universitas iudicandorum. Sed cum septenario numero universitas designetur, quare non dixit : in septenario numero ? Et responsio ad hoc est, quia in septenario notatur universitas, quae componitur ex tribus et quatuor. Ista in se ducta faciunt duodecimum numerum. Ratio autem quare magis duodecim quam septem, duplex est : litteralis, quia ad Apostolos loquebatur, qui erant duodecim ; sed mystica est, quia duodenarius est numerus abundans : partes enim eius superexcrescunt ; et rursus, dividitur in duos senarios, in quo significatur perfectio in duplici vita, scilicet in activa et contemplativa cum supererogatione consiliorum ; et ista est quae vindicat sibi iudiciariam dignitatem : ergo etc.

PrevBack to TopNext