Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum angeli in die iudicii iudicabunt.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Matthaei 25, 31 : "Cum venerit Filius hominis" etc. : ibi subiungitur de angelis.
Item, I ad Timotheum 6, 14 : "In adventu Domini nostri Iesu Christi", Glossa : "Venientis cum angelis". Idem habetur in pluribus locis et in textu et in Glossa.
Item, ratione videtur, quia angeli nunquam peccant, ergo magis sunt idonei iudicare quam Apostoli : ergo, si Apostoli iudicabunt, et angeli, immo multo fortius.
Item, sicut se habent boni homines ad malos, sic boni angeli ad malos : si ergo boni homines iudicabunt malos, et boni angeli debent iudicare malos.
Contra : Ioannis 5, 21 : "Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est" ; sed angeli non communicant in humana natura : ergo nec in iudiciaria potestate.
Conclusio
Iudiciaria potestas non est in Angelis nisi ratione approbationis
Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est, iudiciaria potestas triplici ex causa dicitur esse communicata Apostolis, scilicet ratione comparationis, approbationis sententiae et honorabilis consessionis. Ratione comparationis, iudicium erit hominum malorum et bonorum ; approbationis, non hominum bonorum tantum, sed hominum et angelorum ; honorabilis consessionis, perfectorum tantum. Unde dicendum quod proprie loquendo, iudiciaria potestas non erit in angelis ; si autem dicatur in eis esse, intelligendum est ratione approbationis.
Ad rationes
1-2. Auctoritates autem illae, quae dicunt quod Dominus veniet cum angelis, non sunt intelligendae quod veniat cum angelis iudicantibus, sed ministrantibus.
Ad illud vero quod obicitur, quod magis debetur angelis, quia sunt sine peccato, dicendum quod haec non est ratio comparandi iudiciariam potestatem sed magis ipsa perfectio, quia perfecerunt consilia et sunt conformes Christo in natura perfecta.
Ad illud quod obicitur ultimo, dicendum quod potest concedi quod angeli mali iudicentur comparatione bonorum, sed non debet concedi quod homines. Vel dicendum quod illam comparationem faciet supererogatio ; et illa iterum comparatio fiet his qui possent sibi videri boni ese ; quod non est in malis angelis.