Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omnes iudicabuntur, tam boni quam mali.
Rationes principales
Et quod omnes homines, videtur. II ad Corinthios 5, 10: "Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque" etc.
Item, Isaiae 45, 23 : "Egredietur de ore meo iustitiae verbum : et mihi curvabitur omne genu". Ergo, si hoc est in iudicio, patet etc.
Item, Sancti, qui modo sunt in beatitudine, in die iudicii iudicabuntur, et mali, qui in inferno : ergo et omnes.
Item, alia ratione videtur, quia iudicium fiet ad manifestationem divinae iustitiae : ergo, si iustitia Dei ibi potissime manifestatur, ergo quantum ad omnia merita et omnes merentes. Sed non est creatura rationalis quae non sit digna bono vel malo : ergo omnes debent iudicari.
Contra : Videtur quod nullus bonus debeat iudicari, quia Ioannis 3, 18 dicitur : "Qui credit in eum non iudicatur" ; et rursus 5, 24 : "In iudicium non veniet" etc.
Item, saltem videtur quod non iudicentur boni perfecti, quia iudicantis non est iudicari, sed iudicare ; et viri perfecti in die iudicii erunt iudices : ergo etc.
Conclusio
Iudicio collationis meriti ad praemium iudicabuntur omnes, iudicio discussionis non omnes, iudicio condemnationis tantum mali
Respondeo : Dicendum quod iudicium dicitur tripliciter, scilicet communiter, proprie et appropriate. Iudicium communiter dicitur collatio manifesta meriti ad praemium ludicium proprie dicitur discussio meritorum et prolatio cum quadam discussione et sententiae definitione. Iudicium appropriate dicitur ipsa condemnatio ; unde iudicatus dicitur condemnatus.
Primo igitur modo omnes iudicabuntur, quia omnes convenient, et patebit quomodo Deus omnibus retribuet secundum merita ; et hoc est quod dicit Apostolus : Omnes manifestari oportet. Secundo modo, prout dicitur iudicium discussionis, non omnes iudicabuntur, sed erunt quatuor ordines, sicut distinguit beatus Gregorius, et Magister ponit in littera. Tertio modo, secundum quod dicitur iudicium condemnationis, iudicabuntur mali solum ; et istud iudicium incipit in praesenti per excaecationem in infidelibus et per exspoliationem in daemonibus et consummabitur in futuro. Unde iudicium non iterabitur, sed consummabitur. Et sic patent omnia.