Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum angeli iudicabuntur.

Quarto quaeritur, utrum angeli iudicabuntur.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Iob 40, 28 loquitur de Behemoth : "Spes eius frustrabitur eum, et cunctis videntibus, praecipitabitur". Ergo in conspectu omnium iudicabitur : ergo et alii daemones pari ratione.

Item, I ad Corinthios 6, 3 : "Nescitis, quoniam angelos iudicabimus ?" Si ergo angeli iudicabuntur a servis Christi, multo magis ab ipso Christo.

Item, daemones plus habent de statu viatoris quam habeant homines damnati, quia possunt demereri et peccare : ergo magis indigent iudicari quam homines.

Item, daemones sunt participes nobis in culpa, ergo et in poena et ignominia ; sed hoc erit potissime in iudicio : ergo sicut erunt in eodem supplicio, ita debent iudicari in eodem iudicio.

Contra : Ioannis 16, 11 : "Princeps huius mundi iam iudicatus est" ; sed Deus non iudicat bis in id ipsum. Ergo etc.

Item, illi soli iudicabuntur contra quos fertur sententia ; sed sententia solum dabitur contra homines, non contra daemones, sicut patet Matthaei 25, 41 : "Ite, maledicti" etc.

Item, quod est certum non est afferendum in dubium ; sed certum est daemones esse damnatos, cum de caelis proiecti sint : ergo non debent amplius iudicari.

Item, sicut mali homines exspectant iudicium, ita et boni : ergo, si daemones exspectant iudicium, pari ratione. et angeli sancti. Sed sancti angeli habent totam gloriam suam : ergo etc.

Conclusio

Daemones iudicabuntur iudicio condemnationis, sed non discussionis

Respondeo : Dicendum, priori distinctione supposita, quod daemones iudicabuntur iudicio condemnationis, sed non discussionis. Ratio autem condemnationis venit tum ex parte iustitiae Dei, tum ex parte gloriae Christi, tum ex parte meriti, tum ratione consummationis supplicii. Ex parte iustitiae Dei, quia sicut iudicium hominum universale fiet, ut Dei iustitia omnibus clarescat et appareat, sic iudicium angelorum et condemnatio fieri debet. Ex parte gloriae Christi, quia Christus triumphavit de diabolo et iudicatus fuit a membro diaboli et ad suggestionem eius ideo debet auctoritatem, iudicialem super ipsum accipere. Ex parte meriti, quia enim participes fuerunt culpae humanae, debent et participes esse contumeliae et poenae. Ex parte supplicii consummandi. Sicut enim omnes homines exspectant iudicium vel ad consummationem gloriae vel poenae, sic et daemones iudicium non debent evadere, ut, si quid poenarum eis deest, suppleatur plene. Unde involventur simul cum damnatis et simul incarcerabuntur, ac per hoc ad iudicium deducentur et iudicabuntur, sicut rationes ostendunt.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod iam iudicatus est, dicendum quod iudicatus dicitur, quia potestas est ei aliquo modo subtracta quantum ad bonos, sed non omnino. Ideo oportet tunc eius iudicium consummari, sicut prius de infidelibus tactum est.

Ad illud quod obicitur, quod non est afferendum in dubium quod est certum, dicendum quod non adducetur in dubium, sed quod certum est certius faciet esse Deus et confirmabit ; nec est tantum ad certificandum de culpa, sed etiam ad consummandam poenam.

Ad illud quod obicitur de angelis bonis, dicendum quod angeli boni iudicabuntur iudicio retributionis ; consummabitur enim gloria in ipsis saltem quantum ad accidentale praemium et cessabit ministerium. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext